장음표시 사용
41쪽
quae in selo tractatu de meteoris explicui, & conserre cum iis quae ab aliis de eadem materia, in qua ipse est versatissimus, tradita sunt, confido
ipsum non adeo magnam occisionem reperturum pinguiusculam & mechanicam meam Philosephiam contemnendi. 18. Denique ad paginam r9o. Cum dicit ventorum motus per pilas universim expediri non posse, mecum sentit, alias enim etiam eorum
causas assero: Sed cum rationis loco addit exhalationes ventorum tam arcte inter nubes & montes non comprimi, ut tanto impetu quanto vapor ex aeolipila exprimantur, non satis ad mechanicae leges videtur attondere , ex quibus potest facile demonstrari, si vasta illa moles aeris, quae ventos componit, tanto impetu ferretur, quanto per exiguum illud quod ex assi oli pila egreditur scrri solet, nulla fore aedificia quae non ab ipsis dissiarentur, Sc. Haec sunt, Clarissime Domine . quae ad objectionis doctissimi Viri Domini Fromondi respondeo, quibus si nondum putet sibi esse abunde satisfactum, vel si sorte postaccuratius libri examen alias
Clarissimo Viro Domino Plem pio Renatus Descartes.
Occasione restresisnu adpradictvi Frenios obiectiones. Clarissime Domine, C Audeo meam ad Domini Fromondi objectiones responsionem tandem ad vos pervenisse. Illum autem ex ea judicasse me nonnihil propter suum scriptum exacerbatum vel irritatum fuisse, admodum miror ἄnon enim sui ullo modo , nec puto mihi vel minimum verbum in ipsum excidisse, cui non simile aut durius prior in me dixisset; adeo ut, illum eo stilo delectari existimans, nonnihil co gerim naturam meam, ab omni alioquin contentione alienam, ne si sorte nimis molliter & languide ipsius impetum sustinerem, hic ludus ei minus placeret; atque ut illi, qui latrunculis. aut scachis certant, non ideo minus amici inter se ess, solent, & ipsa etiam ludendi peritia inter nonnullos sit amicitiae causa &vinculum, ita studui ejus benevolentiam mea remonsione gemereri. Cur liber apud vos nondum vendatur nescis, sed D Bibliopolae vestri a meo habere velint, illum libentissime missurum certo scio. Nullum autem
42쪽
' EpisTOLARU Μ PAR s II. Epist. X. 33 festinanter perlecto usi erunt; quae enim sent versus finem cujusque tractatus, non poterunt intelligi, nisi omnia quae praecedunt memoriter te neantur; & probationes eorum quae initio proponuntur, a sequentibus omnibus dependent. Quippe non ea, quae in primis capitibus propono de natura luminis, de figura particularum salis & aquae dulcis & similibus mea principia sunt, ut ipsic videris objicere, sed potius sunt conclusiones, quae per sequentia omnia demonstrantur. Magnitudinessulem, figurae,situs & motus pro meo objecto formali, ut Philosophorum terminis utar S res physicae, quas explico, pro materiali sumendae sunt. At principia sive praemissie, ex quibus conclusiones istas deduco, sunt tantum illa axiomata quibus Geometrarum demonstrationes nituntur: ut, totum est majus sua parte,si ab aequalibus aequalia demas,reliqua erunt m qualia,&c.non tamen ab omni sensibili materia abstracta,ut apud Geom tras , sed variis experimentis sensu cognitis atque indubitatis applicata; ut cum ex eo quod particulae salis sint oblongae ct inflexiles, deduxi figuram quadratam ejus micarum, & alia quam plurima, quae sensu manifesta sunt: haec quidem per illud volui explicare ut effectus per causam; nequaquam autem probare, quia jam erant satis nota: sed contra illud per haec a posteriori dcmonstrare, ut memini me in responsione ad xi objectionem Domini Fromondi suse scripsse. Laetabor si Jesu ita ille , cui librum commendasti, aliquid scribat; nihil enim nisi valde excoctum ab hominibus illius Societatis facile exibit, de quo sortiores objectiones proponentur, tanto gratiores mihi erunt. Ideoque etiam tuas de motu cordis avide expecto. Et sium, &c.
Festonsis ad tres quaestiones; I. Tuum de existentia Dei dubitare liceat. 2. Vtrum Meat quicq infasi in iis, qua Deum stectant, supponere. 3. De anima brutorum. πι Ernas in literis, quas ad me scribere dignatus cs, quaestiones invenio', quae tam manifeste ostendunt tibi eruditionem tuam curae esse, teque sincere agere, ut nihil mihi sit jucundius, quam ad illas respondere. Prima est, utrum de Deo dubitare unquam liceat, hoc est. utrum na-ε tur Diuili do by Coos ej
43쪽
34 RE NATI DE s CARTEst aliter liceat de existentia Dei dubitare; qua in re existimo distinguen adum esse in dubitatione inter id quod ad intellectum, atque id quod ad
voluntatem pertinet; nam quantum ad intellectum, quaeri non debet utriun aliquid illi liceat, nec ne, quandoquidem non est facultas electiva, sed solum an possit; & quidem certum est permultos esse quorum intellectus de Deo dubitare potest; & in hoc numero ii omnes qui existenistiam ej in evidenter demonstrare nequeunt, quanquam alioqui vera fide praediti sint; fides enim ad voluntatem pertinet, qua separata potest fidelis naturali ratione examinare an sit Deus aliquis, atque ita de Deo dubitare. Quantum vero ad voluntatem, distinguendum est etiam inter dubitationem, quae finem, &eam quae spectat media. Si quis enim sibi pro scopo proponat dubitare de Deo, ut in hac dubitatione persistat. graviter peccat, dum vult in re tanti momenti pendere in dubio. Verum si quis hanc sibi dubitationem proponat tanquam medium ad clariorem veritatis cognitionem astequendam, rem facit omnino piam & honestam,
quia nemo potest velle finem, quin velit simul media; & in ipsa Scriptura Sacra saepe invitantur homines ad hanc Dei cognitionem ratione naturali quaerendam. Neque etiam is peccat, qui propter eundem finem totam, quam de Deo habere potest, cognitionem ex animo ad tempus sit m- movet; neque enim tenemur indesinenter cogitare, quod Deus existat;
alioqui dormire nunquam aut aliud quicquam facere liceret, quia quotiescunque aliud quid agimus, honimus in id tempus totam cogniti nem , quam de Divinitate habere possumus. Altera quaestio est, utrum liceat quicquam salsi in iis, quae Deum spectant , supponere. Ubi distinguendum est inter verum Deum clare cognitum, &falses Deos; vero enim Deo clare cognito, non tum non licet, imo neque fieri potest ut mens humana quicquam salsi possit tribuere, prout in Medit. pag. I 2, I 9, 269 & alibi explicui. Verum salia sis numinibus, hoc est, vel malignis spiritibus, vol idolis, aut aliis istius modi diis errore montis humanae fictis, nam liqec omnia in sacra pagina dii vocantur imo de vero Deo, confuse tantum cognito, aliquid salii ex hypothesi tribuere, bonum esse potest aut malum, prout finis, propter
quem fit ista hypothesis, bonus est aut malus. Nam id quod ita fingitur &ex hypothes tribuitur, non ideo affirmatur a voluntate tanquam Vertim, sed solum intellectui examinandum proponitur,atque adeo nullam includit boni aut mali rationem formalem,aut si quam includat, a fine, propter quem facta est ista hypothesis, accipit. Ita igitur is qui fingit Deum deceptorem , etiam verum Deum, sed neque ise, neque ab aliis, quorum gratia
44쪽
ΕpisTOLARU Μ ΡAsts II. Epist. XI. 3s gratia hane hypothesin instituit, satis clare cognitum & qui hac fictione
in malum finem non abutitur, ut quicquam de Numine salsi aliis persuadeat, sed selum ad intellectum magis illustrandum, aut etiam ad naturam Dei cognoscendam, aut aliis clarius ostendendam; is, inquam, minia me peccat, ut bonum eveniat, quia nihil est plane malitiae in hoc, sed rem facit absolute bonam, neque potest illum quisquam sine calumnia reprehendere.
Tertia quaestio est de motu, quem credis me pro anima brutis assignare; sed non memini me unquam scripsisse motum esse brutorum animam neque meam hac de re sententiam aperui. Verum quia per vocabulum anima, solemus intelligere substantiam, existimo autem motum esse comporis modum, caeterum non admitto varia motuum genera, sed Qtum localem, qui corporum omnium tum animatorum tum inanimatorum communis est nollem dicere motum esse brutorum animam, sed potius cum Sacra Scriptura, Deut. cap. I 2. vers. 23. sanguinem esse illorum animam: sanguis enim est corpus suidum citissime motum, cujus pars subtilior dicitur spiritus, & quae ab arteriis per cerebrum in nervos & m sculos indesinenter fluens totam corporis machinam movet. Vale. EPIsaeo LA XI.
Clarissimo Viro . η. ... Admonet eum de iactantia sua. Vir Clarissime, C Unctabar ad ea quae nuper scripseras res, ndere, quia nihil habebam , quod tibi valde gratum sere arbitrarer: jam vero quia me invitat Conrector tuus, libenter aperiam sensum meum; nam si verum amas, & sincerus es, libertas orationis meae tibi gratior erit, quam silentium fuisset. Μusicam a te meam superiori anno repetii, non quod indigerem, sed quia mihi dictum erat, te de illa loqui, tanquam ex te didicissem. Nolui tamen hoc ipsum statim ad te scribere, ne viderer ex sola alterius relatione de amici fide nimis dubitasse. Nunc cum per alia multa mihi confirmatum sit, te inanem iactationem amicitiae & veritati praeserre, paucis monebo, si dicas te aliquid alium docuisse, quamvis verum diceres, i
mea esse odiosum; cum vero salsum est , multo esse odiosus; si denique
45쪽
36 RE NATI DE SCAR ΥEshoc ipsum ab illo didiceris, est eodiosissimum. Sed te proculdii bio Gallici styli sesellit urbanitas, cumque inter loquendum scribendumve tibi is- petestatus sim, me multa ex te didicisse, multumque adhuc alumenti ex tuis observationibus expectare, mihi nullam injuriam facere putasti, si quod ipse prae me serrem, tu quoque confirmares. inod ad me attinet, ista parum curo, sed pro veteri amicitia te monitum volo, cum aliquid tale coram illis qui me noriint gloriaris, hoc multum nocere simae tuae, neque enim his dictis adhibent fidem , sed potius irrident vanitatem; nec est quod ex iis, quas a me habes litoris, testimonia illis ostendas, sciunt enim mea formicis & vermibus etiam doceri consuevi sic, nec ali9 pacto me a te aliquid didicisse putabunt. Si haec ut debes in bonam partem ac
cipis, quod praeteritum est, errorem Vocabo, non culpam, nec impo-diet, quin ut ante sim tuus, &c. EPIs TOLA XII.
Reprehendit eum, quia se insolentem di immodis nerga ipsim o cnderat. Vir Clarissime, M V ltum aberras a vero, & maligne iudicas de rol giosissimi viri humanitate, si quid mihi de te a P.M. renunciatum fuisse suspicaris, sed ne plures alios cogar excusare, scire debes me non ex illo, nec ex ullo alio, sed ex tuis ipsis ad me literis, quae in te reprehendo, cognovisse. Nam cum nuper,postquam per annum integrum uterque siluissemus, scriberos,
ut, si studiis meis consulere vellem, ad te reverterer, Z me non tantum
alibi, quantum apud te posse proficere, & pleraque ejusmodi, quae familiariter & amice ad aliquem ex pueris tuis scribere videbaris; quid aliud
mihi ventro debuit in mentem, quam te tales literas exarasse, ut priusquam ad me mitteres, eas aliis legendo, jactares me saepius a te doceri conlevisse, qua in re cum malitiosium artificium suta: se videretur, reprehensione dignum judicavi. Nam quod te tantus teneret stupor, tantaque tui ipsius ignoratio, ut me revera crederes aliquid a te aliter quam ut leo a rebus omnibus, quae sunt in natura, quam ut leo, inquam, a
sermicis ipsisS vermibus, vel unquam didicitia, vel discere posse, plane suspicari non poteram. Nunquid meministi, cum iis studiis incumberem,
46쪽
quorum te capacem non esse fatebaris, aliaque a me audire cuperes , qtiae dudum ut exercitia juventutis dimisi, quanto sueris mihi impedimento' tantum aberat ut juvares, tantumque nunc abest ut gratias agas. Atqui manifeste cognosco ex literis tuis ultimis, te non ex malitia peccasse, sed ex morbo; qua propter deinceps miserebor potius, quam objurgem, &propter veterem amicitiam, quibus te sanari posse putem remediis, hic monebo. Cogita inprimis qualia sint, quae aliquis alium potest docere; nempe linguae, historiae cxperimenta, item demonstrationes certae &manifestae, quaeque intellectum convincunt, quales sunt Geometrarum, possunt doceri. Placita autem & opiniones, quales sunt Philosephorum, non docentur protinus, ex eo quod dicantur. Unum dicit Plato, aliud Aristoteles, aliud Epicurus, Telesius, Campanella, Brunus, Basib, Vaninus, novatores omnes, quisque aliud dicunt; quis ex illis docet, non
dico me, sed quemcunque sapientiae studiosum ' primus scilicet qui cum
suis rationibus, vel saltem autoritate persuadet. Si quis vero nullius autoritate nec rationibus adductus aliquid credit, quamvis hoc ipsum a plerisque audiverit, non tamen ab illis didicisse putandus est. Imo potest fieri ut sciat, quia propter voras rationes ad credendum adducitur; alii autem, quamvis prius idem senserint, non tamen sciverint, quoniam ex falsis principiis deduxerunt. Qitae si diligenter animadvertis, facile percipies me nihil unquam, ex tua illa quam mnias Mathematico-Physica magis quam ex Batrachomyomachia didicisse; scilicet enim tua me movit aut iaritas' aut tuae rationes persuaserunt ' ast nonnulla dixisti, quae statim atque intellcxi, credidi & approbavi. Puta igitur, quia statim credidi, me non didicis te ex te, sed, cum jam ante idem sentirem, probavisse. Nec vero soveas tuum morbum ex hoc ipsi, quod fatear me interdum ea quae dixisti probavisse; tam raro enim contigit, ut nemo possit tam imperite de Philosephia dissercre, quin aeque multa casu dicat, quae cum Veritate consentiant. Possunt vero plures idem scire, quamvis nullus ab altero didicerit ; & ridicillum est tam accurate, ut facis, in scientiarum, tanquam in agrorum vel pecuniae possessione, inter tuum alienumque distinguere. Si quid scis omnino tuum est, quantumvis ab altero didiceris. At quo jure, vel quo morbo potius, id ipsum si alii sciunt, illorum etiam esse non pateris ' Non est amplius quod tui miserear, beatum te secit morbus,&non minores habes divitias, quam ille alter, qui naves omnes ad pomtum suae civitatis appcllcntes, suas credebat. Sed pace tua dixerim, paulo nimis insistenter uteris ista fortuna; vide enim quam injustus es; vis
suus possidere , prolubesque ne alii sibi arrogent, non modo ea quae ε 3 sciunt,
47쪽
38 RE NATI DE s CAR TEssciunt, Ae nunquam a te didicerunt, sed etiam ea ipsa quae tu fateris ab illis didicisse. Scribis enim Algebram, quam tibi dedi, meam amplius non esse; idem de Musca alias quoque scripsisti. Vis igitur, opinor, ut
istae scientiae ex memoria mea deleantur, quia jam sunt tuae: cur enim autographa peteres cum exemplaria habeas apud te, ego vero nulla habeam) nisi ut corum, quae in iis continentur & quibus jam non incumbo , lapsu temporis possem oblivisci, tuque solus possideres. Sed proculdubio seripsisti ista per jocum, novi enim quam sis elegans & facetust
non autem serio vis credi qtiidquam tuum esse, nisi cujus inventor primus extitisti; apponis idcirco tempus in tuo manuscripto, quo unumquodque cogitasti. nequis sorte sit tam impudens ut sibi velit arrogare, quod tota una nocte tardius, quam tu, somniarit. Qua tamen in re non judico te satis prudenter cavere tuis rebus; quid enim si de istius manuscripti fide dubiteturi nunquid tutius esset testes adhibere vel tabulis publicis confirmaret Sed profecto, ut verum loquar, istae divitiae, quae fures timent , & tanta cum sollicitudine debent asservari, miserum te reddunt potius quam beatum, nec, si mihi credis, te pigebit illas amittere simul cum morbo. Considera, quae , apud te,utrum in tota vita quidquam inveneris, quod vera laude dignum sit. Tria genera inventorum tibi proponam. Primo, si quid habes alicujus momenti, quod setius ingenii vi, & rationis dinctu poteris excogitare, fateor te laudandum; sed n*o idcirco tibi lares esse metuendos. Aqua est aquae simillima, sed aliter semper sapit, cum ex ipso sente bibitur, quam cum ex urna vel ex rivo. Quidquid ex loco in quo natum est, in alium transfertur, emendatur aliquando , corrumpitur saepius; at nunquam ita retinet omnes nativas notas ,
quin facile sit agnoscere, suisse aliunde transsatum. Scribis te a me multa didicisse, nego equidem; si quae enim scio, sunt perpauca, non multa ἔsed qualiacunque sint, si potes, utere, tibi arroga, per me licet. Nullis tabulis inscripsi, tempus quo inventa sunt non apposui; neque tamen dubito, si quando velim ut homines sciant qualis ut sundulus ingenii mei, quin facile cognituri sint, istos ex eo fructus, & non ex ullo alio fuisse decerptos. Est aliud genus inventorum, quod non ab ingenio venit, sta a sortuna, quodque fateor custodiri oportere, ut 1 furibus sit tutum: si quid enim casu repereris, & alius a te casu audiat, pari jure, quo tu, possidebit, sibique non minus poterit arrogarer sed nUo veram laudem talibus inventis ullam deberi. Quia tamen est vulgi imperitia, ut illos laudent in quibus aliqua eminent dona sortunae, Deamque istam non adeo
caecam putent, ut plane immeritis largiatur; si quid sorte tibi largita est, quod
48쪽
Epis T LARU Μ ΡARs II. Epist. XII. 3 quod paulo magis emineat, nonnulla te laude dignum iudicabo ; sed quod paulo magis emineat; si quis enim mendicus, ex eo quod paucos
aliquot nummos ostiatim quaerendo collegisset, magnum honorem sibi deberi crederet, ab omnibus rideretur. Vide autem, quaeso, diligenter evolve manu scriptum, enumera omnia, Vel admodum fallor, vel nihil in eo tuum invenies, quod sit pretiosius ejus integumento. Tertium g nus eorum est quae, cum nullius aut perexigui sint valoris, ab inventoribus tamen suis tanquam magnae res aestimantur; haec tantum abest ut aliqua laude digna sint, quin potius, quo pluris fiunt a posetaribus suis,& quo diligentius asservantur, eo magis aliorum risei vel commiserationi illos exponunt. Propono tibi ob oculos aliquem caecum, qui sic ex avaritia inliniret, ut totos dies inter alienarum aedium purgamenta quaereret gemmas, & quotiescunque glareola aliqua , vel vitri fragmentum sub manus ejus incideret, protinus aestimaret esse lapidem Valde pretiosum, cumque tandem talia multa invenisset, capsulamque iis replevisset, ditissimum se gloriaretur, capsulam ostentaret, alias contemneret; nunquid prima fronte diceres, laetum illi dementiae genus contigisse ' Verum
si postea videres eum capsulae incumbere, sires timere & misere angi, ne divitias ista quibus uti non posset, amitteret; nunquid risu deposito commiseratione dignum iudicarest Nolo equidem manu scriptum tuum capsulae isti comparare, sed vix quidquam in eo puto solidius esse posse, quam sunt glareolae & vitri fragmenta. Videamus enim quanti ea sint momenti, quae praecipue ostentas; nempe istinclardarum, ct hyperbolam; plura enim non novi. Primo quod ictus istos attinet, si quid paulo altius quam primas literas, pueros tuos docuisses, invenisses apud Aristotelem illud ipsum nempe sonum oriri ex repetitis chordarum, aliorumve corporum aeri allisorum ictibus) quod tuum appellas, quodque me tibi cum elogio non adscripsisse conquereris. Fur est Aristoteles, voca in iudicium, restituat tibi tuam cogitationem. Ego vero quid feci l de musica scribens, cum aliquid explicuislam, quod ab accurata cognitione Eni non pendebat, addidi, istud eodem modo concipi posse, sive quis dicat sonum aures se ire multis ictibus, sive, Sc. An suratus si1m illud quod mihi non assumpsi lAn debui laudare, quod verum esse non assi avi l An tibi tribuere debui, quod omnes Ludi magistri, praetex te , ab Aristotele didicerunt lNunquid alii merito ignorantiam meam derisissent ' At magnam laudem
mereris ex hypei bola, quam me docuisti. Certe nis condolerem tuo morbo, risum tenere non possem; cum nequidem intelligeres , quid esset
hyperbola, nisi sorte tanquam Grammaticulus. Dixi quandam ejus pro
49쪽
RENATI DE s CARTEIprietatem ad radios insectendos, cujus mihi demonstratio memoria e ciderat , atque ut fit interdum in rebus facillimis, ex tempore non occurrebat ; sed ejus conversam in Ellipsi tibi demonstravi, explicuique nonnulla theoremata, ex quibus tam facile poterat deduci, ut neminem, qui tantillum attenderet, posset effugere. Quamobrem te hortatus sum , ut in illa quaerenda ingenium exerceres, quod sane non secissem, cum te in
conicis plane nihil scire fatereris, nili facillimam esse judicassem. Tu vero quaesivisti, invenisti, ostendisti mihi, laetatus sum, dixique me illa usurum demonstrationc, si unquam de ista re est em scripturus. Dic mihi, sanusine es, cum ideo exprobras, me non satis honoris 3 reverentiae tibi doctori meo exhibere λ Si uni ex pueris tuis, qui nullum adhuc carmen unquam secisset, aliquod epigramma componendum dedisses, eique sensum ejus ita dictassici, ut uno tantum aut altero verbo transposito versus omnes constarent, nunquid laetareris ejus causa, si seliciter ista verba transponeret Nunquid sorte etiam adderes, ut ipsum incitares
ad poeticam , te non aliis versibus esse usurum, si quando de eadem rescribere vellos epigrammat Quid vero si propter exiguam istam laudationem ita in sarctur, ut se magnum poetam esse putaret, nunquid rid res ut puerum ' Qii id tandem si te idcirco crederet sibi invidere, seque doctorem tuum appellans serio diceret, turpe es doctora, ct c. non enimalium sensum sub isto &c. latere posse intelligo nunquid merito judicares illum non amplius ex sola simplicitate falli ut puerum , sed mentem habere aliquo modo turbatam ἰ scias autem saluberrimum remedium fore ad purgandam bilem, quae te vexat, si diligenter attendis, quam apte tibi conveniat istud exemplum. Sed quia conatus sum hactenus tollere causam tui morbi, deinceps dolorem lenire aggrediar. Doles praecipue quod a te intcrdum laudatus non te quoque laudarim, sed ut scias, non amice secisti, si me laudaveris. Nunquid multoties rogavi ne seceres, nec de me omnino loquereris ἰ nunquid mea omnis anteacta vita satis ostendit, me revera sugere istas laudationes ἰ non quod sit mihi cornea fibra, sed quia vitae tranquillitatem & honestum otium , majus bonum esse puto , quam famam: Vixque mihi persuadeo, ut sunt hominum mores, posse utrumque simul possideri. Sed aperte declarant tuae literae qualem habueris laudandi mei causam: Scribis enim te solere, postquam me laudasti, Mathematico-Physicam tuam meis conjecturis praeferre, idque amicis nostris significare. Quid, quaeso, hoc sibi vult, nisi a te idcirco me extolli, ut majorem ex comparatione ista gloriam quaeras 'nempe altius ponis subsellium, quod vis calcare, ut tanto magis emineat
50쪽
vanitatis tuae thronus t Leniter tractabo tuum morbum, nec asperioribus remediis utar: nam si ea qua possum, di meritus es, te onerare vellem infamia, vereor ne te potius ad Lycambi laqueum, quam ad sanitatem perducerem. Itaque contentus ero te monere, ut si laudem quaeras, facias laudanda, & quae vel inviti probare cogantur inimici; nunquam vero ex tuis de te ipse , vel ex ameetitis amicorum testimoniis illam expectes; nec te alios illa, quae nondum scis, docuisse glorieris, nec te aliis anteponas. Pudet de me ipsb afferre exemplum, sed quia tu te mihi tam sepe comparas, Videtur necesse; mene unquam audivisti gloriari, quod quicquam alium docuissem η inne unquam ulli, non dicam praetuli, sed contulit Nam quod, ut conviciaris, me in quibusdam Angelo
aequem, nondum puto tuam mentem eo usque esse atalienatam, ut credas r quia tamen agnosco permagnam esse posse vim morbi, quid tibi convicii istius occasionem dederit, explicabo. Μos est Philosephis, ipsisque Theologis , quoties volunt ostendere manifeste repugnare rati ni, ut aliquid fiat, dicere illud nequidem a Deo fieri posse; quem loquendi modum, pro captu ingenii mei, paulo nimis audacem videri, non inficior; eamque ob causam, ut modestius loquar, si quid simile mihi occurrat , potest autem saepius in Mathematicis quam in Philosophicis rebus occurrere illud quod alii dicerent a Deo, ego tantum ab Angelo dico fieri non posse. Quod si me idcirco Angelo aequem , pari ratione se Deo aequare dicendi sunt sapientissimi orbis terrarum; sumque admodum in selix, si vanitatis suspicionem effugere non potui, in eo ipse in quo peculiarem modestiam assectabam. Caeterum multo plura possem scribere, sed nisi haec juvent, plura non iuvarent. Jamque puto me abunde amicitiae nostrae satisfecisse. Quippe serio debes putare, me hanc epistolam non ex aliqua ira, vel mala ema te voluntate, sed ex vera amicitia scripsisse. Nam primo cur tibi iratus essem ' An quia te mihi praetulisti l Tanquam scilicet imid curem, ego qui me confiievi minimis quibusque postpon
re. Sed etsi curarem quam maxime, certe non vereor ne tu ipse te mihi, sed ne alii praeserrent; quinimo si quae inter nos ea de re contentio esse posset, gauderem hoc ipsemate dici, quia tanto minus ab aliis credere tur. Quod vero non male erga te sim affectus, satis apparet ex eo, quod illa ad te mittam, quae maxime utilia esse scio, nam profecto nihil utilius est, quam errorum suorum libere admoneri. Et quamvis interdum m neamur etiam ab inimicis , modo tamen adhuc aliqua tibi remanserit scintilla bonae mentis, sicile cognosces, permagnum esse discrimen inter
illorum admonitiones di meas. Illi conantur tantum ei displicere queri