Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ia RE NATI DEI CARTE fNeque vero necesse videtur, ut mens semper cogitet, etiamsi sit se

stantia cogitans; satis enim est ut in ea semper sit vis cogitandi, ut se stantia corporea semper divisibilis est, etsi non semper aetii dividatur.

De Deo.

Rationes quibus probasti Deum existere, non tantum ingeniosae, ut omnes fatentur, sed etiam verae ac solidae demonstrationes mihi videntur, praesertim duae priores. In tertia quaedam occurrunt, quae accuratiuS plicari peroptarem. r. Illius demonstrationis vis in eo potissmum consistit, quod cum tempus praesens a proxime praecedenti non pendeat, non minor causa reisquiratur ad rem conservandam, quam ad ipsam primum producendam. Sed quaeri potest, de quo tempore hic agatur. Si enim de ipsius mentis duratione, quam tempus appelles, negant vulgo Philosophi ac Theologi , rei permanentis & maxime spiritalis, qualis mens est, durationem esse successivam, sed permanentem, & totam simul. quod quidem de Dei duratione certissimum est,) ac proinde non esse in ea partes quaerendas,quarum priores a posterioribus non dependeant, quod tantum de duratione motus concedunt, quae etiam sola proprie tempus est. Quod si respondeas, te etiam de tempore proprie dicto loqui, quod est duratio motus, ut solis & reliquorum astrorum, nihil hoc ad mentis nostrae conia servationem pertinere videtur, quandoquidem, etiamsi nullum omnino corpus in rerum natura esse supponeretur, sicut etiam in tertia meditatione nullum adhuc esse supponis cujus motu tempus perageretur, quicquid de necessaria mentis nostrae a Deo conservatione asseris, pondus suum habere deberet. QMre ut haec demonstratio candem, quam reliquae vim habeat, opus

esset ut exponereS.

1. Quid sit duratio, & quomodo distinguatur a re durante tr. Utrum rei permanentis ac spiritalis duratio successiva sit an permanens ἐ3. Quid sit proprie tempus, &in quo a rei permanentis successione disserat, si utraque res successiva sit 'q. Unde tempus suam brevitatem aut longitudinem sortiatur, 3 unde motus sitam tarditatem aut velocitatem tDeinde in eadem duratione pro axiomate statuitur; quod potest ess-cere id quod majus est, sive dissicilius, potest etiam essicere id quod est minus; id vero non videtur universe verum, quod axiomatis ratio postulat

22쪽

Epis ToLARuM PARS II. Epist. III. 13lat; possum enim intestigere, non tamen terram suo loco movere , cum tamen prius, longE majus sit quam posterius. Denique non majus Videtur me ipsum conservare, quam mihi dare pes sectiones, quas mihi deesse percipio; quandoquidem omnipotentiam, omniscientiam, &c. deesse mihi. sentio, quas tamen mihi ipsi dare non possem, nisi me ipsum Deum essicerem, quod longe majus csset, quam me ipsum conservare. De re quanta a locali extensione non distincla. Rem quantam a locali extensione nulla ratione distingui asseris; velim igitur scire, num rationem aliquam cogitaveris, qua doctrinam istam cum catholica fide concilies, quae credere nos jubet, Christi corpus sine locali extensione in altari praesens adesse; sicut non infeliciter ostendisti, quomodo acci)cntium a substantia indistinctio, cum eodem mysterio cohaerere posset, alioquin facito percipis, quanto periculo rem omnium sacratissimam exponas. De ramo.. Vacuum in natura non modo nullum esse, fret ne quidem ullum esse posse contendis; id vero omnipotentiae divinae derogare videtur. Quid enim ἰ An non potest Deus vinum intra dolium contentum in nihilum reia digere; nec ullum aliud corpus in ejus locum producere , nec sinere ut ullum aliud eo introeat i inanquam illud ultimum minime necessarium sit, cum destructo vino, non posset ullum corpus in qus locum subire, quin aliam partem vacuam relinqueret. Vel ergo Deus necessario corpora omnia conservat, vel si aliquod in nihilum redigere potest, dari etiam vacuum potest. At inquis, si daretur vacuum, omnes corporis proprietates ipsi competerent , ut longitudo, latitudo, profunditas, divisibilitas, &c. ergo

verum esset corpus.

Respondeo, nullam ipsi vacuo proprietatem competere, utpote quod nihilum est, sed tantum dolii concavitati, cujus partes tot pedibus a se invicem distant, &c. Et sane corpus intra dolii latera contentum, nihil ad hoc conferre videtur, unde non mirum, si illo ablato eaedem proprietates ei coocavitati conveniant. Cum enim dolium & vinum, vel quodcunque aliud corpus, intra dolii latera contentum, sint duae substantiae plane diversae, utraque sine altera complete cogitari potest. Quaero ergo dum dolium seorsim considero, an non mensurare possim

3 3 ejus

23쪽

14 RE NATI DE s CARTE fetus concavitatem perscrutari quot pedibus fundum a sendo distet. quae sit diameter concavitatis cylindricae & reliqua hujus modi lQuare, haec solum remanere aio, corpore illo contento in nihilum redacto; non vero quae illi corpori seorsum competebant, ut quod illius partes a se mutuo disjungi possent, & variis motibus agitari. Ut ut sit, libentius faterer ignorantiam meam, quam in animum inducerem meum, Deum corpora omnia necessario conservare, vel saltem

nullum ex iis posse in nihilum redigere, quin statim aliud creet. Haec sunt, vir clarissime, quae pro selita tua eruditione & perspicuitate paulo clarius a te explicari non infructuosum fore existimem; quod si ignoti hominis preces tanti apud te non sucrint, at veritas ipsa, cujus stalius amore haec ad te conscripsi , id a te suo jure repetet, &, ut spero, impetrabit.

Responsio Renati DcscarteS.

ETsi autor objectionum , quae heri mihi datae sunt, nec facie nec nomine notus csse voluerit, ea tamen parte, quae melior est, nempe ingenio ignorari non potest. Et quia hoc Valde peripicax atque eruditum esse deprehendo, non pudebit me ab eo superari & doceri. Quia vero se non altercandi, sed setius veritatis detegendae studio teneri profitetur , non nisi paucis hic respondebo, ut aliquid ad colloquium rescrvem, nam cum altercatoribus quidem tutius scriptis, sed cum iis, qui verum quaerunt, commodius viva voce agi puto. Duplicem memoriae vim admitto; in mente autem infantis nullas unquam intellectiones puras, sed confusas sensationes duntaxat fuisse mihi persuadeo; & quamvis confusae istae sensationes vestigia quaedam sua in

cerebro relinquant, quae in reliquam vitam ibi manent, non tamen sufficiunt, ut advertamus sensationes, quae nobis adultis adveniunt, similes esse iis quas in utero matris habuimus, sicque ipsarum recordemur ; quia hoc pendet a quadam reflexione intellectus sive memoriae intellectitatis, cujus in utero nullus usus suit. Atqui necessarium videtur ut mens semper actu cogitet: quia cogitatio constituit ejus essentiam, quemadmodum extensito constituit estentiam comoris, nec concipitur tanquam attributum , quod potest adesse vel abesse, quemadmodum in corpore concipitur diviso partium vel motus. Quae Diuitigod by Corale

24쪽

Epis ToLARU Μ ΡARs II. Epist. IV. 11 Quae proponuntur de duratione& tempore, nituntur opinione sch larum, a qua valde dissentio; quod scilicet duratio motus si alterius natu rae , quam duratio rerum non motarum, ut in art. T. primae partis Principiorum explicui. Et quamvis nulla corpora existerent, dici tamen non posset duratio mentis humanae tota simul, quemadmodum duratio Dei; quia manifeste cognoscitur successio in cogitationibus nostris, qualis incogitationibus divinis nulla potest admitti; atqui pe picue intelligimus

fieri posse ut existam hoc momento, quo unum quid cogito, & tamen ut non existam momento proxime sequenti, quo aliud quid potero cogitare, si me existere contingat.

Axioma, quod potest maius, potest etiam minus, cum de causis primis & non aliunde limitatis quaestio est, mihi videtur per se notum; sed cum Fitur de causa ad aliquem effectum determinata, vulgo dicitur maius esse pro tali causa, si producat alium effectum, quam si producat illum ad quem est determinata & apta; quo senis majus est pro homine terram loco movere, quam intelligere. Est etiam majus se conservare, quam sibi dare quasdam ex persectionibus quas nobis deesse percipimus; atque hoc sussicit ad vim argumenti, quamvis fortasse minus sit, quam sibi dare omnipotentiam totam simul, aliasve persectiones divinas collective sumptas. Cum i ummet Concilium Tridentinum explicare noluerit, quo pacto corpus Christi sit in Eucharistia, scripseritque illud ibi esse ea exist udi

ratione, quam verbis exprimere vix possumin, vererer crimen temeritatis, si quid ea de re determinare auderem; conjecturas autem meas Viva voce malim exponere, quam scriptis.

Denique de vacuo vix quicquam scribendum habeo, quod non jam alicubi in meis Principiis Philos hiae reperiatur; quae enim hic vocatur dolii concavitas, meo judicio est corpus, tres habens dimensiones, &perperam ad dolii latera resertur, tanquam si nihil essct ab illis diversum. d haec facilius alloquio discuti possunt, ad quod libentissime se oflcre

Virorum omnium candoris & veritatis amantium studiosissimus cultor

25쪽

Instantia ejusdem viri Clarissimi.

Non dubito, vir clarissime, quin sicilius multo quod inter nos agumus, colloquio, quam scriptis ageretur; sed quoniam id fieri non potest, cum ab urbe absentitam optato congressu & tanta cum benignitate oblato, mihi sevi non liceat, quod proximum est mihi ipse non invidebo, utile epistolas eliciam, quibus doctior fieri possim. Cum enim tua responsio etsi perbrevis, multum me in rebus dissicillimis intelligendis adjuverit, hinc mihi magna spes oborta est, etiam inter absentes quoddam posse colloquium institui, in quo remoto omni altercandi studio, a quo te abhorrere intelligo, ego certe absum plurimum la veritas Philosophico vel Christiano potius candore quaeratur. Non reluctor iis quae respondes ad objectionem de cogitationibus insantis in utero constituti. Verum, ut ea res planius intelligatur, quaedam amplius explicanda mihi videntur. I. Cur in infantis mente nullae purae intellectiones esse queant, sed

tantum sensationes confiisae ' dicam tamen quod in praesentia nunc mihi occurrit. Quandiu mens corpori unita est, non videtur 1 sensibus avocare se posse, quod ad puram intellectionem necesse est, cum ab objectis

externis vel internis vehementius percellitur; ex quo fit ut in acri dolore vel vehementi voluptate corporea, non nisi de dolore vel voluptate cogitare queat : atque hinc explicari posse videtur, cur phrenetici mente capti

sint, quod nempe spiritibus qui in cerebro sunt, vehementissime agitatis, ad nihil aliud mens possit attendere; qualis sit haec conjectura, & si vera est, quomodo ad insantes & lethargicos pertineat, velim a te, nisi molestum est, clarius exponi. a. Verum, etsi nullae purae intellectiones in insante, sed tantum con- suis sensationes snt, cur tamen earum postea recordari non potest, cum illarum vestigia in cerebro imprcssi remaneant quod tamen in Metaph. pag. o7. negasse Videbaris. Nempe, inquis, quia recordatio pendet a quadam reflexione intellectus sive memoriae intellectualis, cisus in utero nullus usus suit. Verum quod ad reficxionem attinet, intellectus sive memoria intelletiuialis suapte natura videtur reflexiva. Explicandum ergo superest, quid sit illa reflexio, in qua memoriam intellectualem constituis, & quomodo a simplici reflexione omni cogitationi intrinseca disserat , & quare in utero nullus illius usus esse possit. 3. Maxi-

26쪽

Eprs TOLARυΜ ΡΑRs ΙΙ. Epist. V. 17 Maxime mihi arridet; quod ais mentem semper actu cogitare, &hinc optime selvitur dubitatio, quam proposueram de mentis duratione.

Adhuc tamen quaedam hic me movent. I. Qui fieri possit, ut cogitatio constituat mentis essentiam, cum mons substantia, cogitatio vero entitasmodalis tantum esse videatur. 2. Cum cogitationes nostrae aliae subinde atque aliae sint, alia quoque sabinde atque alia mentis nostrae essentia videretur. 3. Cum cogitationis, quam nunc habeo, me ipsum autorem

esse, negari non debeat, si in cogitatione mentis essentia consistit, illius essentiae autor esse, ac proinde me ipsum conservare videri possim. Video tamen quid hic responderi possit, nempe a Deo esse quod cogitemus, a

nobis vero ipsis, Deo tamen concurrente, quod hoc vel illud cogitemus.

Sed vix intelligi potest, quomodo cogitatio in universum ab hac vel illa cogitatione abstrahi possit, nisi per intellectum. Quare si mens a seipsa habeat quod hoc vel illud cogitet, seipsa etiam habere videtur, quod' simpliciter cogitet, ac proinde quod sit. Deinde res singularis & determinatae essentiae, singularis & determinata esse debet, ideoque s mentis essentia cogitatio esset, non cogitatio in universum, sed haec vel illa cogitatio essentiam illius constituere deberet, quod tamen dici non potest.

Neque eadem corporis ratio est, licet enim extensionem suam variare videatur , eandem tamen semper retinet quantitatem; totaque Variatio in

hoc consistit, quod si aliquid decrescat de longitudine, accrescat latitudini vel profunditati; nisi sorte dicatur eandem semper esse mentis nostrae cogitationem, quae nunc hoc, nunc illud objectum respiciat, quod Vehementer ambigo, an vere dici possit. q. Cum ea sit natura cogitationis, ut illius semper simus conscii, si semper actu cogitamus, debemus semper esse conscii nos cogitare; at id e perientiae repugnare videtur, maxime in semno. Hinc vero nascitur alia difficultas, quam jamdudum tibi proponere in animo erat, sed cum priorem epistolam scriberem, sorte non occurrit. Scribis nostrae menti vim esse dirigendi spiritus animales in nervos, atque hoc pacto movendi membra. Aliis vero in locis scribis, nihil in mente nostra esse, cujus vel actu vel potestate conscii non simus; at istius virtutis, quae spiritus animales dirigit, mens humana non videtur sibi conscia , cum plurimi nesciant

quidem, utrum nervos habeant, arisi forsitan nomine tenus, multoque

minus an spiritus animales, δe quid illi sint. Uno verbo, quantum ex tuis Principiis colligere potui, id selum sit a mente nostra, quae natura sua cogitatio est , quod fit cogitantibus atque advertentibus nobis;

at quod spiritus animales hoc vel illo modo in nervos dirigantur. id non

C fit

27쪽

18 RE NATI DES CARTE ffit cogitantibus atque advertentibus nobis: non ergo a mente nostra .fieri videtur.

Accedit quod vix intelligi possit, quomodo res incorporea corpoream possit impellere. Quod ad durationem attinet, locum inspexi a te notatum, mihique maxime placuit, quamvis nondum capiam, unde prius & posterius, quod in omni successione reperiri debet, induratione successiva rei non motae desumendum sit. De vacuo, fateor, nondum illud possiam concoquere, eam esse interres corporeas connexionem, ut nec mundum Deus creare potuerit nisi in finitum, nec ullum corpus in nihilum redigere, quin eo ipsio teneatur aliud paris quantitatis statim creare; imo quin sine ulla alia nova creati ne spatium, quod corpus annihilatum Occupabat, verum &reale corpus esse intelligatur. 'Demodo quo Christi corpus in Eucharistia existit, si quid communicare volueris, pergratum mini seceris. Vale. EPIs TOLA VI.

Responsio Renati Descartes.

CVm mihi nuper objectiones tanquam a viro in hac urbe habitanti traditae essὸnt, brevissime respondi, quia si quid omittebatur, commode in colloquio suppleri posse arbitrabar: Cum autem nunc eum a esse intelligam , perhumaniter iterum scribenti, respondere quidem non piget; sed quia nomen suum celat, ne sorte in inscriptione aliquid pescem , ab omni exordio supersedebo. 1. Verissime dici mihi videtur, mentem qumdiu corpori unita est, sensis iis avocare se non posse, cum ab objectis externis vcl internis vel, mentius percellitur. Addo etiam avocare se non posse, cum alligata est c rebro nimis humido & molli, quale est in infantibus, vel aliter maIe temperato , quale in lethargitas, a popleeticis, phreneticis, vel etiam quale esse let in nobis altissimo semno dormientibus; quoties enim aliquid Qmniamus, cujus postea recordamur, leviter tantum dormimus.1. Non satis est ut alicujus rei recordemur, quod illa res menti nostrae antehac obversata sit, reliqueritque nonnulla in cerebro vestigia, quorum occasione ipsa eadem cogitationi nostrae iterum occurrit; sed insuper requiritur , ut agnoscamus, cum secunda vice occurrit, hoc ideo fieri, quod

antem

28쪽

ΓPIsTOLARU Μ ΡARs II. Epist. V Ι. is antehac a nobis fuerit . percepta; sic saepe Poetis occurrunt quidam versus, quos non meminerunt se apud alios unquam legisse, qui tamen tales iis non occurrerent ,.isi alibi eos legissent. Unde patet ad memoriam non suiscere quaelibet vestigia, quae a praecedentibus cogitationibus in cerebro relicta suere, sed illa duntaxat quae talia sunt, ut mens agnoscat ea non semper in nobis suisse, sed aliquando de novo advenisse; ut autem mens possit istud agnoscere, existimo ipsam, quando primum imprimebantur, intellectione pura uti debuisse, ad hoc scilicet ut adverteret rem, quae illi tunc obversabatur, novam csse, sive illi antea obversatam non fuisse; nullum enim corporeum vestigium istius

novitatis esse potest. Sic igitur, si alicubi scripti cogitationes infantum nulla in eorum cerebrain estigia relinquere, hoc intellexi de vestigiis, quae ad recordationem sufficiunt, id est de iis, quae dum imprimuntur, nova esse per intellectionem puram advertimus: eodem modo quo dicimus, nulla esse hominum vestigia in area, in qua nullius padis humani figuram insculptam agnoscimus, quamvis sorte in ipsa multae sint inaequalitates 1 pedibus humanis factae, ac proinde quae alio sensu tominum vestigia dici possunt. Denique ut distinguimus inter visionem directam& reflexam, quod illa pendeat a primo radiorum occursu, haec a secundo; ita primasti simplices insantum cogitationes cum sentiunt dolorem ex eo quod aliquis flatus eorum intertina distendat, vol voluptatem ex eo quod dulci

sanguine alantur) directis voco, non reflexas; cum autem adultus aliis

quid sentit, simulque percipit se prius idem non sensisse, hanc secundam

perceptionem reflexionem appello, atque ad intellectum solum refero, quamvis sensationi adeo conjuncta sit, ut simul fiant, & ab invicem distingui non videantur.3. Ambiguitatem vocis cogitatis tollere conatus sum in articulo ε 3 & M. primae partis Principiorum. Ut enim extensio, quae constituit naturam corporis, multum differt a variis figuris sive extensionis modis, quos induit; ita cogitatio, sive natura cogitans, in qua puto mentis humanae cς semum consistere, longe aliud est, quam hic vel ille actus cogitandi, habetque mens a seipsa, quod hos vel illos actus cogitandi eliciat, non autem quod sit res cogitans, ut flamma etiam habet a seipsa, tanquam, a causa essiciente, quod se versus hanc vel illam partem extendat, non autem quod sit res extensa. Per cogitationem igitur non intelligo universale quid, omnes cogitandi modos comprehendens, sed naturam particularem, quae recipit omnes illos modos, ut etiam extensio est natura, quae recipit omnes figuras.

29쪽

. Aliud est esse conscios nostrarum cogitationum, eo tempore quo cogitamus, & aliud carum postea recordari; sic nihil in somnis cogitamus, quin eo ipse momento simus cogitationis nostr conscii, quamvis statim ejus ut plurimum obliviscamur. Verum autem est, nos non esse conscios illius modi, quo mens nostra spiritus animales in hos vel illos nervos immittit, ille enim modus non a mente sista, sed a mentis cum coriapore unione dependet; sumus tamen conscii omnis ejus actionis per quam mens nervos movet, quatenus talis actio est in mente, quippe in qua nihil aliud est, quam inclinatio voluntatis ad hunc vel illum motum; atque hanc voluntatis inclinationem sequuntur spirituum in nervos influxus , & reliqua, quae ad istum motum requiruntur; hocque propter aptam

corporis configurationem, quam mens potest ignorare, ac etiam propter mentis cum corpore unionem, cujus sane mens conscia est; alioquin enim ad membra movenda voluntatem suam non inclinaret. Qiiod autem

mens, quae incorpre ea est, corpus possit impellere, nulla quidem ratiocinatio vel comparatio ab aliis rebus petita, sed certissima&evidentissima experientia quotidie nobis ostendit, haec enim una est ex rebus per se notis, quas cum volumus per alias explicare, obscuramus. Utar tamen hic

aliqua comparatione. Plerique Philosbphi , qui putant gravitatem lapidis esse qualitatem realem, a lapide distinctam, putant se satis intelligore, quo pacto ista qualitas possit movere lapidem versus centrum terrae, quia se putant habere ejus rei experientiam manifestam. Ego vero, qui mihi persuadeo nullam esse talem qualitatem in rerum natura, nec proinde ullam ejus in humano intellectu veram ideam , existimo illos uti idea, quam in se habent substantiae incorporeae, ad istam gravitatem sibi repraesentandam; adeo ut nobis non sit dissicilius intelligere, quomodo mens moveat corpus, quam istis aliis, quomodo talis gravitas lapidem deorsum serat. Nec refert, quod istam gravitatem dicant non esse sit stantiam; revera enim illam instar substantiae concipiunt, quandoquidem existimant, ipsam esse realem, & per aliquam potentiam nempe Divinam absque lapide posse cxistere. Non etiam resert quod eam putent esse corpoream; si enim per corporeum intelligamus , id quod

pertinet ad corpus, quamvis sit alterius naturae, mens etiam corporea

dici potest, quatenus est apta corpori uniri; si vero per corporeum intelligimus id quod participat de natura corporis, non magis ista gravitas,

quam mens humana corporea est.

s. Non aliter intelligo durationem successivam rerum quae moventur, vel etiam ipsius motu , quam renun non motarum ἱ prius enim

30쪽

Epis ToLARuM PARS II. Epist. VII. at&posterius durationis cujuscunque mihi innotescit per prius 8 posterius durationis successivae , quam in cogitatione mea , cui res aliae coexistunt, deprehendo. 6. Dilli cultas in agnoscenda impossibilitate vacui oriri videtur, imprimis ex eo quod non satis consideremus nihili nullas proprietates esse posse;

alioquin enim videntes in eo spatio, quod vacuum vocamus, veram esse extensionem , &ex consequenti omnes proprietates quae ad corporis naturam requiruntur, non diceremus, illud esse plane vacuum, hoc est m rum nihil; deinde ex eo quod recurramus ad potentiam Divinam, quam infinitam esse scientes ., effcctum ei tribuimus, quem involvere contradictionem in conceptu, hoc est a nobis concipi non posse, non advertimus.

Mihi autem non videtur de ulla unquam re esse dicendum, ipsam a Deo fieri non posse; cum enim omnis ratio veri & boni ab ejus omnipotentia dependeat, nequidem dicere ausim, Deum facere non posse, ut mons sit sine valle, vel ut unum & duo non sint tria; sta tantum dico illum talem mentem mihi indidisse, ut a me concipi non possit mons sine valle, vel ag- Natum ex uno & duobus quod non sit tria, &c. atque talia implicare contradietionem in meo conceptu; quod idem etiam de spatio, quod sit plane vacuum, sive de nihilo, quod sit, extensum, & de rerum universietate, quod sit terminata, dicendum puto; quia nullus mundi terminus fingi potest, ultra quem extensionem esse non intelligam; nec etiam dolium adeo vacuum positim concipere, ut nulla in ejus cavitate extensio sit, ac proinde etiam in quo non sit corpus; quia ubicunque extenso est, ibi

etiam necessario est corpus. Patisis 1s Julii i 6 3. EPIs TOLA VII.

Ad Dominum Plcmpium.

Occasione objectionum nomondi.

Clarissime Domine, L iteras tuas, una cum animadversionibus Domini Bomondi accepi,&acceptissimae sane mihi fuerunt, non autem, ut Verum fitear, e pectatae tam cito, quippe ante aliquot hebdomades audiveram nondum

ad vos librum fuisse transinistiam, & plurimi ex iis quibus illum hic legendum obtuli, mihi testati sunt, se nonnis. postquam aliquoties relegis

si s sent,

SEARCH

MENU NAVIGATION