장음표시 사용
21쪽
Quibusdam animadversionibus , quae ex iam ctis sponte suunt , eaque magis ili strant , totum hoc de tolerantia arguis mentum ariolvitur. pag. 3Α6
22쪽
Explicatur universim , quid sit tolerantia ;deinde speciatim tolerantiae Ecclesiastiaeae , ct civilis natura , atquc diserimen exponitur.
I. A GAM igitur de tolerantia cum eccle
siastica , tum civili ; ac quoniam refle-monet Tullius ab eius rei, quae traftatur, definitione exordium sua.i oportere, explicabo primum quid universim tolerantiae nomine intelligamus ; speciatim vero quid sit tolerantia ecclesiastica . quid civilis . Siquidem non raro contingit , nisi vocabula accurate eXplicentur , ut nec quo spectet oratio , rite intelligatur , & plures lites oriantur , quarum vis tota est in nominum aequivocati Cne. II. AC primum exuenda est animo
vulgaris opinio , qua credi solet ea pro- A hari,
23쪽
rari , quae vel eXpresso vel tacito auctorita is sive civilis sive ecclesiasticae asSensu Iolerantur . Qua in re maxima est iudicii Perversitas . Confunduntur enim quae ititerae maxime differunt ; nec enim probantur nisi quae laude sunt digna , tolerantur Butem quae mala sunt . Quare tolerantia est potius sil ccius patientiae , quam Voluntatis . Inde enim oritur tolerantia, quod cum . humana Vis omnia mala non posSit avertere , quaedam cogitur tolerare , ac inStituto malorum examine ut maiora Vitet, minora quaedam tolerare compellitur, quae tamen ipsa non probat , immo libenter , Siseri posset , averteret . Ergo tolerantia coactionem quamdam , Seu repugnantiam includit. Aliud est, ait S. Augustinus conm
tra Faustum lib. 2Ο. c. a I. quod docemuSi
aliud quod sustinemus 3 aliud quod pra cipere iubemur; aliud quod emendare pra
cipimur , & donec emendemus . tolerare compellimur.
24쪽
III. EX quo sequitur tolerantiam etiam
a permissione diStingui ; nam tolerantur illicita ; non permittuntur autem nisi quae licita sunt. Quaedam actiones legibus vetantur , quaedam prohibentur ; quaedam denique permisSae dicuntur . Quaeritur a iuris naturae magiStris , an actiones Pe missae cadant sub lege , an Vero aberrenta lege . Inter caeteros Burlamachius da iure naturae censuit vi legis non solum aliqua iuberi , vel vetari , sed etiam permitti , ut propterea non Solum iussa , vel interdicta , sed etiam permissa a lege suant ; ratus Scilicet ea ipsa lege , quasnes praescrihuntur , ultra quos progredi non licet , simul etiam praescribi , quousque progredi datum sit. Ex quo colligit Permissionem aeque ac obligationem vim Suam omnem a legibus mutuari . Haec Burlamachii sententia aliis non placuit ;camque refellit inter alios IIubnerus in specimine historiae iuris naturae . cuius argumenta in notas suas derivavit cl. De
25쪽
Felice Burlamachii interpres , & commentator . Instituti nostri non est rem hanc pertractare . Id adnotasse sussiciat , ut inde pateat , quam longe absint a veritate , qui tolerantiam cum permissione
IV. UT ut res sit de legibus , ut aiunt , permissionis , illud certum est non permitti nisi quod licitum est. Civilis sane PoteStas , cuius est actiones subditorum dirigere ad societatis bonum , eas coercet,& ordinat , quae ad eum finem referri POSSunt, caeteras Vero dimittit libero subditorum arbitrio . Lex ipsa divina licet universim omnes A singulas hominis actiones dirigat in summum bonum , cum tamen sint aliquae actiones , quibus aeque ad eum finem perveniri potest , singulas prorsus vi cogente non ligat, sed aliquas relinquit hominum libertati . At utrumque actionum permissarum genus res vel hinnas , vel Saltem natura sua indifferentes respicit , quae Ob eam causam permissae dicunm
26쪽
dicuntur . Quare quod malum est . non
permittitur , sed toleratur . V. NEC ideo putandum est tolerantiae fines esse solum legislatoris silentium super aliqua re vel actione , quasi lex quaelibet, quae a potestatibus fiat , tolerantiam in permissionem convertat , ac bonum , vel saltem indifferens illud reddat , quod malum est . Habet enim tolerantia leges suas , quibus Sc legislatoris voluntas declaratur , 8c tolerantiae fines praescribuntur. Nolo de variis modis di serere , quibus vel leges abeunt in desuetudinem , vel aliqui abusus tolerari a Principe intelliguntur . De his agunt Iurisperiti . Nobis satis est animadvertere etiam tolerantiam eorum , quae mala Sunt, posse per legem indici , nec idcirco tolerantiae naturam mutari , quia haec per legem effertur . Notum est omnibus libellum repudii non quidem permiSSum ut bonum, vel tamquam indifferentem a lege Moisis suisse , sed solum toleratum ut
27쪽
minus malum. At quis ignorat legem super hanc rem latam a Moise , modumque per legem suisse praescriptum , quo id exsecutioni mandaretur Z Leges vero civiles Mecclesiasticas , quae tolerantiam respiciunt, quis enumeret λVI. NOVUM ergo non est legibus indici tolerantiam , quin haec induat permissionis naturam . Nam saepe contingit solum Principis silentium ad quietem Reipublicae non sufficere , sed requiri ex pressam illius Voluntatem , qua se tolerare declaret , quae ad priora vitanda tolerare compellitur . Id saepe necessarium est ad irrequietos civium animos compescendos , ad insanum quemdam populi furorem coercendum , ad molestias a civibus repellendas, ad subditos denique in ossicio continendos , ne pacem turbent Reipublicae , ac titulo Religionis , vel honestatis bonum societatis evertant . Obligatio
vero, qua cives tenemur, sustinendi, quae tolerari oportere declaramur , non eX ΠR-
28쪽
tura rerum , quae tolerantur , proprie
oritur , sed ex lege generali , qua subditi debent Principis obsequi voluntati , quae cuncta dirigit ad publicum societatis, honum , cui aliquando periculum imminet, nisi quaedam in Republica tolerentur . Atqui ex eo colligeret mala, quae per legem
tolerantiae in societate subsistunt , a Primcipe probari , vel Principis voluntate di amitti civium arbitrio tamquam hona , Vclindisserentia , is consecutionem deduceret maiorem praemissis , ac pessime consuΠ-deret , quae Sunt accurate distinguenda . Quae sane distinctio ut sat , rerum naturam metiri debemus, & Principis indolem, animique consilium , quod se prodit ex eiusdem lege , modoque loquendi , varii que cum temporum , & locorum , tum personarum adiunctis . Quibus rite perinpensis facile innotescit, quae lex iubens , aut vetans ; quae lex permissionis , Vel solius tolerantiae definienda sit . Caeterum nemo non intelligit , dum tolerantiam a
29쪽
missione distinguimus , nos sumere permiSinsionis vocabulum stricto ac philosophico senSu, eo nempe , quem Supra e X poSubmus . Nec enim nos latet vulgari Sermone promiscue ad idem signi scandum tolera tiae , & permissionis nomina usurpari .
VII. HIs generatim positis facile intelligitur, cum Ecclesia vel Princeps aliquid tolerare dicitur , non inde sequi Ecclesiam , vel Principem id prohare , vel permittere , quod sustinere cogitur . Ex quo apparet quam labili iundamento nitantur , qui ex silentio , vel etiam legibus tolerantiae Ecclesiae vel Principi tribuunt , quae in christiana , vel civili societate tolerari contingit , quasi ab Ecclesia ,
vel Principe probentur , aut permitt3Ttur , quae utriusque spiritui maXime opponuntur . Quae quidem agendi ratio & Principi 8c Ecclesiae maximam invidiam creat. Hoc enim titulo scimus & Principum famam , Sc Ecclesiae puritatem in discrimen non raro vocari , cum saepe sat , ut
30쪽
turpia scelera , faedissimae prolapsiones ,
abuSus , A errorum monstra sublimiorum potestatum auctoritate apud imperitos tegantur . Ita ex. g. saepe conclamatum est
Molini sinum , Probabilis muni, Sc a. ia plura Neotericorum principia absona a veritate catholicae doctrinae ab ecclesia probari , vel saltem permitti , quod ipsa coacta Sit ad peiora vitanda . Vel silentium Servare , vel etiam tolerantiae leges efferre . Ita aetate hac nostra piissimos Principes tamquam irreligiosos , Sc impios traduci non semel audivimus, quod schismaticos , haereticos , aliosque a catholica Beligione aberrantes in ditionibus suis tolerare compulsi eosdem latis legibus securos effecerint ab iniuriis , atque molestus reliquorum civium . Id nempe contigit non absque
insigni publicarum potestatum iniuria , Scgravissimo Reipublicae & Ecclesiae detrimento ; nec aliunde contigit nisi ex duabus illis tolerantiae , & permissionis invicem permixtis notionibus .