장음표시 사용
31쪽
VIII. INTEREST ergo plurimi has notiones secernere , ut percipiamUS , quaenam sit vis tolerantiae sive ecclesiasticae sive
civilis ; quibus utraque snibus contine tur ; quos pariat effectus ; quo usque inculpate protendi possit ; quod ut clarius desniatur , praestat breViter utriu5que naturam, indolem , ac differentiam exponere . Ac primo quidem tolerantia vel doctrinam respicit , Vel personas . Quare primum ipsa distinguitur ratione habita obiecti , circa quod versatur . Quum hominum opiniones ac placita nihil habent assinitatis cum publico bono , ac hominum felicitate , nihili interest , quae demum placita in societate vigeant . Quid saneeX. g. ernotumenti , vel detrimenti societati impendere intelligitur , quod in explicandis naturae phaenomenis utaris magis Cartesianis , quam Νewtonianis hypoth sibus , vel in astrorum motibuS eXpOnendis potius Copernicanum SyStema , quam Piplemaicum aut Tychonicum adhi
32쪽
heas Z Id astronomorum curae Sit , non civilis , aut ecclesiasticae poteStatis , cui nihil accedit, vel detrahitur , quamcum que demum in hoc rerum genere opinionem inter homines dominari patiatur . Atque super his rehus non tolerantia solum , sed Sc permissio cadere poteSt , cum de rebus agatur naturae reconditis , im disserentibus , ac liberae traditis hominum disputationi . IX. AT sunt plerumque populareS errores , & Superstitiones, quae cum quibusdam societatis ossiciis connexionem habent; sunt falsae de Deo notiones, quas Praesidi habere purissimas , ut puram habeas religionem , qualis Deum decet, & homines.
Haec vero non raro tam late patere contingit , tamque profundas inter populum
radices agere , ut si ea extirpare velis, quoniam mala sunt , longe maiora tibi timenda sint , turbae scilicet , seditiones, tumultus , as totius societatis consuSio . Haec pro tempore ac Iocorum circumstam
33쪽
tiis publica auctoritas tolerare cogitur , nec raro leges ferre , quibus eorum tolerantia praescribitur . Quod dum sit , non permittitur mala doctrina, sed toleratur; ut quoniam veritati pro temporum perversitate sicut Oparteret , Succurri non potest , Sautem securitati Reipublicae , mutuaeque hominum concordiae Consulatur . X. ATQUE haec tolerantia doctrinae cum tolerantia personarum coniungitur . Immo non alia de causa toleratur error, nisi quia necessitas cogit errantes Sustinere . Quare cum ecclesia patitur super quibuS-dam doctrinae christianae capitibus alios aliam tenere sententiam ab ea, quam docet catholica veriIas , quin errantes e Sinu Suo eiiciat, privetque communione Sacramentorum , quibus chriStiana societas colligatur ,
tum errantes tolerare intelligitur ; atque haec tolerantia proprie dicitur ecclesiastica, quoniam ea manat ab ecclesia , idque respicit , quod ipsius est proprium . Cum vero Princeps catholicus impune ac libere sinit in
34쪽
in ditione sua consistere subditos alterius ab ea, quam ipse profitetur , religionis ac sectae , iisdemque sinit societatis iuribus dissidentes seu i , quibus 8t caeteri fruuntur , tum eos civiliter tolerare dicitur .
Quae quidem civilis tolerantia diversos gradus habere potest , ac pro Principis voluntate magis minusve patere. Quod locum habere potest etiam quoad ecclesiasticam tolerantiam . Quare & de finibus utriusque aliqua identidem in hoc opusculo dissere
XI. INTERIM patet utriusque tolera tiae discrimen cum ratione habita obiecti , tum ratione habita potestatis . Siquidem ecclesiastica ad ecclesiam spectat , ac iura respicit communionis Sacramentorum . Civiis lis vero ad Principem pertinet, atque adiura civilis societatis refertur . De utraque agendum est. Hinc intelligitur, quam multa nobis tractanda sint . Dicemus primo de ecclesiastica tolerantia, Sc inquiremus, quae
licita , quae illicita sit ; quibus finibus eadem
35쪽
dem contineatur erga domesticos ; quaesit ei agendi ratio erga eXtraneos . Perge mus deinde ad civilem ; breviter tamen id exsequemur , BC Veluti per Summa capita . Nobis enim in animo eSt magis sila comtexere longioris operis , quod sortasse pro temporis opportunitate in lucem prodibit , quam nunc integram , & absolutam de hoc argumento dissertationem conscribere.
36쪽
Haereticorum dogma de tolerantia eccle aiastica refellitur.
Ex iacius tolerantiae , ac permiSSionis
desinitionibus satis clare percipitur cuiuS que discrimen . Sed antequam definiatur quid licite tolerare possit ecclesia Christi , praestat inquirere , quid tolerare iure non posSit. Abhorremus enim quam maxime ab illo impiorum aetatis nostrae dogmate, quod omnes sectas , cuiuscumque generis Sint, aeque bonas, ac salutares adstruit, nihilque interesse ponit. ad salutem, an Iudaeus, vel Mahumetanus , vel ethnicus fueris . Quod quidem sensisse veteres Philosophos non miror , qui cum Superno divinae revela tionis lumine carerent , abeuntes imbecillis rationis ope in varias , ac inter se discordantes sententias in veritate inquurenda defatigati spem omnem amiserunt
37쪽
re ut eam invenirent , atque in desperationem coniecti eo devenerunt , ut hinc inde iactili ani ni veluti perfugium quaererent in tolerantismo , ut aiunt , religionum omnium , atque sectarum , ea tamen con ditione adiecia , ut quisque eam coleret , quam patriae, ac Principis leges statuerent. At ubi lux divina resplenduit, quae homini erranti ac profugo facem praebuit , Viamque salutis, eiu Sque capessendae adminicula dcterminavit . nec absque divinitatis ini ria , nec abSque mentis insania admitti potest discordium ac inter se conflictantium opinionum , atque Sectarum commixtio . Cum enim veritas una sit , cumque haea patefacta hominibus divina largitate fuerit , quis non videat eo ipso reiectas fuisse
aberrationes omnes humanae mentis , hominesque adactos esse ad eam unam cons chandam salutis Semitam , quam Summus
omnium provisor aperuit Z Iatndiu iacuerat hominum genus in tenebris , & umbra mortis; iamdiu vagata est humana ratio sine
38쪽
sine ullo laboris effectu per opiniones inera tricabiles . Iam diuturna saeculorum eXperientia ipsa senserat se imparem rase Verrutati assequendae . Id noverat Plato, qui Propterea Scripsit et nemo pietatem docere Potest , nisi Deus quasi dux , 8c magister praeiverit ; 8c iterum in Alcibiade ; nihil tutius , atque consultiuS est , quam quie-S ere, & expectare, donec aliquis didicerit, quo animo & erga Deos, & erga proXimos eSSe oporteat. Quod etiam repetit in Phaedone . At non est passus Deus hominem lumen Sapientiae requirentem oberrare diuintius ; hinc aperuit oculos eius aliquando , notionemque Veritatis munus suum fecit, ut Sc humanam sapientiam nullam esse monstraret , & erranti Viam consequendae immortalitatis ostenderet. At id frustra egisset Deus, si quamlibet viam homo teneret , perinde esset quoad salutis negotium . Quo demum spectant divinae providentiae consilia , si quidquid homo finxerit circa religionem , aeque bonum sit , Deoque
39쪽
acceptum , & homini salutare . Insanum igitur est , Deoque iniurium sectas omnes
aeque honas adstruere , immo hoc est rerum naturas evertere ; diversos scilicet effectus paribus caussis tribuere , similesve diversis , quasi nempe eodem ducere tum error , tum Veritas , ac inter se oppositae viae eumdem exitum habere possint. Quis ignorat, si natura differt a virtute vitium , ut reapse differre exploratum est , nisi velis omnia miscere , atque confundere , quis , inquam , ignorat diversa esse oportere
utriusque consectaria , & effectus Z Quis nescit diversam de Deo , eiusque attributis
sententiam diversos parere animi motus in homine λ Interest autem plurimum scire , quo animo erga Deum proximum te esse oporteat . Cum vero, ut iterum dicam , Veritas una Sit , nec nisi una esse Possit , una pariter esse debet virtutis , ac salutis via. Quae sane unitas cum inter se discordibus sententiis nequit consistere.
Quare vel ponis divinam revelationem ex iis
40쪽
stere . ac tum insanias necesse est , SI Dei lumine spreto parem vim tribuas h manae mentis opinionibus inter se, & cum ratione saepe pugnantibus. Si vero nullam revelationem saltem ut certam agnoscis . longe minus absurde diceres cum Platone, quiescere , & expectare oportere , donec
aliquis didicerit, quo animo erga Deum di
PrOXimum esse oporteat , quam illud singere monstrum, quo tam diversas ac Saepe Contrarias religiones , & sectas in unum conspirare posse dicitur , atque ad eumdem aeque perducere. SED iam hoc argumentum a nostris tractari solitum adversus liberiores aetatis nostrae Philosophos vix attingere Volui, nec alia caussa nisi, ut gradum veluti facerem ad aliud tolerantiae genus , quod non minus ac prius, recta ratio condemnat. Hoc autem illorum est, qui in eo conVenientes , quod una esse debeat virtutis , ae beatitudinis capessendae via , nobiscum ponunt divianam revelationem exiStere , eamque R