장음표시 사용
41쪽
Christo humano generi allatam . a quo
christianae religioniS profesSionem , ac nomen sumpserunt . Sed cum Ecclesiae catholicae auctoritatem divinae revelationis interpretem abiecerint, eam humanae rationi , privatoque arbitrio subiicere coacti sunt . Quo factum est , ut infinitae propemodum sectae ortae sint inter se pugnantes , cum qui ue sibi fas esse crederet ex verbo Dei quaecumque vellet seligere , ia quae nollet respuere , eodem prorsus libertatis iure , quod primi sectis rum auctores Sibi arrogarunt. Quam postea absurditatem , ex qua tanta Sectarum confusio inter eos orta est , ut aliquo colore praetexerent, illud dogma adoptarunt et ad iustitiam , ac salutem sufficere fundamentales , ut aiunt, christianae fidei articulos credere , nihili vero interesse ad salutem in minus praecipuis fidei capitibus dissidere . Hinc via coelorum dilatata est , ac data communio pluribus sectis in multis religionis articulis diversa sentientibus
42쪽
Scilicet duo christianorum dogmatum g nera distinguunt , quorum alia numero quidem paucissima negligi aut negari non possint sine aeternae salutis discrimine;
alia Vero , de quibus cuiquam pro ut libet
sentire fas sit, quin salutem in discrimen adducat , licet in his explicandis a verbo Dei scripto dissentiat . Quare ecelesiam unam vocant propter fidelium consensum in iis dogmatibus , quae salutis sundamentaeSSe dicunt , nec unitatem fidei scindi existimant, nisi propter dissensum in hoc
dogmatum genere . Sic coetus omnes, qui Christiano nomine gloriantur , ut ut in maxima dogmatum parte discrepantes in unam , eamdemque societatem congregant .
8c Ecclesiam quasi rempublicam foederatam habent in paucis Solum , ac praecipuis capitibus uniformem et quae qusdem capitatam clare in sacris litteris expressa suisse volunt ut quilibet sine ope alicuius magisterii facile ea posSit addiscere . Quost, ut unitas fidei, quam ipsi statuunt,
43쪽
inter sectarum diversitatem semper inco lumis maneat , quin opus sit ponere in
religione iudicem aliquem a Deo delectum, qui in fidei controversiis finiendis nec falli .
nec fallere possit. Haec est communis non modo Arminianorum, sed etiam Calvini norum Sententia, quam ex Arminianis explicant eorum princeps Iacobus Arminius, Episcopius, Limborchius, Grotius, aliique; ex Calvinianis autem Petrus Iurieu, Iacobus Usserius, Τurretinus Genevensis , alii Atque huc quidem vi systematis delabi debuerant . Alioquin semel fracto visibilis auctoritatis repagulo, 8c aucta in dies opinandi licentia, Scissis in varias partes hominum imgeniis, brevi ruisset mole sua regnum in se ipso divisum, atque huic ruinae fiuinstra occurrisset Principum poteβtas, cuius esse dicit Grotius , christianas omnes sectas in unum cogere coetum pro bono reipublicae, hoc est aram veluti condere . cuiusmodi
Hadriani Imperatoris ara fuisse sertur, in qua inter multa idola Christus etiam coin Iebatur . SED
44쪽
SΕD ex remedio, quo ruinam aVertere Societatum suarum student heterodoxi, facile intelligitur , quam malam caussam habeant prae manibus. Nihil enim absurdius, nihil ineptius hoc perfugio excogitari potuit . Adversus hanc commixtionem sectarum permissam tamquam innoxiam ac bonam pluin res Scripserunt, ac inter caeteros Petrus N,
collus in libro edito adversus Ιurteum. Malumus de hoc argumento late disserere. Principia tantum attingam , quibus clare elucescet praedictae seisiarum omnium in Religione communionis absurditas . Ac primo quidem .iniuria irrogatur Dei verbos, cuius dictata, etsi minima videantur , eadem Prorbus re Verentia suscipere par est . Ilorum enim omnium auctor est Christus, qui e sinu P tris ea nobis attulit, & enarravit. Sunt quidem alia aliis potiora tum natura sua, tum quod Christus quaedam voluerit ab omnibus etiam idiotis, ac rusticis explicite credi, quaedam tantum , ut aiunt, implicite , sed nullum vel minimum patitur impune negari,
45쪽
eum id fieri nequeat absque sacrilego contemptu verbi Dei, cui ne apicem quidem , vel tota unum posse detrahi ipse testatur. Hinc omnia quaecumque dixit, iussit Apostolis suis praedicari gentibus, ac generatim pronunciavit eum, qui non crediderit, condemnari, nullum fidei dogma , nullumque excepit articulum , quasi quidpiam a Deo revelatum, aut negari, aut negligi possit impune ; immo deci ravit eum qui offenderit in uno, seri omnium
reum , eadem enim ratio nos urget, ut omnia credamus, quae divinitus revelata sunt, nec sine divinae veracitatis iniuria fieri potest discretio inter ea, quae Sunt neceSSario credenda , a minime necessariis Nam quaecumque scripta sunt, ad utilitatem nostram
scripta sunt, ut sit homo perfectus ad omne opus bonum. Quare sine blasphemia dici non potest quaedam esse in divinae revelationis codice, quae sive credas, Sive neges, per inde sit quoad salutis negotium . Id autem putet necesse est, qui sectas omnes Cristianas indiscriminatim adstruit aeque bonas, ac salutare . . Scio
46쪽
IV. SClo quidem , ut iam monui, etiam a nostris distingui magis minusve necessaria ad salutem . Scio vulgarem distinctionem admitti explicitae , Sc implicitae fidei aliquorum
mysteriorum Dei, ac sine aeternae salutis diis scrimine carere quempiam pOSSe eXpreSSa n litia alicuius minus praecipui articuli fidei Christianae; nec demum ignoro quaedam sidei capita esse veluti fundamenta salutis ab omnibus propterea expresse credenda; alia Vero minus praecipua, quorum fides, ut vocant , implicita, saltem pro rudi populo satis est ad salutem. Sed haec distinimo, quae, Sumitur ex ipsa natura rerum, ex divinae Providentiae oeconomia , atque ab Ecclesiae catholicae sensu, longe distat ab ea dogmatum distin Stione, quam haeretici faciunt, ut etiam dissidentibus communionem exhibeant. Dissidentes enim non iam ignorant, Sed negant ea fidei capita, in quibus ab aliis sectis dissentiunt. Quare qui ponit eam fidei veritatem , ac nihilominus exhibet refractario communionem, in ea animi persuaSione esse
47쪽
debet nihili interesse ad salutem verbo Dei scripto quidpiam detrahere; ac rem prorsus esse adlaphoram vel totam, vel partem SO Iam divinae revelationis admittere. Quod sane absque sacrilegio cogitari non potest. Atque idem dici potest de restae tario, qui cum eo communicat quem putat Corrumpere Verbum Dei , idque ut revelatum obtrudere , quod revelatum non est . Utrumque sane gravissimum sceluS esse quis sine impietate negaverit Θ Ergo cum dissidentes in aliquo fidei articulo sese mu tuo in communionem recipiunt , illud sibi in animum inducant necesse est, gravissumum crimen ab assequenda Salute non impedire .REs aliter se habet , quum in Ecclesia catholica de re aliqua disputatur , quae ad fidei summam pertinere creditur . Nam quaestio movetur , an ad fidem res spectet , de qua disputatur ; cumque inter .catholicos harum controversiarum iudex seindeat Ecclesia , donec ipsa iudicium suum
48쪽
interponat , possunt fideles integro manente communionis vinculo , inter se litigare . Nullus enim iure potest Ecclesiae praeire iudicio ; nec privatorum est ari, culos fidei definire . Ex altera parte eorum quilibet paratus est animo Ecclesiae sequi iudicium , atque in unam coire sententiam. Quo sit, ut alterutrius error POSSit esSe inculpabilis . ac ideo alter cum alio com municare debeat in vinculo pacis , donec alterutra pars vel se dividat ab unitate , vel fuerit totius Ecclesiae iudicio praecisa - ΗΟC vero non accidit in promiscua haereticorum communione . Quilibet enim eorum privato spiritu , quem putant esse interius Dei donum , certissime credit esse
fidei articulum , quem alter negat. Quare de re dubia non agitur , cuius iudicium expectandum sit, sed de re iam decisa Mprivato cuiusque spiritu , & unanimi totius Sechae , quam ipse sequitur , iudicio .
Quare non potest iudicare rem esse adia
phoram illud fidei caput prosteri , vel
49쪽
inficiari ; ac ideo nec admittere ad commuis Dionem pertinaciter repugnantem . Quod si
erroneam alterius persuasionem excusari
Posse respondent , illud prae oculis habeant necesse est , hic a nobis non agi de tolerantia personarum , de qua infra dic mus , sed de publica permissione legibus sancita , qua declaratur unicuique liberum esse in articulis fidei , quos minime necessarios arbitratu proprio secerunt haeretici , pro cuiusque ingenio ac voluntate sentire
Hoe loco illud reprobamus dogma, quod universim iaciunt , in pluribus fidei capitibus , immo & in maxima horum parte cum fundamenta salutis eorum iudicio sint numero paucissima nihili ad salutem
interesse quid sentias . Hoc principium refellimus tamquam absonum a ratione , Ma Communi hominum sensu , nihil modo solliciti de ea quaestione, an haereticorum persuaSio culpa carere possit . Quae res ut definiatur , aliis principiis utendum eSt, ac praesertim doctrina super Ecclesiae auctor,
50쪽
ctoritate, quam ipsi impune reiicere nequeunt . Caeterum si ob intimam persuasi nem animi , quam quisque habere potest , excuSanduS sit error , cur pari ratione error , ut aiunt, in fundamentalibus excusari non poterit Z id acute viderant Simon Episcopius , M Limborchius , qui propterea sese coniunxerunt vel ipsis Socinianis, quos Certe constat in praecipuis christianae sdei articulis dissidere . Hac ratione etiam atheum esse impune licebit . Tam late patet illius principii perversitas , qua Summo dolore confiteri debemus etiam plures ex nostris Casuistis in tranversum astos suisse , si nostros dicere fas est , qui tam longe a catholicae doctrinae principiis r