Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

pS , inito cum societate pacto, tueri debet , non secus ac caeteras fundamentales leges. Ex quo consequitur, Principem, qui non uni, sed pluribus nationibus praesit diversam habentibus religionem dominam tem , ita singulis imperare oportere, ut Simgularum libertatem adversus vim tueatur, maxime si pactum cum societate interces - .serit. Sed ex quo lex publica effecta sue rit religio , id unum consequitur, illum poenam mereri, qui eam perturbare velit, ac turbas in foetietate ciere. His re finibus continetur vis publicae legis in religionis negotio. Nec enim societas eam legem condere potuit, qua singuli eam fidem , atque conscientiam haberent , quam ipsa amplexa est. Nam iterum repeto liberam esse oportere religionem, nec per leges effici posse , ut aliquid verum , vel salsum intellectui appareat, sed Solum per verita tis lumen, ac intimam animi persuasi nem. Quare societas habere nequit ius

imperandi, ut homines his, vel illis veri. talibus

362쪽

tatibus assentiantur, atque hanc magis . quam aliam conscientiam efforment . Id enim pendet ab intima cuiusque persua-8ione . quam cum societas per vim dare non possit, nec legem quidem condere potest id iubentem . Ex quo fluit nec poenas quidem posse sancire adversus eos , qui alias de religione notiones, Sc aliam de Deo sententiam tenent. Id unum ergo iure postulat societas, ut cum libera sit in religionis delectu , eam, quam ipSa amplexa est, Nullus perturbet impediatque . Atque hunc in sensum qui societati praeest, dominantem religionem debet ab hostium incursione defendere. Hinc semper eo reis volvimur, ut dicamus Imperantem animadvertere iure posse in haereticos inquietos, perturbatores publicae religionis, non vero

in paciscos, qui vel domi alienam religionem colunt, vel solis rationibus pugnare contenti nihil adversus publicum cultum,

ac societatem moliuntur. His sane surumus Imperans opponere debet magistros,

363쪽

doctores , Theologos , ut cum iis congresdiantur, ac veritatem Propugnent adversus errorem . Sed cum ad eos illuminandos exilium , carceres, mortisque supplicium intimat, iure suo abutitur, nec minus inepte agit, quam qui adversus Syllogismos pugnaret verberibus, vel adversus verbera syllogismiS. X. PERPERAM ergo dicitur haereticos , de quibus loquimur , puniri posse non tamquam simpliciter , ut aiunt , haereticos . sed ut violatores Iegum civitatis, quas sibi perspectas habent . Sc in qua rum poenas incurrunt , cum scientes , ac volentes a publica religione deficiunt . Nam huiusmodi leges , si poenas instigant ob diversam Conscientiam . a iure regiae maiestatis exorbitant , atque ideo iniustae , ac nullae sunt . In his ab humana potestate nemo Vim patitur ; ac pro veritate quilibet pugnare existimans adversus hominum vim conclamate melius est obedire Deo , quam hominibus. Scio qui

364쪽

quidem christianos Imperatores, Constantunum , Theodosium , Honorium, aliosque plures tulisse leges poenales adversus idol latras, & haereticos. Nolo de hisce legibus longam instituere disputationem . Quaedam tantum Observo , quae ad rem sussicere possunt. Primum quidem animadverto alios Imperatores non minus christianos extitisse, qui religionis libertatem reliquerunt. Nam Iovinianus, etsi christianus, voleravit Omnes, qui imperio suo parebant, ea sibi habere sacra, quae vellent. Idem egit Valentinianus senior , ut alios praeteream. Vel ipse Constantinus sub initium, ac dia permisit cultum deorum. De ipso Theodosio narrat Socrates lib. 3. hist. eccl. cap. 23.1 Imperator id sibi proposuerat , ut dissidentium iurgia blanditiis , ae leni perborum

persuaSione extingueret, aiebatque se nemini Omnino, cuiuscumque fidei esset , molestiam exhibiturum; eos tamen prae caeteris amatu

rum , ac in pretio habiturum , qui reparan. due in Ecclesiis pacis aucZores , ac Duces

365쪽

se praeberent. Quod si aliquando in hostos fidei vel Zelo abreptas , vel eorum insolentia excitatus leges poenales tulit , teStatur Sozomenus lib. I. cap. I 2. , eum graves quidem poenas legibus suis adscripsisse , nequaquam tamen eas exegisse ; neque enim punire subditos , sed terrere tantummodo Studebat , ut idem eum ipso de divinitata sentirent ; nam ct illos laudabat , qui sua sponte convertebantur . Hinc praeterea videmus leges poenales in hostes fidei latas vel reSpexisse tantum publicum cultum , vel publicos aut etiam privatos conventus , quos ut seditiosos , vel suspectos Principes habebant . Si vero poenam mortis aliquando intimarunt , ut legitur de Constantio , aliisque nonnullis , ea lex vel promulgata non suit, vel certe exsecutioni minime manis data , ut videri potest apud Consortium incitatam legem Constantii. Observo deinde eas leges sancitas ex regia maiestate fuisse adversus haereticos inquietos , ac perturba tores , cuiusmodi Sunt inter caeteras leges

decrem

366쪽

decretae contra Donatistas , de quibus egimuS cap. 9. Atque in his circumstantiis

leges huiusmodi, infra mortem tamen , PrO- harunt Patres Ecclesiae, ut eodem capite Vidimus . Numquam enim poenam mortis Patres probarunt. Nee enim haereticum o ridere oportet, inquit Chrysostomus in cap. 3. Matth. t nam sie irreconciliabile bellum in orbem induceretur. Denique leges Poenales in haereticos latas scrupulose excutiendas esse non puto . Aliud est enim,

quod actum est, Sc aliud , quod fieri debuit. Leges adversus simplicem haereticum poenam inserentes iniustas esse, satis, ut opinor, probavi. Hanc labem, quam iura iis legibus inserunt, hominum exempla non possunt abstergere. Inhaerendum ergo purissimae religionis , ac ordinis immutabilis principiis , atque ad haec exigenda hominum facta, quos notum est , vel pravis cupiditatibus , vel aestu imaginationis ,

vel Zelo praepostero, aut temporum cal mitate ab iis recedere.

367쪽

CAPUT XVI.

Quibusdam animadMersionibus , quae ex dictis sponte fluunt , eaque magis

illustrant , totum hoe de tolerantia argumentum absoDitur.

I. Ex iactis capite superiori principiis

satis, ut puto, intelligitur, non solum inis humanum &. iniustum esse quempiam mortis supplicio punire ob salsitatem religi nis , quam colit , nisi societatem pertu bet, sed etiam eum laedi vel iactura li-hertatis , vel honorum sortunae. Ex quo enim ille aliter sentiat in quibusdam fidei capitibus, vel alio modo putet colendum esse Deum, ac publice fiat in ea societate ,. in qua vivit, dummodo publicam fidem , ac cultum perturbare non nitatur, nihil peccat adversus societatem, ae ideo nullo civili crimine innectitur , qu3iuS

368쪽

sus amittat honorum corporis , vel sertuanae, quo fruitur tamquam membrum, Seu pars societatis. Ergo iniuste privabitur iis civilibus iuribus, quibus Si caeteri cives, ut cives fruuntur. Quod ut propugnetur, neceSse

non est conscientiam erroneam haereticorum

ab omni peccato , ut facit Baetius , purgare . Fateor Ecclesiam catholicam sulgere notis satis perspicuis , quas si considerarent ipsius inimici pacato animo , exuto que Praeconceptis opinionibus , M ab omnibus cupiditatibus libero , facile deprehenderent, eam esse Veram Ecclesiam , a qua discedendum non est, licet in ea hominum malitia , vel ignorantia plures abusus , atque malae opiniones irrepseo 'rint . Fateor in eo peccare dissidentes , quod a nobis exierint , quod intolerantessuerint , quod communionis vinculum ruinperint , cum nulla esse queat dissolvendae unitatis Ecclesiae legitima ratio . Quare, Si uti par est religionis examen instituerent , facile possent veritatem dignoscere , &

369쪽

errorem deponere . Sed ad propositum Nostrum satis est, hoc haereticorum deliactum, quodcumque demum illud sit, magis minusque grave pro diversis personarum,

Iocorum , ac temporum adiunctis non esse

eivile delictum , quod legibus poenalibus societatis subiaceat . Illud punit Ecclesia spiritualibus poenis , illudque puniet in

novissimo die supremus omnium iudex , qui scrutatur renes & corda . Qui verba mea , ait Christus , non audit , habet qui iudicet eum p sermo , quem locutus sum νobis , ipse iudicabit eum in novi simo die . Nolint ergo Principes ante tempus Iudicare e nolint corporalibus poenis coercere delicta , quae ad ipsos non pertinent , sed quae sibi Deus resedivavit suo tempore diiudicanda , atque punienda . II. AT enim cur poenae adhiberi non possunt ad excutiendam conscientiam erroneam 8 Terrore homines perculsi soliblitam mentem ad considerationem veritatis

intem

370쪽

intendunt , ae ita dociles facti eamdem veritatem inveniunt . Ergo non plectuntur ut haeretici , sed monentur per flagella , ut veritatem inquirant . Nonne & pueri utiliter plectuntur , ut in disciplina er diantur ξ nonne verberibus compelluntur& famuli , ut muneribus suis sungantur ZCatenis vinciuntur etiam phrenetici , ut ab ea , qua laborant , phrenesi liberentur . Cur ergo haeretici poenis excitari non poterunt, ut a Somno lethargico , quo sopiti iacent , emergant , & luci veri. tatis oculos aperiant ZIII. HIs sane plerique moventur . Verum ut candide fatear , si generatim , 8c ab omnibus adiunctis separata haec rationum momenta spectentur , levissima

mihi videntur , ac plena fallaciae . Nam quod primo dicitur, excitari haereticus poenarum Sensu ad examen veritatis instituen

dum, a proposito maxime aberrat. Quodlibet enim examen instituendum est pacato animo, vacuoque a vehementibus assectionibus s

SEARCH

MENU NAVIGATION