Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

bat, & pro arbitrio loquebatur. Omnis motus conuulsivus, ut superiori capite dictum est, fit ab irritatione. Irritatio autem fit a materiae quantitate , vel qualitve: quant iras materiae mor-b incae naturam grauans , eam irritat ad expulsionein eius quod sibi molestum est. Unde stabilitur Galeni doctcina a quam plurimis neotericis varie exagitata, qtia sancitum est , ab obstructione imperfecta ventriculorum cerebri Epilepsam generari; si enim humor obstruens naturae molestus est, quidni cerebrum in se gere poterit ad illius exclusionem. De qualitate nulla est disseultas , omnes enim in eo consenti uur, faciat larem expultricem singularum partium irritari ab acrimonia , & praua quavis qualitate naturae infensa. Causae irritantes vel in ipso cerebro continentur, de

Epilepsiam id iopathicam essiciunt vel aliunde ad cerebrum transmittuntur, & sympathicam Epilepsam

generant.

Illa autem irritatio Epilepsiam facit, quandoquidem cerebrum , dum rem noxiam expellere conatu v, seipsum concutit , & consequenter neruos sibi ad

Triplex a Galeno constituitur Epilepsiae differentia,

ct ab omnibus propemodaen authoribus recipitur. Prima , qua cerebrum assicitur, consistente in ipso affectu. Secunda , in qua cerebrum per ventriculi consensum assicitur. Tertia, cum ab aliis corporis partibus ad cerebrum affectus transiuiti tir. Et propria etiam nomina apud nonnullos sortitae sunt istae differentiae, prima enim tanquam praecipua generis nomine Epilepsia nominatur ; secunda analepsia; tertia catalepsia. verum

pace Galeni, aliorumque dixerim ) superflua est illa divisio . de frustia separatur Epilepsia a ventriculo genita, ab aliis quae per aliarum partium sympathiam . t oriuntur i

112쪽

Desuntur; cum omnes uno sympathicae Epilepsiae nomine comprehendi debeant. Neque satisfacit dicere Epilepsiam , ventriculo ieorsim enuntiari, tanquam frequentissimam , siquistem ea quae ex uteri, aut lienis consensu oritur, non minus frequςns,aut certe se quentior efIe consueuit.

Diuidatur ergo Epilepsia in idiopathieam , & sympathica.Sympathica rursum iuxta varias partes , quibus vapores acres,aut maligni ad cerebru ranimitti possunt. Nulla autem propemodum pars in toto corpore reporitur , t qaa malignus vapor ad cerebrum transmitti ne . queat. Harum historiae duae proponuntur a Galeno loco citato, una de puero decimum rertium aetatis annum

agente , in quo paroxysmus in tibia initium capiebat, mox illinc recta ascendebat per femur, & superposita ilia, ac per latera ad ceruicem, donec ad caput perueniret, quod cum primum tangeret , ipse haudquaquam sibi constabat. Altera est de adolescente, qui inuadentis paroxysmi initio veluti frigidam auram

ascendere sentiebat. A ventriculo autem, intestinis, & materia verminosa, tum etiam ab utero, aliisque partibus Epilepsiam plerumque generari notissimum est, & variorum authorum historiis confirmatur.

Constat igitur ex praedictis quomodo defendi possit

Galeni doctrina , ab imperfecta ventriculorum cerebri obstructione idiopathicam Epilepsiam generari, asserentis I quam tamen causam perpetuam esse defendere non possumus , Ut Galenus innuere videtur , nullam aliam proponens; quin potius eam cae eris infrequentiorem esse , confiteri cogimur. Neque tamen argumenta aduersus Galenum proposita vita modo conuincunt , quorum praecipua haec sunt.. Primo

113쪽

8 . Praxeos Medica L ib. I. Primδ enim inquit Fernelius, si Epilepsia ab humoris copia fieret, in sopore ea maximc contingeret, in quo magna humoris copia reperitur. Respondeo humorem a quo sopor excitatur esse in substantia cerebri, non in ventriculis, & ided facultatem expultricem non irritare , quae in ventriculis magis residet.

Secundo , ex eodem Fernelio , cum Epilepsia citδsoluatur, desineret in paralysim, ut apo plexia excusso in neruos humore. Respondeo in apoplexia humores excuti ad partes viciniores propter debilitatem expultricis , copia humoris opprestae, quae cum liberior si in Epilepsia , ad vias naturales expurgationi dicatas - humores amandat. Falsum tamen est quod asserit pernelius numquam Epilepsiam desinere in paralysim;nos enim paralysim Epilepsae succedaneam vidimus. Et non raro apoplectici in prima inuasione conuulsioni, bus Epilepticis corripiuntur, nondum perfecta obstructione ventriculorum 'cerebri ; tum etiam multi Epi-leptici tandem apoplexia pereunt, quando dimidiata obstructio in integram degenerat.

Tertio , corgra Galenum nonnulli ita argumentantur. Sicut completa ventriculorum obstructio functiones penitus tollit in apoplexia , ita incompleta eas

tantum imminueret, non deprauaret, neque motusill os conuulsiuos ederet, sanis plerumque validiores. Respondeo, naturam omnino oppressam ab integra obstructione non excitari ad expulsionem ἱ in dimiata v ro obstructione satis habere virium, ut cerebrum commouear, & exagitet ad expulsionem. Confirmatur haec doctrina exemplo catarrhi in pulmonem delabentis, qui si totum pulmonem repleat, summam spirandi di ficultatem evicit sine ulla tussi,ut in asthmate contingit.

Si vero minor fluentis humoris copia extiterit, palmaeirutatur ad equisionam, unde tussis excitatur.

signa

114쪽

signa Epilefiae diagnostica in tres ordines distribuenda sunt, quae sciliceo imminentem Epilepsiam significant ; quae praesentem demonstrant, dc quae illius differentias patefaciunt. Imminentis Epilepsiae s gna dupliciter considerari possunt, vel prout primam morbi inuasionem praesagiunt, vel prout imminentem paroxysmum significant. Eadem autem signa utrique iudicio i nseruiunt,sed multo certius in iis, qui ab Epilepsia actu possidentur, imminentem insultam indicant ; in iis enim qui nun quam hactenus morbo affecti sunt , aequivoca maiori ex parte sunt huiusnodi signa , & multos alios capitis affectus praenuntiare possunt ἔ integra tamen eorum congeries aliquam certitudinem afferre potest. Omnia igitur imminentis Epilepsiae s gna proponenda sunt hac praemissa admonitione, non omnia in omnibus epilepticis concurrere , sed nonnulla in his, alia in ilIis , pro varia causarum , & corporum dispositione. Vt autem ea debito ordine proponantur, fontes signorum percurrendi sunt, qui ab actionibus auia .malibus , vitalibus & naturalibus, excrementis, qualitatibus immutatis , & propriis accidentibus scaturiunt. Ratione functionum animalium, epilepsiam minantur , animi, & corporis insuera conturbatio ἔ capiapitis grauitas, cephalalgia, vertigo, vigiliae, aut plurimus somnus a quo nullum leuamen emergit , insomnia turbulenta ἱ mentis torpor, vel anxietas, obliuio, moestitia, pavor, formido, leguities, actuum grauitas. Saltus & tremor membrorum , sensuum hebetudines, obtutus defixus, scintillae oculis obseruantes, & inter dum nubeculae,aut marma Res . Autium tinnitus,sced

odoris perceptio , lingua inflexibilis, eiusque inordinata motio, oscitatio, sternutatio.

Ratione iunctionum vitaliam Epilepsiam minantur

115쪽

go . Praxeos Mediea Lib. I.

cum aliorum signorum concuriu. Iracundia, cordis palis vitatio , pectoris constrictio, anhelitus mutatio.

Ratione functionum naturalium , Epilepsia: prodromi sunt, cibi fastidium , aut appetitus immodicus , nausea molesta, cardiogmos , seu oris ventriculi Ratione excretorum, Epilepsiam portendunt, saliuae per os emuuium, urinae tenues, & crudae , pollutio

nocturna frequentio ς' l '. a Ratione qualitatis mutatae , & propriorum accidentium , Epilepsiam portendant faciei pallor , & praeeordiorum inflatio. Praesens Epilepsia etiam vulgo notissima est, ii omisnibus suis numeris absoluta sit , multas tamen habet differentias, quae dissicilem interdum faciunt diagno- sim , ut ex sequentibus videre est. In paroxysmo epileptieo integro , & absoluto sensus Oinnes tum interni, tum externi Intercipiuntur. IEo Et subitδ in terram concidit, & totum corpus , aut Da*es tantum nonnullae variis motibus concutiuntum,

adest praetere, oculorum prominentia ,stridor dentium, res iratio suffocatoria , velut in iis qui laqueo strangulantur ξ, semen, stercus & urina inuoluntarie aliquando profunditur:& circ, finem accessionis spuma per os, & nares emuit: quae non nisi in vehementi Epilepra contingunt, & finita accessione rerum omnium quae in paroxysmo actae sunt, oblivio remanet Antiquorum nonnulli tres epirepsiae differentias faciunt, unam quae somno similis altissimo videtur; aliam quae variis motibus corpus exagitat ; tertiam denI-que ex utriusque commixtione conflatam. Primam

foeciem recentiores quidam admittere nolunt, cptres, illam coma potad , aut carum esse, quim Ep lepuam, A non alia intione distingui inrer se hos

116쪽

Cap. VII. De Dilepsi a . 81

assectus, quam ex eo quδd in comate est somnus profundus sine conuulsione, conuulsio verδ est signum pathognomonicu Epilepsiae.Verum aliter docet Avicennadicens saepe euenire Epilepsiam sine spasimo sensato , id

est, nulla conuulsione apparente. Et docet experientia multos epilepticos habere paroxysmos comati persimiles. E sse autem Epilepsiam, non coma, Vel carum, ex eo tantum cognoscitur,qubd sopor ille per interualla, & periodice recurrit, cum coma semel tantum inuadat, neque periodico recursui obnoxium sit.

Idiopathica Epilepsa a sympathica distinguitur,

qudd in id iopathica multa apparent cerebri affecti indicia. Mentis torpor,vel tarditas,memoriae imminutio, insomnia turbulenta, sensuum hebetudo, corporis grauitas , & segnities, capitis dolor, aliaque ; praeterea aeger venientem paroxysmum non percipit , sed ab eo incautus subitδ opprimitur ἔ tum paroxysmus in coita Solis, & lunae visurim tim contingit. Hanc diagno sim confirmat bona partium inferiorum diathesis, & nullum Vitium in iis apparens. Dextram verb, aut sinistram eapitis partem magis amet, & mali mineram continere ex eo dignoscitur,

uod visio alterius oculi obtusior est , vel auditus intera aure hebetior, aut tinnitus eam assicit, & si partes dextrae, vel sinistrie ad motum , aliasque actiones ignauiores fuerint. A quo vero humore praesertim Epilepsia generetur, ex signis pituitam aut bilem, aut melancholiam in toto corpore , & capite praesertim redundantem, indicantibus dignoscere poterimus.

Sympathica vero Epilepsia inde dignoscitur, quod

nulla apparent cerebri affecti signa ; aeger venientem paroxylinu percipit,& interdum veluti auram quandam

a partibus inferioribus ad cerebrum ascedente, aut pars P. I aliqua

117쪽

8 1 Praxeos Medieae Lib. I.

aliqua inferior peculiari quoda vitio labefactata est,aut tempore inuasionis gram aliquo sympto male affecta.

Sic a ventriculo communicari Epilepsiae causam Ollc-dunt,cibi fastidium,dissicilis inediae tolerantia, nausea, vomitus, ventriculi dolor, erosio, compunctio, vel distensio,vel etiam interdum cordis palpitatio, ventriculo cordi affectum communicante. Ab hepate,vel liene malum oriri significant,flatuum requens, & copiosa excretio, ventris inflatio, rugitus,& borborygini, ructus acidus. praecordiorum inolesta

arctatio eorumque dolor ad dorsum usque interdum procedens. Quibus addere licet vitia peculiarem ventris inserioris partem obsideritia. Ab utero affectum procedere indicat hysterica passio conuulsionibus epilepticis implicita, tum si memsum , aut seminis retentio praecesserit. Si parte aliqua externa Epilepsia oriunda sit, aura quaedam percipitur a parte illa eleuari,& minera morbi in ea delitescens, vellicat interdum, aut titillat, quod imminentem paroxysmum praenuntiat, & si pars illa constringatur vinculo, impeditur paroxysinus. Denique a lumbricis procedere affectum ostendunt signa lumbricos pndicantia, ut anhelitus, foetor acidus,

nariun pruritus , ventris dolor, faeces cineritiae, stridor

dentium, sopor, & similia: tum praecipue si lumbrici per

aluum interdum excernantur.

Rariores vero causae extraordinariae, ut abscessus,

ossis caries, urinae suppressio , anadroine, & similia, ex propriis signis mutuari poterun r. Quod ad progno sim attinet,Epilepsia morbus est diu turnus.& contumaci ssimus,& in infantibus lethalis. Epilepsia haereditaria incurabilis est;quae vero a causis

externis ,& praua victus ratione ducit originem , cura tionem admittit.

118쪽

Epilepsia ante pubertatem eueniens curabilis est;ea

dem vero post 23. annum curationem non admittit,

ex Hipp. aph. 7. sech. 3. Siquidem in pubertate magna fit caloris nativi eclampsis, quae causas morbificas dis-eutere potenter valeat. Adde quod tunc temporis in Reminis menstrua erumpere incipiunt, per quae impuritates corporis expurgari solent. Licet autem post χs. annum incurabilis dicatur Epilepsia ab Hipp. Hoetamen non est perpetuae veritatis, multos enim aetate prouectos ab hoc morbo liberatos fuisse plurimis obseruationibus relatum est;quamuis tamen hoc rard comtingat, sicque aphorismum praedictum, utplurimum,Scfere semper verum esse statuendum est. Vehemens Epilepsia sepe in paroxysmo aegrotantem abripit, & de medio tollit; vel enim in apoplex iam degenerat, vel propter prauitatem symptomatum , &violentam cerebri concussionem, tota illius oeconomia euertitur, ut interdum particulae illius diffringantur;& contigerit aliquando processivum mammiliarium particulas per nares explosas fuisse. Epilepsia 1 melancholico humore oriunda in melancholicam insaniam nonnumquam degenerat;quando videlicet ille humor I ventriculis cerebri in substan tiam eiusdem transmittituri Idem etenim humor duincerebrum afficit ut partem instrumentalem ventriculos illius obstruendo,aut tunicas eoru diuellendo Epilepsiaessieit: dum veth ipsam cerebri substantia,quae functionum principum sedes est, ut similarem partem offendit. naturale ipsius temperamentum vitiando , & animales spiritus corrumpendo,atque obtenebrando,deliriu melancholicu inducit. Vnde apud Hipp. 6.epid. sech.8.rextu

o. melacholici plerumque fiunt epileptici,& epileptiei sunt melancholici. Degenerat aute isti affectus in se inuice dupliciter, vel per materiae morbificae tra os nε

119쪽

84 Praxeos Medica Lib. I.

sede derelicta,& sic uno exoricte alter desinitIvel per materiae propagationem, & tum uterque affectus permanet.

Epilepsia pituitosa in apoplexiam, vel paralysim de

generar.

Quartana febris Epilepsiae superueniens , & dii, perseverans eam soluit, quandoquidem a calore febrili materia morbifica sensim absumitur, si pituitosa sit; vel si melancholica fuerit, , parte affecta transmittitur in locum ubi minera morbi residet,ut nouis paroxysmismater am suppeditat.

Curatio Epilepsiae duplex instituitur,alia in paroxyLmo,alia extra parOxysmum.

Ad paroxysimi curationem rarδ vocantur Medici, nisi ipse interdam longius protrahatur, quo in casu conueniunt eadcm remedia, quae pro soporosis affectibus fuere proposita. Praesertim verδ aqua apoplectica, cinamomi, aqua vitae, & aliae multum spirituosae, ad paroxysmi materiam discutiendam essicaci ssimae. Extra paroxysmum curatio varianda est pro varietate causarum. Ac primum Epilepsiae idiopathicae curatio proponenda est , quae in totius corporis euacuatione, materiae morbificae discussione , prauaeque illius qualitatis emendatione & cerebri roboratione consistit. Cum autem materia peccans in idiopathica Epilepsia, utplurim im pituitosa sit, nos ad illius oppugnationem curationem uniuersam dirigemus , tyrones alioqui admonentes , ut si humores biliosi , aut melane holiet in vitio esse videantur, medicamenta illos praeparantia &expurgantia substituantur. Specifica verb remedia , a quacumqne causa morbus oriatur , eadem perpetubusurpanda sunt. Ad integram ergo curationem sequenti via procedendum .st. Primo potio phlegmagoga erit propinanda , ant aliud medicamentum, aegrotantis naturae

commodum

120쪽

Gmmmodum, ex iis quae in frigida cerebri intemperio fuerimi proposita , iniecto prius clystere , si aluus non sit libera. Postea si plenitudinis notae appareant, aut aeger sit

sanguineo rem peramento praeditus , phlebotomia erit celebranda: sin minus , omittenda. Mox cura uniuersalis frigidae intemperiei cerebri s pia proposita sigillatim celebranda erit, hoc obseruan do, ut decoctis apo Zematis, diaetae sudorificae,& strupo magistrat. tum etiam masticatoriis , & pulveribus cephalicis , addantur radix & semen poeoniae, & viscus quercinus, quae proprietate specifica epilepsiam curare tota credidit antiquitas. In diaeta veris ex sudorificis guaiacum praeseratur 3 cuius usu se multos epilepticos curasse refert Iachinus. Continuetur autem per triginra,vel quadraginta dies.

Singulis dotibus decocti sudorifici aliquot guttae spiritus vitrioli addantur, qui etiam specificus creditur ad epilepsiam. Notandum est purgantia usualia , nimirum pilula . aut strusum magistralem, in frequenti vis habenda,

nempe semet,aut bis in septimana prout vires aegrotantis ferre poterunt,& per plures menses purgationes esse continuandas: imo ad fortiora interdum purgantia esse transeundum , iuxta praeceptum Massariae , qui hinc fieri dicit, quod epilepsia raro curetur, quod Medici semper in leuioribus haereant. Hac ratione Chymici purgantia mineralia usurpare solent, quae a remotissimistartibus humores attrahunt; at non sine periculo, praesertim si a petitissimo artifice prςparata non fuerint. Si tamen in hoc casu scelix eueniatos ex huiusmodi remediis aliquando contingat, ille inprimis sperandus est ex mercurio , per se ,vel cum auro

calcinato in furno arenae,longo ignis regimine; probe F 3 cauendo,

SEARCH

MENU NAVIGATION