장음표시 사용
131쪽
tit ; unde species obiectorum per spiritus illos delatae
pari motu cientur ; atque ita obiecta ipsa eodem motu cieri videntur. Verum hic dubitare licet, cum vertigo sit symptoma actionis laesis , & omnis actio laesa ab aliquo morbo immediate dependeat, quomodo circumuolutio spirituum potest este causa proxima vertio ginis , cum illa ad nullum morbi genus referri valeati Cui dubitationi respolidendum est, circumuolutionem spirituum esse morbum in situ ; tunc enim spiritus non' seruant eum situm quem naturaliter debent obtinere, sed perperam , & praeternaturaliter mouentur. Haec tamen responsio grauem patitur instantiam. Morbus enim est affectus verae partis , spiritus autem non sunt verae partes. Respondemus axioma illud verum ess via plurimum, non autem perpetud, & ut consistere posse
Galeni doctrina , qua sancitum est , illud quod primδ.
S per se actionem laedit, esse verum morbum , dicendum est nomen partis latius paulo usurpari debere , ve ea omnia comprehendat, quae ad corporis constitutionem concurrunt, & quaecumque alicuius partis actionem laedunt, morbi nomine esse assicienda. Sic color flauus in oculo visionem laedit immediate , & id ed dicitur esse morbus in numero , sic sapor amarus in lingua,&sonitus aurium sunt morbi in numero excedente quatenus in iis partibus est aliquid praeter illa, ex quibus naturaliter constituuntur , quod actionibus ossicit; eodem modo circumuolutio spirituum in ventriculis cerebri est morbus in situ propter rationem dictam. Vapores autem illi ex prauis humoribus eleuantur non continenter & assidud , sed per circuitus , & interualla , Moties a causa aliqua externa excitantur. Illi aurem humores sunt quicumque, vapores vel flatus umittere nati sunt, sanguis nimirum, bilis, pituita, me
132쪽
lancholia , & humor serosus , cum tam calidus , quam frigidas vapor vertiginem excitare possit , ut docet Gal. 3. de loc. assect. cap. 8. & comment. aphor. 2 . Humores illi praui vel continentur in cerebro , vel in partibus inferioribus;hinc duplex emergit vertiginis differentia , idiopathica scilicet, & sympar hica. Humores aquei & pituitosi, in cerebro cumulati flatus & vapores emittunt ad ventriculos eiusdem, qui in Q iis fluctuant, & vertiginem excitant. Atque a deh veristigo idiopathica plerumque est epilepsiae, aut apoplexiae praenuntia.
In partibus ver δ inferioribus , ventriculo praesertim , & liene humores contenti facile ad cerebrum vapores transmittunt, qui si ventriculos & arterias impetant vertiginem ericiunt. Causae externae sunt quaecumque humores subit δsundere, & in vapores di stbluere , vel salibus illis, de spiritibus motum inordinatum conciliare possunt. Inter illas recensetur ab Hipp. aphor. II. sect. 3. austrina aeris constitutio , & subita acris mutatio. His addatur Solis ardor, cibi vaporosi, εc flatulenti, allium, sinapi, raphanus , legumina, tum etiam ebrietas . ingluuies, exercitia immodica , & intempeltiva, euacuatio solita suppressia, ira, balneum, inedia maxime in picrocholis,
frequens ac diuturna corporis circumgyratio, diutu nus rotarum, & rerum in circulum motarum intuitus,& aquarum praecipui cursu labentium, prospectus ex loco altissimo in profundum, casus, ictus, & percussio capitis vehemens, fractura, vel depressio cranij cerebri
Diagnosis huius affectus in genere nulla proponenda est , quandoquidem affectus satis per se patet. Attamen in spocie signa partem affectam, de morbi mino-G ram
133쪽
ram eontinentem, tum etiam humorem peccantem indicantia proponenda sunt. Idiopathi eam vertiginem ex cerebri affectione o tam ostendunt capitis dolor , & grauitas & alicuius sensus ob laesio ; ut visus caligo, seu hebetudo ; aurium tinnitus, vel grauis auditus , olfactus , gustusque imminutio. Arteriarum capitis pulsatio, & aliarum partium incolumitas. Materiam peccantem signa indirentia haec sunt. Pituitam exuberantem significant sensuum interiorum,& exteriorum hebetudo , capitis grauitas, ad motum pigrities,somnolentia, spuitio multa, inappetentia, sitis carentia. urina alba, & cruda & reliqua pituitae redum dantis indicia. Biliosam verδ materiam peccare ostendunt vigiliae, Iraeundia . actionum promptitudo, sitis, oris amaror, pulsius celeritas , urina.tenuis & flaua, & similia. Atrabitarium humorem significant timor, moestitia , cogitationes turbulentae, vigiliae importunae, inis somnia horrenda, ruch is acidi i& similia. Sanguinem vero redundare ostendant , venarum
tensio, & tumor, faciei rubor, δε calor, pulsatio temporum , capitis grauitas ac tensio, somni longiores, insomnia rerum rubrarum , lassitiido , pandieulatio, urina rubra & crassa , aliquando tenuis &perspicua ex transsatione sanguinis ad caput.
Vertigo sympatica dignoscitur ex earentia sempi
matum a capite manantiu n.& quod nullum vitium in
cerebro appareat, sed potius quod aliqua pars inferior
sensibilem noxam patiatur. A ventriculo procedere vertiginem ostendunt, inain petentia, nausea, ructus acidi, vel nidoros, dolor venirienti , aut inflatio. Iecoris, lienis , aut uteri consensu fieri vertiginem ostendunt
134쪽
ostendunt eadem signa quae pro epilepsia sympathica, ab iisdem partibus orianda superiore capite fuere proposita. Prognosis huius morbi in hunc modum instituen da est. Uertigo recens, & rarδ inuadens, & quae non nisi Icausis externis excitatur, leuiqr est ac curatu facilior: contra vero quae grauior est, frequentior, & antiqua, in epilepsiam, aut in apoplexiam plerumque dege
Vertigo in senibus magis periculosa, quia ipsorum cerebrum frigidius, ac debilius est, pituita Vero abun
Uertigo In qua non solum res externae, sed etiam caput, & totum corpus circumagi videntur, & quae cum visus laesione accidit, periculosior, maiorem enim causae vehementiam significat. Et si aeger in terram concidat , imminentem epilepsiam aut apoplex iam
Vettigo , calidis humoribus oriunda citius soluitur, qu m quae a frigidis , quia humores calidi facilius distutiuntur.
Curatio vertiginis cum epilepsiae curatione multum conuenit , cum ab iisdem propemodum causis uterque affectus oriatur, unde fit ut vertigo saepe in epilepsiam degeneret. Attamen cum vertigo sit leuior affectus , non tanto indiget remediorum apparatu, quemadmodum epilepsia t, sed ea sussicient quae nos hic rammatim indicabimus, & simul quid hic morbus peculiariter desiderer, breuiter exponemus. Primδ itaque si sanguis in toto corpore,vel in capite abundet, phlebotomia celebranda est , & sanguis per interualla educendus, clystere praemisso aliquantum
135쪽
Leinde purgatio solennis instituatur apoetemate proposito in curatione frigidae intemperiei cerebri. Postea ad particulares cerebri euacuationes veniendum est, per errhina , sternutatoria, & apophlegmati Gmos dicto loco propositos. Cucurbitulae tum siccae , tum scarificatae , Rictiones
partium extremarum, & apertio haemorrhoidum cele-hrentur reuulsonis gratia. Vesicatoria & cauteria ad derivationem applicentur; tandemque adhibenda,quae cerebrum roborant, vapo res & humores discutiunt, tam interna, quam externa.
ut optata , puluis & cucula, secundum formulas dicto loco descriptas. Neque omittatur puluis digestiuus , quia ventrieuli imbecillitas ad huius morbi generationem saepissimEconcurrit.
Ac denique usurpanda ea remedia, quae proprietate specifica vertiginem curare aestimantur; qualia sunt ea, quae pro eni lepsia curanda fuerunt proposita , nimiium aquae antepilepticae,balsamum pro inunctione narium, temporum, & verticis capitis, oleum succini, puluis e cinnabrat ,& alia permulta. Laudatur etiam , Quercetano in Pharmacopae/cap. 2D. remedium ex stercore pavonis, cuius praepa 3 tionem, & v tengi modum apud Autorein videre est. Si morbus pertinaciter obsistat remediis propositi , ad diaetam ex guaiaco veniendum est. Conseiva florum calendulae , nonnullis , tanqu/m specifieum vertiginis maxime commendatur. Cauterium sincipiti admotum maxime laudatus a Zacuto Lusitano lib. I. Praxis admirandae , obf38. bi verbis. Vir quidam terebricosa vertigine adeo vexabatur illi cerebrum fere continuo in Drum ageretur, eumque plμ
136쪽
Cap. X. De Tremore. 4oihulti alio prasiais 'rater vacuationes uniuersales, ct pam
riculares , celebratasque in variis Partibus fontanestas , se-ron que nucha a um in quam cauterio bragmati impositio, potuit per sanari i Quo solo plurimos, cerebri morbis exorialliabus correptos, prater Medicorum votum, ad saniratem,ula e- rabim uiu fluidis permanentibus, perduxi.
T R emor G raecis iit,uος dictus, est motus voluntativo deprauatus, quo membrum vicissim eleuatur, 3c deprimitur, ex mutua facultatis , & grauitatis membri
Dicitur motus deprauatus a Gal. . de sympl. causcap. I. idemque repetit lib. de sympl. different. cap. 3. sibi tamen videtur contradicere dum lib. de tremore ea P. q. tremorem recenset inter motus diminutos. Verum conciliari potest illa eontradictio, dicendo motum dupliciter considerari polle, vel secundd seipsum, vel ratione facultatis ; si consideretur secundum seipsum, est deprauatus, quia non fit eo pacto quo deberet, si secundum facultatem est motus diminutus, quia fit a facultate debili, quae satis fortes motus edere non potest. Instabit aliquis a facultate debili semper imminutam actionem fieri,non autem deprauaram. Respondeo id verum esse si tota actio a sola faculia e dependeat,sed tremor fit partim a facultate , partuna grauitate partis,
ideo est motus deprauatus. Facultas motrix membrum attollere,& in eo situ continere nititur ; grauitas vero membri illud deorsum d prirnit, unde moIus ille itemulus comingit.
137쪽
Causa proxima tremoris est imbecillitas facultatῖs motricis, seu potius instrumenti proximi illius , nempὸ spiritus animalis,qui non sufficit ad motum voluntatium perfecte exercendum. Debiliores fiunt spiritus, vel ob vitium proprium ipsorum, vel ob neruorum defectum qui sunt canales, per quos illi deseruntur, & actiones suas exer
In spiritibus vitium residet, vel quando susscienti copia non generantur, vel geniti dissipantur. Non generamur in sufficienti copia , vel ob frigidam cerebri intemperiem, ut senibus plerumque contingit, vel ob inopiam vitalium spirituum , qui sunt materia
animalium. . Dissipantur vero spiritus a multis causis externis, ut immodicis euacuationibus, Venere immoderata, & intempestiua,dolore magno,& diuturno,ieiunio,moerore,
α morbis vehementibus diuturnis. Neruorum desectu vitiantur spiritus , ac debiliores sunt, cum illi vel frigida intemperie laborant, vel maligna quadam qualitate inficiuntur, vel obstruuntur, vel comprimuntur. Frigida intemperie afficiuntur ab aere valdὸ frigido, vis alimentorum frigidorum & largo frigidae potu, natatione in aqua frigida frequenti , & aliis huiusmodi. Maligna qualitate afficiuntur ab usu opii, hyoscy rvi, papaueris, vel ab hydrargyri vapore , vis in aurifabris contingit, & lue venerea affectis, qui per cinnabatis snssitum curati sunt. sic in febribus malignistremores ab eadςm causa saepe contingunt; qui tamen ad motus conuulsis os potius referendi,& ab irritatione partium neruosiarum frequenter oriuntur.
Obstruuntur non totaliter, ut in paralysi, sed multo leuius,
138쪽
leuius, ab eadem tamen cauta, humore nemph pituitoso neruos leuiter irrigante, qui a crapula, vinolentia, alitiaque eausis produci soler. Denique a neruorum compressione potest interdum fieri tremor, quando humores excrementitii in toto habitu redundantes neruos comprimunt, & liberum spirituum animalium influxum impediunt. Hercules Saxonia praeter causas propositas, a Galeno mutuatas, alium trem Oiem agnoscit, a flatibus excitatum , & Cardanus alium qui a vellicatione partium neruosarum fiat. Verum in eo decipiuntur, qudd motus ab illis causis oriundi ad palpitationem , aut motum conuulsivum referri debeant. Diagno sis huius affectus nulla necessaria est, squiadem tremor per se ipsum patet. Causae vero illum producentes ex propriis lignis dignoscendae sunt; tum causae externae quae praecesserunt diligenter inuestiagandae. Quod ad progno sim attinet. Tremor per se periculosus non est, sed inclinante aetate adueniens, ad mor tem usque aegrum comitatur. Per accidens tamen lethalis esse potest , quatenus paralysim, aut a poplexiam saepe praecedere solet. Curatio tremoris eadem instituenda est quae pro paralysis curatione fuit proposita, ut eam hic frustra repetere non opus sit. .
De Phrenitide. PHrenitis est inflammatio cerebri, & membranarum eius cum delirio perpetuo,& sebre a in contiuua.
139쪽
Inflammationis nomine verum tumorem intellicimus, qui vulgo s strophica inflammatio nommatu sangumc e trauauto, & in partis su stantiam est 'so
di in cerebri membranis, ipsaque substantia ervsipelas exquisitam,vel erysipelas pluegmonodes, vel phQmonem erysipelatodcio inducit. deli Fium autem ratiocinationis errorem praecipuὸ antelligimus , nam imaginationis sol us errorem sint vitio ratiocinatricis in phrenitide contingere non pos censemus quidquid alii sentiant Galent authoi ii te persuasi, qui lib. de sympl. different. cap. 3. exemplum
gulum domus ubi decumbebat, occupasse, assidueque nare putabat, atque illos se intueri rebatur par stantes, partim vero sedentes, & cominu δ exclamabat ut foras encerentur. In eoque dicit Galenus imaginationem fuiste laesam , illaesa ratiocinatione. Primὁ enim dici re possemus Theophilum illum phrenitide non fuisse astectum , Galenus enim hunc morbum ipsi non ascribit, cuius verba haec sunt, de delirio verba faciens quod genus Theophilo medico aegrotanti contigit, in sed eum potius melancholia morbo affectum fuisse; quandoquidem melancholici non raris errant tantum
sic de The philo Galenus , quod in reliquis illi prudentia supererat, & disputandi, & prae sciries
Exae eriloscendi. Verum ulterius dicimus in Taeophilo. non forum ii sinationem, sied etiam ratiocinationem dilatio laesaio, quia vore putabat tibicines adesIe, eo que orici cupiebat, nam quando sola imaginatio latitur , ratio issae fa illum imaginationis errorem agno icit , ut m vertigine contingit, in qua aegris videntiar onmia circuiniussui. Attamen ratio cognostit,
140쪽
non reuera ita fieri , sed in eo imaginationem er
Neque tamen recipienda est in hoc casu Eustach ij Rudii tententia , qui itatuit nunquam fieri posse , ut imaginatio laedatur, ratiocinatione illaesa , quia ratiocinario circa phantasmara operatur ab imaginatione recepta , atque adeo si ratiocinationi absurda phantasmata offerantur, necesse esse putat, ut intellectus praua illaphintasmara speculando , prauὶ quoque , & absurdetpeculetur. Et hinc colligit Eustachius Rudius in vertigine non esse imaginationem depraua am , sed meram fieri & simplicem visionis hallucinationem. Dicimus. enim intellectu de uno ad aliud discurrere, & circa species memoria retentas etiam occupari , atque adeo licet phantasia aliquid absurdi menti offerat , attamen si species antea perceptae in memoria adhuc retineantur , dc rationi offerantur , ideo errorem illum phamasiae coagnoscere, & corrigere potest , si nempe iudicet absurda illa phantasmata, quae illi ab imaginatione deprauata offeruntur, neque loco, neque tempori, neque aliis circunstantiis, quae adhuc in memoria habetur, & vera esse scit, conuenire. Sic in vertigine ratio benE se habens rerum omnium externaru,quae visui offeruntur, ut parietum , laquearium , & pauimentorum circumuolutionem impossibilem ess e iudicat, atque adeo falsis imaginationi repraesentati. Sic Philosophus ille, qui a cane rabido demorsus fuerat, dum illi imaginatio laedi inci- piebat, balneum ingressurus, falsam eanis imaginem in balneo percipiebat, quem tamen imaginationis morem ratio adhuc integra redarguens, haec illi verba suppedi-rauit, quid cani cum balneo & ttatim in balneum se coniecit, cuius ope a morbi imminentis, nempE hydro phobiae periculo liberatus esu Phrenitidis species duae sunt praecipuae; vera nempὸ,