장음표시 사용
231쪽
Verum , quacunque causa producatur , si connaturalis est, incurabilis censendus: si verδ a praedi chorum
musculorum paralysi, aut conuulsione fiat, eorum morborum curatio a capitis affectuum curationibus desumenda est. Denique, ex maiori vel minori inuersione crystallini,aliae visus deprauationes possunt contingeret quanis do nimirum,quae recta sunt, curua apparent, vel quando obiecta quasi inuersa videntur;quod contigit Medico cha Idam , ut refert Sennertus , qui cum scalam , librum aliquem e forulis petiturus ascenderet, & oculos fortius sursum conuerteret, accidit ut omnia ei postea in uersa apparerent, & homines in platea capite ambulate viderentur; quod ex situ crystallini mutato contigit : si quidem post anni quadrantem , cum forte iteruin oculos sursiim conuerteret, naturalis visio rediit.& omnia in recto situ vidit. Vnde patet violento soculi motu crystallinum e sua sede deiectum, simili postmodum motu ad eundem iterum transmissum fuisse. Eam autem crystallini mutationem ita contigisse existimo , ut crystallinus humor sic fuerit inuersus , ut pars illius anterior . quae reliquis depressior est , pupillae directe opposita non fuerit , sed potius pars illius lateralis , quae cum gibbosior , & magis conuexast, species obiectorum inuersias repraesentare potuir, quemadmodum videmus in speculis rotundis obiecta
inuersa apparere. Idque ea ratione contingere ex opticae praeceptis docetur, qudd in medio conuexo,& densori radii specierum visibilium ita refranguntur, ut sese cruciatim intersecent , & qui 1 patre obiecti supe-
. riori serantur, eam tanquam inferiorem repraesentent, .& vice versa.
Si vero minor fuerit humoris crystallini inversio, ita ut, tum pars crystallini depressa, tum eiusdem com
232쪽
uexa pupillae aliquatenus opponatur , obiecta incurua apparere possunt. Quamuis etiam alia ratione fieri possit illa visus deprauatio, qua obiecta incurua apparent i nempe si portio humoris crystallini pituitoso humore suffundatur , tunc enim propter diuersam crystallini tenuitatem, & crassitiem , diuersia fiunt refractiones, quae caulae sunt illius visus deprauationis, qua obiecta incurua apparent: hoc dilucido exemplo demonstrati potest , scilicet baculi , cuius media pars .in aquam demersa sit tunc enim incuruus apparet, ex eo quod portionis in aquam demersae species , quando ex aqua in aerem defertur, utpote a medio densiori ad tenuius, refrangitur a perpendiculari: portio vero quae est in aere, non refrangitur, quia non transit per diuersa media, quemadmodum ea, quae est in aqua, inde et ut baculus incuruus appareat. Eodem modo , species obiecti, quae fertur in portionem crystallini densorem , magis refrangitur, quam dum sertur ad portionem illius tenuiorem , quae scilicet in statu naturali constituta est, a pituitoso humore minime suffiisa : atque ita, propter varias refractiones obiecta incurua ap-
Cum autem in horum affectuum curationibus remedia non conserant, in iis inquirendis frustra laborandum
De humoris aquei assectibus, ae praecipa
HVmor aqueus a sua naturali constitutione desicitur, cum quantitate, vel qualitaες peccat. Dumo quanti
233쪽
1 8 8 Praxeos Medseae Lib. II.
quantitate peccat, augetur, vel imminuitur praeter modum Se pupillae dilatationcm , aut constrictionem efficit , qui affectus suo loco erunt cxponendi. Dum ver δqualitate peccat , crassior euadit; id fit ab humore extraneo in eum effuso , dc Suffuso nominatur, quae hic explicanda est. Licet enim Galenus i. de syme. causoap. 2. ab ipsius humoris aquei condensatione neri interdum suffi .sionem doceat, sine humotis excrementi-t ij asiluxu: tamen quia rarissime id contingit, de imaginatione potius,quim artis via dignoscitur; de si talis affectio d. tur , prorsus in curabilis est: illa omissa , de ea , quae fit ab humoris excrementiti j affluxu , tant sim agemus. Hac autem ει χυυα Graecis, Latinis suffusio, Arabibus aqua, vulgo cataracta nominatur. Auctores quidam haec nomina inter se distinguenda esse volunt, ut varios huius morbi gradus significent. Incipiens enim affectus. iii quo leuis quaedam visus obtenebratio contingitauffusio ab iis nominatur.Clim vero ulte- lrius progi ei lus est morbus, Se aliquid in pupilla collectum , aquae instar apparet, aquam peculiariter nominant. Cum denique materia in pupilla omnimode concreta est , visionemque prorsus aufert, cataracta ab iis
nominatur. Fit igitur suffuso , ex sero si , vel pituito si humoris , in illud spatium quod inter corneam & crystallinum est, affusione: cum autem in illo spatio humoraqueus contineatur, iure merito inter aquei humoris affectus recensetur.
Haec quidem verae suffusionis causa est ; alia tamendatur suffuso spuria, quae fit 1 vaporibus, i ventriculo, aliisque partibus in oculos transsaris. A capite etiam Vapores ad oculos transmitti , & suffusionem spuria effcere posse docuit Galen. . de loc. aff. cap. 2. Quam uis autem duae suffusionis disseientiae inter se distinctae ab auctoribus proponamur, ut plurimum ta
234쪽
eomplicatae sunt , saltem legitimae suffissoni spuria
complicari solet: quia vapores a partibus inserioribus ad cerebrum translati, facile deseruntur ad eas capitis partes,quae a morbo aliquo debilitatae sunt. Id quidem
ex eo docetur, quod omnes suffusione laborante , minus laeduntur, ac perspicacius vident matutinis horis, quam meridianis,& vespertinis; quia,nimirum a prandio & coena , multi vapores a ventriculo ad oculos eleuantur & visum conturbante imo docet experientia, indictis laborantibus , visum esse Lebetiorem & caliginosiorem statim a pastu , quam paucis post horis ab
ipso. Praeterea omnes suffusione laborantes referunt, sibi videri in aere corpuscula quaedam volitantia velut cui ices,muscas. pilos, telas aranearum, & similia, quae non fiunt, nisi a vaporibus crassis ad oculum translatis , & in eo sese commouentibus. Licet enim auctores existiment, huiusmodi repra sentationes dependere, particulis crassioribus humoris pituito si in oculo
contenti, & suffusionem efficientis ; hoc tamen credibile non est , quia oporteret humorem illum pituitosum suffusiouem efficientem , perpetuo moueri in Octisto, ut species illas corpusculorum , in acte volitantium
repraesentare posset; quod quidem rationi penitus aduersatur. Quin potius haud dubium est,uapores eme in perpetuo motu, atque aded phantasinata illa volitan tia repraesentare posse. Humor quidem pituitosus praecipua est, ac magis ordinaria suffusionis causa : alij tamen humores exigua saltem portione, ei commisceri possunt: & si bilis misceatur, citrina ; si melancholia , nigricans se Liasio apparet. i Humores autem isti ad oculos confluere solent,
quando aliqua debilitate affecti sunt, seu nativa, sea ascicitia.. Ad
235쪽
Ad nauuam debilitatem pertinet oculorum prominentia ; qui enim tales oculos habent,suffusioni obn xij sunt ; oculi siquidem prominentes magni elle solent, atque adeo virtus diffusa in iis debilior est ; tum etiam magni & prominentes oculi, humores & vapores facile suscipiunt. Debilitate ver b ascititiam faciunt
causae externae, ut ictiis,contusio, balneum, austrina de pluuiosa constitutio, insolatio,simus,lectio assidua praesertim ad lucernam,& alia huiusmodi .Quae etiam causae humorum fluxionem ad oculos commouere pollunt. Fluunt autem humores a cerebro ad oculos per venas , vileam tunicam , dc neruum Opticum. Venae per
quas humores deserri possunt ad eas partes , multiplices sunt , quae scilicet,vel feruntur , pericranio,ad coniunctivam tunicam, inde ad corneam, & vueam ; vel Imeningibus cerebri, a quibus rami ad oculi membranas derivantur. A quibus membranis , praecipue vero vitea tunica, ad humorem aqueum sibi contiguum e
crementiti j humores facise instillari possunt. Denique per neruos opticos factu deserri possunt
humores a cerebro , per tunicam reti sormem & ara nea ad humorem crystallinum , tumque materia suffusonis crystallini superficiei adhaeret. Licet autem vi- plurimum suffusio per fluxionem fiat, potest tamen aliquando per congestionem fieri; quando nimirum oculi nutrimentum Probe non immutatur, & facultas expultrix debilis, illius residua excrementa sussicienter non expurgat, ita ut sensim congesta circa pupillam ea exerementa suffusionem essiciant. In quo casu, alij etiam
humores plerumque labefactantur, & dissicillimi affe-cttis producuntur.
suffusionis differentiae desumuntur ex humoris eam effieientis erassitie, quantitate, dc loco, in quo humor ille residet. Ratione
236쪽
Ratione crassitiei maioris vel minoris,maior vel mi not visionis laesio efficitur; si enim tenuis dc serosus humor existat, a quo suffusionem fieri, & punctione euacuari docuit Gal. I .meth .cap.vltimo, visio patum imminuitur , & suffusio incipiens nominatur : si crassior paulo fuerit, visionis obscuritas maior; si vero crassistiama caecitas omnimoda emergit.
Ratione quantitatis & loci, vel humor totam pupillam occupat, & tunc visio aequaliter laeditur , quoiacunque modo ad obiecta dirigatur: vel unam partem pupillae magis, quὶm aliam occupat, & obiecta directo
intuitu integr4 non cernuntur , nec uno tempore multa : si veris humor perexiguus sit, & medium pupillae
occupet, obiecta fenestrata apparent. Si verb materia diuulsa fuerit in varia corpuscula,varias pupillae partes occupantia distincta, culicum speetes ante oculos versiari videbuntur : quae omnes di nerentiae exacte distinguntur a Gal. I.de symp. causis c. 2. Ratione loci etiam, vel situs materiae , aliae possunt desumi differentiae , qudd scilicet aliquando materia in ipso ut eae foramine iuxta corneam tunicam sta est: Miquando iuxta vveam, & inter hanc & humoremaqueum: aliquando ipsi humori aqueo permista, ac denique interdum inter crystallinum & aqueum. Possunt & quaedam differentiae a figura materiae deis
sumi,quas recenset. Gal. r. de sympl. causis cap. 2.&. . seloc. affect. cap. 2. prout enim varia est humoris pupillae adiacentis figura, aegris representantur in aere volitan tes culices,pili,telae aranearum, circuli circa candelam,& alia quamplurima. Diagnosis huius affectus primδ dirigenda est, adlegitimam suffusionem 1 spuria distinguendam , postea vero variae legitimae suffusionis differentiae internoscendae sunt.
237쪽
Vera suffuso alterum tantum oculum plerumque oecupare solet,aut sil utrumque,non tamen timui,nec similiter , quod in spuria accidit. Seeundo in legitima suffusione tenebrosum quiddam in pupilla apparet , quod in spuria non contingit. Hoc tamen signum perpetuum non est ; si enim a tenui, &seroso humore senusio generetur , cum ille humor aqneo sere crassior non sit, nulla in oculo immutatio apparet. Quo decepti plerumque medici, eam suffusionem non agnoscentes, guttam serenam esse existimant, cum nempe nullam in pupilla mutationem percipiant; sed facile distinguitur haec suffusio a gutta serena. Prime , quod in gutta serena visio vel abolita, aut valde imminuta est , nulla in oculo laesione apparente; contra Verd in suffusione,quae sensui non patet,cst leuis tantum visus imminutio , quia humor serosus , a quo illa produeitur , tenuis est, & diaphanus, ita ut a speciebus obiectorum, vitri instar, penetrari possit. Secun-d5,ex eo, quod uiplurimum in suffusione, visio in omnibus pupillae partibus aequali rer non laeditur,sed ob imista aliquando directe oculis opposita , aliqua o ver sus angulum collocata, melius videntur; quia nimirum maior est utplurimum humoris crassities, vel tenuitas in una pupillae parte , quam in alia. Tertio,in vera suffusione symptomata sunt eontinua; nec ulla habent interualla; in spuria vero,per interualla
augentur,& remittuntur, prout vaporum anathymiasis maior,vel minor ad cerebrum effertur. Sicque , ieiuno stomacho,multo minora sunr, quam eo cibis repleto, praecipue paulo post pastus I tunc enim maior vaporum copia sui sum attollitur , Qui vapores ad ocuIostransati, muscas , culices, aranearum telas , & alia
huiusmodi corpuscula , visui quidem repraesentant; non continuo, sed tantum per interualla quaedam. Quis
238쪽
Quae quidem exigua corpuscula, in acre representata, a vaporibus dependent , ut antea dictum est et attamen, quia dum oculi a vera suffusione debilitati sunt , continua sere fit ad eos vaporum transmissio, ideo continua est piopemodum huiusmodi corpusculorum in aere voia litantium apparitio. Praeterea, in vera suffusione, visus obtenebratio, qua omnia obiecta, veluti per nebulam, aut vitrum densum conspiciuntur, quod est proprium symproma , & pathognomonicum huius affectus continua est, & semper eodem modo se habet. In spuria vero suffusione, nunc maior, nunc minor, & aliquando sere nulla est visus obscuritas, prout Vapores, vel maiori copia , vel minori, vel nullo modo transs runtur ad oculos. Denique, vera suffusio breui tempore incrementum suscipit, & plerumque intra sex menses confirmata euadit. Interdum etiam paucis diebus crescit ἔ & refert Ferinnelius I. pathol. cap. s. consultimaram suffusionem uno die subottam; quod nobis etiam non semel videre contigit: spuria autem i, per multos annos, sine incre
Verae autem suffusionis differentiae,sequentibus signis
In suffusione incipiente corpuscula quaedam ut pili,
culices, muscae volitantes, lanarum, aut aranearum se gmenta, oculis obuersantur. Dum verra incrementum sumit, aer nebulosus ap-
paret, & obiecta veluti per vitrum densius conspieiun-rur I colar pupillae immutatus est , eaque vel turbida, vel nebulosa, aut vitro contaminato similis, aut colora caeruleo insecta apparet. Quando suffusio perfecta est, visio omnino perit, pupillae color albus apparet, aut alio colore infectus. Ex colore etiam quaedam fgna desumuntur: eo e-' N enim
239쪽
enim margaritae similis, pituitam adhuc fluidam , &diaphanam significat ; gvpseus crassam ,& compactam;
citrinus pituitam cum bile mixtam: niger cum humore melancholico.
Loeus suffusionis dignoscitur ex eo quod si materia
Inter v veam & corneam sta sit, pupilla magis obtenebrata conspicitur, quia materia oculis intuentis propinquior est. Deinde, pupilla dilatata apparet ; ab humore enim in ea contento distenditur. Et in assidui confirmato albae & virides fibrae, aut striae, supra iridem proten laconspiciuntur, aut puncta quaedam albicantia circa pupillam apparent. Si materia inter crystallinum, de vueam contineatus, . contraria praedictis apparebunt symptomata; tum etiam lpupilla an gnsta apparebit, si profundior materia sit: amplior vero, si minus profunda Prognosis huius affectus,pro variis illius temporibus, varie statuenda est. Incipiens enim suffusio, in qua aegii obiecta possunt discernere, eaque per nebulam conspi'
cere videntur, curabilis est, iuxta Gal. sententiam i meth. cap. vlt. & Celsi lib. 6. cap. 6. quae tamen senteΠ
tia restrictione indiger, modo scilicci aeger in aetate fis renti fuerit constitutus, in senibus enim hi affectus in- curabiles sunt , & si oculi ex natiua constitutione debiles non fuerint ; Nos enim nonnullos in suffusionis principio , etiam quinquagesimum annum praetergressos, sola euacuatione uniuersali, diaeta sudorifica, Suesitatorio , sine ulla topicorum applicatione, intra quindecim dies curatos vidimus. Curatio autem felicius succedit in aere calido, de tempore aestiuo ; quia pori aperiuntur,materia morbi fi ca moblior & obsequentior redditur, ita ut sponte u saepe ad aluum deseratur I qui motus, quantum m
menti habeat ad huius moibi solutionem, docuit Hip-
240쪽
aph. 16.se 2.6. his verbis, lippientem alui profluuio corripi, bonum. Si ex febre acuta, peripneumonia , phrenitide, aut dolore capitis intento , suffusio proueniat, dissicillime
Suffusio confirmata, in qua materia iam concreta est, discuti medicamentis non potest, & 'la compunctione curabilis est. Haec tamen operatio quae compunctione perficItur,& acu in oculum immissa ad inferiores oculi partes suffuso deprimitur, tuta non est,& siepe male succedit ; vel enim vuea tunica laceratur, vel ex dolore. & inflammatione noua fluxio in oculum,iam diu debilitatum influit, de alia contingunt incommoda, quibus visio in perpetuum auferthr. Cum tamen aliquando succedat hare peratio, tentari potest ab iis, quibus nulla alia curationis spes superest ; satius enim est,ut docet Celsus,anceps CXperiri remedium, quam nullum. In confirmata suffusione, si altero oculo clauso, pupilla dilatetur, curatio per acus immissionem sperabilis
est : si vero non dilatatur, visus nunquam recipitur, docente Galeno I. de sympl. causis, eap. a. quia neruus
opticus obstruitur, & spiritus ad pupillam, licet apeaa
Licet autem altero octilo clauso pupilla dilatetur, aeger acu immissa visum non recipiet, si lumen non percipiat ; quia spiritus visivus turbidus & obscurus rolditus est, atque adeo visioni ineptus. Suffusio nigra, & omni splendore orbata, neque medicamentis, neque chirurgia curari potest, quia spiritus
visorij destructi sunt. Pellucida vero, & splendorem aliquem ostentans, curabilis est. Curationem etiam plerumque non admittit viriadis , obscura, & multum citrina, dura,& quae hydrar-N α gyrum