장음표시 사용
251쪽
st os Praxeos Medicae Lib. II. - visionem laedat, spiritus dissipando ac disgregando, M lhinc fit, ut qui a loco valde lucido in obscuriorem ingrediuntur , primo ingressis nihil. sere videant : quandoquidem pupilla constricta in loco obscuro, non satis luminis recipit ad visionem integre perficiendam. Post- est.veth cum aliquandiu in loco obscuro motati fue, rint, pupilla sensim dilatatur , ut maiorem luminis coia piam recipiat, quae sit sufficiens ad visionem essiciendam I & tunc res, quae primo ingressu non videbantur, clare perspiciuntur. Contra vero, qui a loco obscuro in valde lucidum transeunt, lumen serre non possunt ab initio, & eorum oculi grauiter perstringuntur: quia, cum pupilla magis dilatata fuerit in loco obscuro , ut lassiciens luminis copia oculum ingrediatur, si hoc modo dilatata subito magno lumini obiiciatur, nimia copia lumen oculum ingreditur, eumque perstringit, ac visionem turbat. Vnde patet, lumen visioni necessarium , copia mediocri oculos ingredi debere , & ad illius receptionem, pupillae latitudinem moderatam esse
Fit autem dilatatio pupillae praeternaturalis, vel a primo ortu,quae immedicabilis est ι vel post orisem a causis praeternaturalibus & aduentitiis, quae vel internae sunt,
Internarum proxima est, & immediata, tensio uueae tunicae : illa autem tensio, vel a siccitate fit, vel a repletione. Siccitas vueam tendit, & soramen pupillae amplius e Scit; quemadmodum coria perforata, cum exsiccantur,pa cntiora foramina essiciunt. Fit autem sicca illa intemperies a vigiliis diuturnis, febribus, aliisque causis exsiccantibus. Replerio vireae tunicae, dum eam omni ex parte di-sundit, ampliorem pupillam essicit ; eaque produci
252쪽
Cap. V. De Pupilla dilatatione. et o
tur , vel a flatibus , & vaporibus in oculum transmisia sis, vel ab humoribus in eundem confluxis , vel ab aqueo humore supra modum aucto , vel denique a tunicae ipsius vueae rumore. His causis addere possiimus conuulsionem v ueae tunicae , quae in paroxysmis epile-pticis praecipue apparet: cum enim tunc omnes partes neruosae & membranosae distendantur , vuea ctiam tunica suam distensionem patitur , & haec praecipuὰ ac manifeste apparet in puerorum conuulsionibus epi-lepticis , in quibus tanta si pupillae dilatatio , ut totam serε iridem occupet, & illius ratione viso prorsus aboleatur. Causae.externae sunt percussio. , vel casus ab alto. vel spiritus retentio, ut in parturientibus & tibicinibus. Percussio & casus fluxionem ad oculos promouent,
unde distensio pupillae ; spiritus retentio; flatus & humo rex ad oculos impellit, a quibus etiam distensio producitur.
Diagnosis huius affectus difficilis non est , siquidem pupillae dilatatio oculis est conspicua , praesertim si
ante morbosam constitutionem , pupillae amplitudo naturalis medico innotuerit et tum etiam si eum latitudine pupillae mediocritatem excedente , visionis laesio adfuerit. Praeterea naturalis amplitudo pupillae dignoscitur ex eo, quod clauso uno oculo, alterius pupilla magis dilatatur; quod non fit in dilatatione morbosa , quia tunica Vuea a causa praeternaturali distenta amplius distendi nequit. Si denique dilatatio pupillae in uno tantum oculo apis Pareatin praeternaturalis est,& unicum tantum oculum
assi ei significat. Quod ad prognosm spectat, pupillae dilatatio abortu contracta incurabilis est,quae vero post ortum
253쪽
accidit, difficile curatur, maxime vero , quae a siccitate producitur; quae vero ab aliis causis fit, si adhuc re cens fuerit, curabilis est. Cum affostus oculorum recentes . iuxta Gal. doctritiam , curationem recipiant. inueterati vero nunquam, aut saltem difficillime toru
Curatio pro varietate causarum varianda est ; &s a siccitate fiat , cum vix illud valeat contingerea causa interna , quin totum etiam corpus eadem intemperie assiciatur, Ideo remediis atque alimentis himiectantibus , 8c analepticis toruin corpus reficie dum est, qualia in febre hectica usurpari consueue-vunt : peculiariter vero corpus humectandum est
balneo aquae tepidae ,& lactis recentet mulcti, quod etiam in oculos frequenter instillabitur, praesertim m liebre. Si fiat ab humore oculum replente, cum ille a capite
defluat,etiam caput,& totum corpus erit euacuandum,
mox humor oculis impactus discutiendus. Quae quidem, cum sufficienter perfici valeant remediis pro suffusionis curatione propc sitis, ea hi frustra repetenda non sunt, sed a curatione praedicta desumenda. Quae etiam ea remedia suppeditabit quae humori in oculo contento discutiendo ac dissipando idonea sunt. Iis tamen succedere possunt quaedam astringentia, quae pupillam nimis dilatatam angustiorem efficiant : in hunc finem collyrium sequens usurpari poterit. R Osar. rubr. siccar. B. ii. croci, splaae nardi, co tieis thuris ana B. g. tuthiae praeparatae, spodij, acaeiae ana B. i. In puluerem redacta includantur panno lineo raro , & fiat nodulus, qui infundatur in aquae rosar. 3. iii. & illa aqua instilletur in oculum frequenter . toties nodulum eaprimendo, quoties aqua
254쪽
Si fiat a flatibus , post uniuersalis euacuationes , ea medicamenta erunt usurpanda, quae flatus discutiunt in toto corpore & ipsis oculis. Atque ita illi seueri poterunt decocto sceniculi, rutae, anel h. roser. rubr. myrtillorum, facto in aqua peculi rosarum, cum quarta parte vini albi. Si denique a percussione fiat, pro contusionis magnitudine varianda curatio est , & si adsit inflamma- tio, instar ophthalmiae curanda est. Si vero inflamma. tio non sit , admouebitur in principio cataplasma ex farina sabarum , foliis plantaginis, & rosis rubris , cum aqua rosarum paratum. Postea veris sanguis eolumbinus frequenter instillabitur, quod in omnibus oculorum vulneribus ac contusionibus excellens est remedium.
PVpillae angustia visui etiam officit, quemadmodum dilatatio, ut dictum est capite superiori, quandoquidem moderata pupillae amplitudo necessatia est adspeetes visibiles perfecte reeipiendas. Sic quando in statu naturali, oculo in loco splendidiori posito, pupilla con-
sttingitur, ne lumen nimium recipiat,si subito in obscuriorem locum transferatur, res in eo contentae primoici gressia vix , aut parum videntur , propter dictam angustiam. Poste, vero quando pupilla dilatata est,omnia titὰ percipiuntur. igitur in loco mediocri lumine affecto, pupi liae latitudo mediocris esse debet, ut mediocre i meri recipiat, ad visionem recte efficiendam. Si vetδpupilla debito angustior sit, sufficiens lumen non rec
255쪽
2 r o Praxeos Medicae Lib. II. pit; ided in iis, qui hoc vitio laboram, visio imminuta
est. Illi tamen in loco valde lucido recte visionem exercent, quia sufficiens lumen tunc temporis per angustum soramen ingreditur, nisi alij oculorum moibi cum hoc aflectu coniungantur. Fit autem pupillae angustia vel ab ortu & prima conia sormatione , & tunc parum nocet : si enim ea affecti, minus vident in rico obscuro , aut mediocriter lucido, viam mediocri pupillae latitudine praediti in loco tamen lucido melius & perspicacius vident. Unde dixitGal. I. de sympt.causis,cap. 2. eos, qui a natiuitate pupillam angustam habent, acutius videre. , Vel si angustia pupillae a causis praeternaturalibus,
nempe nimia humiditate, siccitate , defectu humoris aquei, & spirituum inopia. Ab humiditate fit angustia pupillae , quando ab eadem tunica vvea relaxatur , & relaxata ramen angustius essicit. Licet enim ab eadem homiditate fiat pupillae dilatatio, non tamen contrarii effectus ab eadem causia fiunt; quia ut causa eadem dici possit, debet eodem modo se habere ad sumn effectum et at non eodem modo se habet humiditas quando facit dilatationem eam siquidem emit replendo & distendendo membranam, angustiam vero eruit relaxando : distendit, quando in illius capacitate continetur, relaxat, quando substantiae illius imbibitur. De siccitate eadem est dissicultas, quandoquidem illa inter causas dilatationis pupillae recensita est. Haec autem est disterentia. Qsando vuea tunica exsiccatur humoribus in debita quantitate permanentibus , tunc facit pupillae dilatat Ionem ; quandoquidem tensioriem suam . quam antea habebat, non amittit, quemadmodum, ut superiori capite dictum est ; in eoria tensa qliae exsiccamur, foramina sua ampliora reddunt. Si vero
256쪽
Cap. VI. De Pupisti angusIia. attvuea tunica dum exsiccatur corrugetur , ila concidat, tensionemque priorem amittat, proprer desectum, aut imminutionem humorum oculi, tunc pupillae foramen angustius efficitur. Et sic constrictio pupillae a siccitate eadem fermὸ eriti quae a defectu humoris aquei eontingit quamuis ctiam possit fieri sine exsiccatione, dum humore aqueo effuso tunica vvea concidit. Denique ex spirituum defectu , vel paucitate fit angustia pupillae, quando propter obstructionem nerui optici, aut aliam causim , spiritus visi laus non potest confluere ad oculum qui eo repletus tunicarum se arum tensionem conseruat, eoque deficiente illae laxantur Jcconridunt; unde pupillae conitrictio euenire solet. Hoc
apoaret in valde senibus , in quibus pupilla angustior efficitur propter spirituum desectum. Hic affectus ex se facile dignoscitur, & sensui patet,
si enim unus tantum oculus afficiatur, alterius comparatione angustia pupillae dignoscitur. Si vero ut e que oculus laboret, aliorum hominum rectὸ se habentium oculos inspiciendo laborantis pupillae angustiores comperiuntur.
. Quod ad progno sim spectat,pupillae angustia,quae ab
humoris aquei iactura procedit,incurabilis est: quandoquid in ille semel ellatus regenerari nequit,praecipue in grandioribus. In pueris tamen , aliquandb per vulnus effusus humor aqueus reparatus atque regeneratus est. A siccitate etiam producta pupillae constrictio, vix, aut dissicillime saltem curari potest.Illa vero quae ab humiditate fit,in suo principio, & adhuc recens, facile curar; potest, inueterata vero difficillime. Curatio huius affectus a praecedente non Variat,quandoquidem ab iisdem causis producuntur, nimirum siccitate vel humiditate, quae intemperies quamuis contra O a Nos
257쪽
Hos effectus pariant, modo ante explicato, iisdem tamen romediis auferendae sunt.
De Albugine , seu maenia , est aliis eornea
coloribus mutatis. NAtiiralis eorneae constitutio euertitur, quando perspicuitatem suam amittit, vel colore alieno inficitur. Perspicuitatem sitam amittit, quando crassior eua-dir. Crassescit autem cornea tunica per exsiccationem, ut in senibus, quae affectio irreparabilis est: vel ah hu- motibus crassis in eam impactis, quod contingit stequenter in ophthalmia, quando vel a nimio resoluentium medicamentorum usu tenuiores humoris partes discutiuntur, crassae vero remanent ρ, vel cum importuno restigerantium via humores incrassantur: & nori solum crassior euadit eornea tunica , in ea parte , cui humor ille impactus est , sed etiam album colorem contrahit, unde Leucoma , seu Albugo nominatur. Fit etiam talis affectus a cicatrice ex ulcere relicta, in qua cornea densior redditur, & diaphane itatem suam amittit. Variae sunr illius disserentiae, prout alia magis, alia minus crassa est ἱ alia corneae superficiem tantum occurat, alia in profundo consistit, & totam corneam penetrat I alia maior est, & totam pupillam obsidet, vel maximam illius partem, alia minor,& exiguum pupillae spatium comprehendit, tuncque proprie macula ri
Colore etiam aliono inficitur eornea, quando tan-
258쪽
guis in eam effunditur, qui affectus Sugillatio nomina tur, Zc tunc omnia obiecta rubra apparent: vel quando bilis sese in eam insinuat, quod in ictericis contingit, dc tunc obiecta flava apPrere solent iuxta Gal. doctrinam , quod tamen intelligendum est de magna bilis effulsione in corneam ; si enim leuiter tantum tincta fuerit cornea, quod plerumque contingit, maior enim bilis receptio in tunica adnata fit quam in cornea,) tunc obiecta colore fliuo minime insecta, sed prout naturaliter se habent conspiciuntur.
Hi affectus peculiari non indigent diagnos.quia sensibus conspicui sunt, speciatim vero albugo,quae crassor est, magis albicat, & magis visum offendit , sic etiam quae magis superficiaria est, magis albicat; quae autem profundior,ad nigredinem declinat,utpote uueae tunica propior, quae cum nigra sit,aliquid sui coloris illi communicat. Causae eam producentes , ex iis quae praecesserunt facilὸ dignoscuntur, si nempe ophthalmia,vullaus,
Quod ad prognosim spectat albugo quae a pituita fit,
humoreve crasso ex ophthalmia relicto,satis facile curatur, praesertim si inueterata non sit: quae vero I cicati cere licia , difficillime , quandoquidem in parte exquisito
sensu donata, temedia acriora conterendae cicatrici id nea vix tolerari possunt. Curatio albuginis ab humore pituitoso in cornea concreto productae, emollientibus, attenuantibus Mdiscutientibus remediis perficitur , praemissis tamen uniuersalibus , quae causae antecedentis sublatienem respiciunt, & nouum humorum influxum ad oculos Prohibent, qui facile proritari posset a topicis remediis, Praecipue iis quae acrimonia quadam, aut calefaciendi vi Praedita sunt, nisi illius materia prius sub moueretur. Itaque primum uniuersales evacuationes usurpandaeo 3 sunt a
259쪽
sunt,tum etiam rcuulsiones,& derivationes,quae in cura si istusionis, de guttae serenae, traditae sunt. Post inod uiri vero ad materiam concretam emolliendam, solus admouendus eit , cum spongiis mollioribus ex decocto foenu graeci, meliloti, chel: doniae , e& laetit-culi paratus. Vel eiusdem deco isti vapor oculis excipiatur , & in hunc sinem seqinens etiam decoctum parari poterit. U. Rad. allia. 5. i. sol. malua, eussas .chclid. maj. naM. l. semin. lini & scenia gr. ana 3. iij. ssol. meliloti P j.
fiat decoctio in aqua fontis , cuius vapor recipiatur In oculum manc& seio. Mox discutientia remedia usurpanda sunt, qualia in suffusionis euratione descripta fuerunt: illa eniim hiectiam plurimum conserre poterunt ό atque ita collyria attenuantia , & humorem oculo 'mpactum rc soluentia, inde erunt desum cnda , & praecipue ea quae ex melle cum Oxydorcicis remediis distillato con ponuntur. Aqua enim mellis destillata , ctiani sola vi urpata, multum praestat ad omnes oculorum maculas extergendas, si illius usus diu cout inuetur. Ad idem praestat Iaccharum cindum, in aqua cusa-sia . helidoniae,aut sceniculi dissolutum. Tum etiam valde conferet, si oculus lingua pueri, vel puri ae, quae sceniculum masticauerit, sec quinter lam
Amatus Lusitanus nubeculas cr fias in puella duodecim annos nata , te curasse refert, post decocti salsae Darillae exhibitionem per viginti dies . sequenti collyri ata. Melps in ipso fauo m ij. summitatum sceniculi,
. c. l.a ibi buci,cufras. an a P. ij. sacch.iri candi 5. iij. de talentur in B M.& aqua instilletur in oculos. semen hormini oculo imposilium hora somni, purgat Disiligoo b ooste
260쪽
gat oculum a sordibus, eumque abstergit, sicque albu .giωs curationi conducit.
Potenter etiam albuginem discutit succus sceniculi recenter extractus, cui balsami Peruviani gutta una admista sit. Idein praestat oleum ex linteis combustis,cum sal lux pueri mixtu in ,& penna illitum. Elicitur hoc oleum, lintea accendendo, & inter duas patinas suffocando, materia refrigerata, gutile illius olei patinae adhaesentes inueniuntur.
Albugo vero, seu macula a cicatrice producta, cura
tur iis remediis, quae cicatricem emollire, attenuare, ac dissoluere possum , cum autem ea, tuae cicatricem conterunt, acrimonia non careant , maiori cura uniuersales evacuationes, ac revulsiones praemittendae sunt, ne fluxio humo tum attrahatur ad p.irtem. Illis r gitur, ut supra dictu in est , usurpatis , primum fotus emollientes, aut suffumigia adhibere conuenit, quae supra proposita sunt. Deinde abstergentia & discutientia remedia admouenda sunt. Primo leniora,qualia sunt supra propolita , praesertim aqua mellis composita. Postea vero ad fortiora veniendum est , qualia iunt fella piscium, utvranoscopi, pastinacae , luc j , tum etiam aliorum animalium , ut perdicis, galli, anseris , bouis & aliorum. Eodem modo usurpari poterunt succi chelidon. mai. centaur. minor. anagallidis, & similium, quae m illi permiscenda sunt, tum qu bd mel abstergendi & discutiendi vi praeditum est i, tum etiam , quia liquores in oc Ium infusi, diffluunt ad canthos, nec in pupilla moran tur,in qua eorum actio desideratur ; sed cum melle in- sp i stati, facile pupillae adhaerent. Si tamen eorum mordacitas tolerari nequeat, dicti succi, aut fella in spissati poterunt macilagine gummi tragacanthi, psylbj , aut