장음표시 사용
321쪽
sus , ex frigidis & pituitosis humoribus excitatus cautore debili, in aures desertur per venas , artcrias, &quintam neruorum coniugationem; per quas etiam vias , vapores & flatus ab inferioribus partibus transsi
In aure ipsa generatur flatus, ex materia pituitosa in auribus contenta ; unde fit , ut grauis anditus cum ti nitu aurium saepissime coniunctus sit. Ab humore enim sit obstructio , a qua surditas,aut grauis auditus , dum in minori copia redundat: a flatibus vero cx eodem
humore eleuaris aurium tinnitu S g eratur. Aliae vero caulae sollitum aurium excitantes sunt. peγcussio capitis vehemens , sonus vehementior , aurium
ulcera , calida intemperies , debilitas, & sensus cxquisitis Percussio capitis vehemens, spiritus in capite contentos violenter commouendo , facit ut illi in aurem confertim propellantur,& sonitum edant. Sonus vehemens in aurem violenter impulsus,acrem in plantatum maxime exagitat, ut commotio illius di lius perseverans sonitum diuturniorem ess ciat. Aurium ulcera, puris , aut saniel seruore, strepitum quendam in aure excitare solent ; quod etiam fieri potest a spiritibus maiori copia in Partem vi ceratam translatis, & in auris cauitatem effusis , aeremque implantatum commouentibus. Calida intemperies arteriam auris interiora subeurit m multo spiritu replet, unde contingit, ut pulsatiolint v chemcntior , sonus pulsans in aure excitetur. Vcl copiosior spiritus per arteriam illam effusus in aurem, aerem vernaculum commouet, & sonitum prodia- est. Et ab ista causa sonitus aurium diuturnus emcituc. per montes annos interdum perseverans.
Aua itus debilitas sonitum aurium efficere solet, se
322쪽
cap. I I. De Sonitu aurium . x j
in conualescentibus ἱ quia omnis sensus debilitatus ab obiecito non solum vehemen tori, sed etiam mediocri offenditur; sic illi qui debilem habent visum, a lumine
Ac denique sensus exquisitior, ex Gal. lib. 3. de
com p. med. iec. lo c. cap. I. tinnitum aurium essicit ea -
dem ratione , quia icilicet obiecta etiam moderata illum nimium assiciunt. Ille autem sensus exquisitior praeternaturalis elle debet, ut affectum praeternatural cini essiciat, nam sensuum per picacitas per se actionem deprauatam non potest producere quin potius,quo ex quia, sitior eli sensus,eo minus aberrare debet. Praeternaturalis autem essicitur a calida intemperie , vicere, aut alio consimili affectu : quemadmodum partes inflammatae contactus moderatos deprauato senilunt, nempe dolori fice. Vel si exquisitus sensus in statu naturali cons stat, existimandum est causam tinnitum essicientem ellepraeternaturalem,& excedentem ratione illius exquisiti sensus: vapor enim,v. g. ita exiguus, ut a sensu obtusiori non percipiatur, sicque actionem non laedat,ab eo qui exquisitiori sensu praeditus est percipietur ,& tinnitum esse iet; atque ita in hoc praeternaturalis erit, in alio vero sanitatis limites non excedet. Variae dari possunt aurium sonitus differentiae, qtiae a vaporum multitudine, Vel paucitate crassitie,vel tenui rate;motu celeri, aut lento Oriuntur: si enim vapor,aut flatus multus sit, crassus, & celeriter moueatur;sensorio exhibebit similitudinem aquae rapido cursu cum frago re fluentis, vel tympani, vel id genus instrumentorum musicorum , vel venti reboantis, veh id genus similia. Quod si paucus sit,crassus,& celeriter moueatur, arbo- ris confractae, vel domusicollabentis, subitaeque ruinae. vel catapultae speciem refert. Si multus sit,tenuis & ce-i leriter moueatur , sibilum excitare solet,& torrentis - S 4 cuiusdam
323쪽
cuiusdam lenioris imaginem. Si paucus sit, tenuis,& celeriter moueatur;tinnitum excitat. Si multus sit,crassus,& lente moueatur;murmura quaedam excitare solet. Si paucus sit, crassus,& lente moueatur ', susurrum reprae 1entat Si multus sit, tenuis,& lente moueatur ; sibilum remissiorem refert. Ac denique cum gradus innumeri dari possitit crassitiei & tenuitatis, multitudinis & paucitatis, motus celeris & tardi:pro eorum ratione,innu meri propemodum sonorum modi in auribus produci poterunt, prout magis, vel minus; ad hanc, vel ad illam accedere videbuntur. Diagno sis praedictarum causarum certa haberi non potest, docente Gai. 3.de com p. med. sec. loc. c. I. artifi cialem tamen coniecturam ex causis praegressis,aliisque circunflantiis elicere possumus.
A flatuoso spiritu fieri sonitum aurium , inde colligi potesti quod interdum cesset,& interuallo posito reuertatur: tum etiam si praecesserint cibi flatibus generandis idonei. Per consensum ab aliis partibus fieri ostendunt , ii aliqua alia pars affectu peeuliari laborct, & affectus Fiinterualla repetar.
A cerebro praesertim fieri testatur dolor capitis p 'cedens,aut grauitas eiusdem , & utplurimum nocumen tum aliis sensibus communicatur.
In ipsis auribus vitium esse testatur sonitus conti nuu in sine ulla intermissione infestans. A materia frigida affectum produci cognoscimus λ Daeger , calidis medicamentis iuuetur,& si ianitatis tem pore omnes strepitus facile perferat. A vaporibus crassis,vel tenuibus ; paucis, vel copio sis , affectum produci ostendunt sonorum differentiae, quae in auce percipiuntur, supr, propositae. A facultatis imbecillitate exoriri,facile patebitaex iis
324쪽
Cap. II. De Sonitu aurium. 28 Iquae praecesserunt; utpote morbis praecedentibus,ex qui bus vix dum aegri conualescere incipiunt. A calida intemperie,& exquisitori sensu inde oborto nieri coniicimus , dum aeger percipit caliditatem in
capite circa aures i causis calefacientes praecesserunt, deflatus discutientia medicamenta malum augent: tum
etiam quod aeger sanitatis tempore magnos strepitus, propter sensum exquisitum, perferre non potest. Quod ad progno sim spectat , recens aurium tinnitus facile curatur, chronicus vero dissicile , eoque magis , si , luc venerea Ortum duxerit. Qui a causa calida ortum ducit, facilius curatur ; qui a frigida , difficilius. Diuturnus aurium tinnitus , a materia' pituitosi in aure contenta oriundus,in surditatem degenerat: aucta enim materiae illius copia , meatus auditorius obstruitur , & spiritus influxus ad aurem inhibetur. Curatio huius affectus pro varietate causarum varia esse deber. Ac primum curario senitus aurium , qui per consensum aliarum partium generatur, a curatione affectuum
illarum partium dependet; & ideo ex propriis cuiusque
Qui vero ab aure primario affecta exoritur, peculia rem curationem desiderat ἔ & si a frigida intemperie, crassiorique flatu generetur , eandem curationem desiderat, quae in graui auditu descripta est ; consimiles enim sunt affectus , qui saepe simul complicantur, aut
unus in alium degenerat; tinnitus enim non raro gratiis auditus,& surditatis prodromus esse consueuit. Omnia igitur remedia,tum uniuersalia, tum particu Iaria superiori capite ad surditatis, & grauis auditus curationem proposita, huc transferri poterunt. Si ab aurium ulcere tinnitus prouenit,non aliam pO
325쪽
28 et praxeos Medi eae Lib. III.
stulat curationem , quam quae viceri debetum,qualis capite sequenti Proponetur. Si a sensus debilitate procedat, ut in conualescentibus ab aliquo morbo grauiori; instauratione ac refectione totius corporis sponte affectus evanescit ; poterunt tamen interim olea quaedam temperata in aurem infundi, ad symptoma demulcendum , ut cham armelinum, anethinum, amygdalar. dulc. Ae denique, si ii calida intemperie , vel exquisitiori sensu ducat originem victus refrigerans & humectans praescribendus est , tum etiam refragerantia in aurem immittenda . a mitioribus ad sortiora progrediendo. Ac primum instillari poterit decoctum hordei , violarum , lactucae, nymphaeae . qoibus ad penetrationem aliquid melissae, aut chamarmeli addi poterit. Quibus non conserentibus, succi lactucae, portulacae, hyostyami usurpandi sunt, imo ad papaueris succum , 8c ipsum optum confugit Gal. quibus tamen parce Sc summa cum cautione utendum est, ne calorem natiuum parus debilitando, auditum nimis hebetent.
De dolore aurium. Aurium dolor ωπαλ ἰα Graecis nominatur, estque grauissimus affectus, tum propter partem ase
cham . membranam puta interiorem auris Cauriatem ambientem ; tum propter cerebri viciniam , cuius ra tione illud non rard in consensum trahitur. Cum autem omnis dolor a solutione continui oriatur , quaecumque partiom illarum sensibilium auris cauitatem ambientium continuitatem soluere pollunt, aurium
326쪽
Cap. III. De Dolore aurinm. 28 3 aurium dolorem excitare solent quorum praecipua sunt
intemperies,tum immaterialis,tum humoralis, neu cuin materia coniuncta ; Vulnera , Vlcera , ta res cxternae in
auris cauitatem illapis, vel immissae. Frigida intemperies saepe aurium dolorem excitat, induciturque a ventis frigidioribus , balneo aquae frigidae , aliisque causis i impensius refrigerantibus. Calidai Hic peries line maccria , raro aut nunquam aurium
dolorem producit, quemadmodum frigida ; nam frigidum partibus hisce neruosis & membrano sis inimicum et , calidum velo amicum : neque dolorem in auribus efficere potest , quin multum excedat, sicque humorum defluxum ad partem alliciat ; unde materialis intemperies producitur; hac de causa nec Galenus, neque alius Graecorum , calidae intemperiet mcntionem fecerunt, quamuis Avicenna , & Arabes fere omnes eam proposuerint. Materia verd frigida dolorem aurium e scicns , et pituitosa , vel serosia in aures a cercbro defluens ; vel satus ab eodem carebro , aut partibus inserioribus transmissus. Materia vero calida , vel biliosa est, ex venis &arteriis in praedictas partes illapsa ι vel sanguinea, per dictas etiam vias effusa, a qua inflammatio ge
Praedictie causae solutionem continui occultam producunt , a qua dolor excitatur. SolutiOLes vero mais nisellae , ut vulnera Sc ulcera , non est dubium, quin dolorem etiam inferre possint. Vulnera fiunt causis externis pungenribus , incidentibus , & contundentibus , ita ut contusio ad hanc clasIem res ratur. vlcera verδ fiunt, vel post inflammationem abscessu rupto , vel ab humoribus acribus Partem eroindentibus.1 . ' Denique
327쪽
Denique res externae in aurem immissae , si durae , acutae , aut alio quovis modo mordentes, aut vellicantes sint, dolorem procul dubio essicere con
Diagno sis harum omnium causarum ita institom-da est. Si intemperies immaterialis sit , nulla sentitur graui tas in aure , neque ulla tensio , & nullus tumor apparebit. Frigidam autem esse intemperiem cognosces ex eo , quod causae refrigerantes praecellerum , ut Peregrinatio tempore hyberno , , frigore externo dolor inrenditur, & admotis calefacientibus lenitur. Calidam verb intemperiem indicabunt externae calefacientes ἱ ut insolatio , vel aer calidior ,& noxa , remediis calidis in aurem iniectis I leuamen vero a refrigerantibus.
Si ab humore pituitoso dolor excitetur, grauitas quaedam in aure, & ipso capite percipietur ; tum fluxio pituitosa interdum aliquam aliam partem infestabit. Praeterea causae refrigerantes praecess erunt, ut aer frigidus & aquilonius,alimenta frigidiora: adestque tempestas hyemalis, aetas senilis, & similia. Si a flatu oriatur , dolor erit vehemens sine pondere , aut grauitate ; interpolatus, non continuus, &cum tinnitu coniunctus.
A seroso humore fieri ostendunt, alij affectus ab eo dem producti,& simul aegrum infestantes ; ut fluxiones
acres & tenues in dentes , oculos, aures, pectus, aliasque partes: de sero si humoris per vomitum, aluum, urinas, aut sudores evacuatio. Si ab humore bilioso ducat originem,dolor erit pum gens & acutus, cum caloris sensu adiuncto; a refrigerantibus iuuabitur, & biliosae quaedam humiditates in terdum e capite manabunt: quibus accedunt calidum& biliosum temperamentum, aetas iuuenitis , tempus aestiuum,
328쪽
Cap. III. De Dolore aurium. 18 saestiuum,victus ratio calidior aliaeque causae calefacientes, a quibus laedi aeger consueuit. Inflammatio cognoscitur ex dolore intenso& pulsatili cum calore insigni,& rubore, interdum ad malas,&tempora sese extendente : quibus febris adiuncta et hcontinua & intensa , nec non aliquando delirium,conuulsio syncope,& frigiditase xtremorum. Vulnus ex sanguine ab aure profluente cognoscitur ἱ ulcus vero a pure, vel sanie. Sed quia puris e fili, xus , interdum a cerebro fit per aures, distinctione opus est. Si enim procedat a cerebro , dolor capitis, aliaque apostematis cerebri signa praecesserunt; & primo sanies magna copia effunditur ; deinde sensi in minuitur, donec ex toto consumpta st. Potest quidem
magna copia effundi ex abscess. auris ; sed in flora mationis in aure conceptae signa praecesserunt: huic postea vicus succedit, quod postmodum , fitae ab ab C essu, siue a fluxione humoris acris duxerit originem , sequentibus signis innotescit. Pauca puris , aut saniel quantitas sensim dc continud profluit I dolor , ardor& punctionis sensus in ipsa aure percipitur, praecipue dum auri scalpium immittitur. Imo velo viceris differentias coniectura quadam assequi poterimus. Si enim ulcus sit in osse,cognoscitur ex sanie tenui ad citrinum Colorem vergente, & ex affectus longitudine : si sit Profundum , ex putis multitudine : si mundum sit, ex pure laudabili; si sordidum , ex crassitie & copia eius-ciem : si virulentum ex sanie tenui , si putridum,ex foetore puris : si corrosiuum, ex eo quod post saniem sanguis egreditur : fistulosum , ex vetustate viceris , sanie
virulenta, & carne callosa, ac duriori. Denique extrinsec is in aurem immitta,vel illapsa aut sensibus percipiuntur in auris cauitate contenta,aut ex relatu aegrorum
329쪽
Prognosis doloris aurium varia est pro varietate caci
sarum. Qui a nuda intemperie ducit originem , facile curabilis est. Qui a materia frigida,pituitosa iserosa, vel flatuosa producitur, non est quidem valde periculosus, sed chronicus ut plurimhm esse consueuit. Qui vero a calidis humoribus, & praesertim inflammationemessicientibus exoritur, admodum periculosus est e, cerebrum enim propter viciniam trahitur in consensum, unde delirium , & conuulsio subsequi consueuit. Iuuenes in hoc morbo magis periclitantur: cum enim calidiori temperie praediti sint ,& sanguine calidiori, intensior fit inflammatio, quae Calorem natiuum C rebri dissoluit, prorsusque hominem extinguit λ vn de fit, ut aegri plerumque intra septimum diem int reant. Senes vero, cum humores habeant frigidiores, minore inflammatione afficiuntur , sicque minias peri
Vlcera in auribus dissicile curantur, quia cerebrum
vicinum ad eas partes excrementa deponit. Ea tamen
quae abscessus consectaria sunt, facili lis curantur , tum etiam ea, quae pus laudabile generant. Ubi vero sanies virulenta , furti da , aut alia praua qualitate praedita fuerit, disse illimam curationem arguit; idque magis, si ulcus fistulosum , aut cum ossis carie copularum
Curatio, non secus ac diagno sis & prognosis, iuxta
varietatem causarum varianda est.
Si enim a frigida intemperie nuda producatur, calefacientia remedia auri admota ad illius curationem QRficiunt, qualia in surditatis curatione fuere proposita, ac praecipue fotus & suffitus , tum etiam olea calefacientia ibidem descripta. Calida verδ intemperies, si aliquando sine materia contingat,topicis refrigerantibus, quae paulo inserius proponentur, edomari poterit; ac praecipue
330쪽
Cap. III. De Dolore aurium. 287 praecipue oui candido cum lacte muliebri subacto,& in
aurem instillato. Si a stigida intemperie cum materia coniuncta,pituita scilicet, aut flatu, aut serosa materia ; eadem curatio erit administranda , quae ad surditatis curationem fuit proposita. ut primum totum corpus evacuetur, cerebri intemperies corrigatur, & topica remedia calefacientia, ae discutientia auri admoueantur, a curatione praedicta desumenda.
Si a calida intemperie, cum biliosi humoris assium,
aurium dolor producatur. qui chronicus sit, aut per interualla recurrat. Primum humor ad partem affluens reuellendus erit phlebotomia, qua etiam calida intemperies totius corporis, nedum ipsius hepatis, in quo humor biliosus generatur , emendari poterit. Deinde humoris peccantis euacuatio fiet purgationibus idoneis. Dicta hepatis intemperies calidior emendabitur ivlepis, aut iustulis refrigerantibus, sero lactis caprino , aquis mineralibus acidulis & vitriolatis balneis aquae repidae, M similibus. Ac denique ea omnia conuenient, quae in doloris capitis a calida intemperie oriundi curatione
fuere proposita. Dolor vero ipse demulcebitur topicis refrigerantibus & anodynis , pro inflammatione insta describendis. Inflammatio auris curabitur , misso prius sanguine, ea quantitate , quae tum plenitudini satisfaciat,
tum humorem ad aurem affectam confluentem reuellere possit ; idque praemisso clyttere emolliente , refrigerante & laxante. Debet autem sanguis detrahi magna copia , iteratis saltein vicibus , id enim postulat morbi magnitudo & acuties. Secanda est autem vena cephalica. e directo auris affectae. Si a sedi pressione mensium , aut haemorrhoidum affectus ori. ginem duxis te videatur , venae inferiores aperiendae