장음표시 사용
341쪽
as 3 Praxeos Medicae Lib. I IL
De exeuntibud praeter naturam ab aurium cavitatIbus. ΕX auribus multa praeter naturam egrediuntur, quae sigillatim commemoranda sunt: iisque propria remedia sigillatim adscribenda. Primo igitur rupto abcessu , post inflammationem
genito, aut ex ulcere ab humorum acrimonia, pus, aut sanies solet efiluere ; cuius curatio a praedictorum affectuum curatione dependet , quae superiori capite fuit
Sanguis etiam aliquando ex auribus profluit, ut in vulneribus capitis , ac percussionibus, in quibus venae aurium rumpi, aut lacerari possunt. Si autem modicussit ille fluxus cohibendus non est,quia intus retentus in- fi immationem efiiceret ; si vero immoderatus sit, aut diuturnior , cohibendus est venae sectione in brachio celebrata , & cucurbitulis scapulis aflixis cum scarificatione. Deinde astringentia & refrigerantia in aurem instillentur , qualia sunt succus plantaginis , polygoni vel decoctum rubi ,rosar. rubr. mastiches, acaciae, hyp cistidis, balaustiorum, sumach & simil. in vino & aceto, aut aqua ferrata. Aquosus humor per aures e cerebro nonnunquam effluit, idque pueris plerumque solet contingere. qui humor cohibendus non est , nam importunc suppressus. epilepsiam , aut grauem alium cerebri affectum Parit ; natura enim per hanc viam licὸt minus idoneam, excrementa deponit, nimiaque humiditas in capitibus pucrorum luxurians , non solum per vias . v di
342쪽
Cap. IV. De exeunt Ib. praeter natur . oc. 29 narias , huic usui a natura destinatas , nares scilicet , & palatum i sed etiam per aures , Oculos,& totam capitis superficiem , s unde ulcera & acho res capitis j expurgatur. Cum tamen ista euacuatio symptomatica sit , & humot ad aures profluens,
eas tandem exulcerare , & auditum laedere valeat , illius curationi conuenienti methodo incumbe dum est.
Ac pri pinna humores super qui in cerebro redundantes , educendi sunt blandis, & frequenter repetitis purgationibus; tum etiam derivationibus, per vesicatoria posteriori parti ceruicis admota , & causticum occipiti inustum . . Postea meatus aurium detergendus, & exsiccandus est tali medicam to. Succi agrim. Jc absynth. ana iiij. vini albi de mel .rosac.an a J.j. bulliant parum,& in aurem instillentur, sordibus prius abstersis; postea vero aures coton obturentur eodem liquore imbuto. Velvini albi 5. iiii. Succor. agrimon ab synth. & centaur. minor. an. 5.j. bulliant simul,&in aurcinstillentur. In adultioribus vero, si aquosus humor per auresessiuat, & diu perseueret, totum corpus, & ipsum ce rebrum euacuandum & apoZemate cephalico , dc purgante ue postmodum humiditas superflua absumenda diaeta sudorifica; derivanda vesicatoriis, cauteriis , & cucurbitulis ; caeteraque remedia administranda, quae in frigidae cerebri intemperiei curatione proposita sunt. Vermes denique in auribus aliquando generantur, ex putridis ulceribus , de ex iis emanare solent; qui curatis quidem ulceribus cessant: quia tamen viceris sanatio non ita breui tempore obtineri potest , vermium extinctio interim mollienda est remediis con
343쪽
, o o praxeos Medio Lib. II Luenientibus , hoc unicum exempli lcco haberi poterit.
V. ol. amygdal. amar, succi apij, centaurei minor. anaiij. aceti 3. ii. bulliant parum, deinde adde myrrhae, aloes , ana'B. j. M. instillentur in aurem. Si fortius desideres, colocynthidis Θ.si. addi poterit.
344쪽
De narium affectibus. PRAEFATI O.
AREs varios a sectus praerer naturam pati consaeuernnt , quι ad morborum, vel 1 tomatum seriem referuntur. Ad morbos referuntur
ptomata vero reducuntur, olfactus laesio , fetornarium, coryza, per nutatio, hamorrhagia. Ideo quartus hie liber septem absoluetur capitibus.
Primam erit de narium ulcere, se omana. Secun
t dum, sarcomate, o polypo. Tertiam e laeso f- α Σ3ariam, de nariam fetore. Ruintum,de
345쪽
3O2 Praxeos Medi a Lib. IV. correta. Sextum, deflemutatione. Septimam denique, de haemorrhagia narium.
V Leus natium,aut recens, & simplex est, aut vel stum,& putridum, quod OZaena nominatur. Recens & simplex fit, vel a causis externis , ut vulnere, aut contusione ; vel ab internis, humorum quippe acrimonia , ad illas partes decurrentium , ac praecipud pituitae salsae a cerebro profluentis. Ozaena vero sit ab ulcere simplici,si negligatur ι aut propter causae malitiam, & maiorem acrimoniam magis penetret, putridumque, & sordidum effieiatur. Diagno sis utriusque petitur ex eo , quod ulcus simia plex nullum,aut exiguum dolorem infert ; sed tantum aliquid sanguinis fiequenter emittit, praesertim cum attingitur, aut irritatur, alioqui crustula sicca eaque
nigra obducitur, quae emunctionis impetu nonnunquam excutitur. OZaena vero maiorem dolorem infligit , crusta illius sordidior est . tum graveolens mucus ex ea profluit. AEger ipse tum sibi graveolet, tum astantibus tetri odoris expiratione molestus est , & a scedo illo odore Ozaena Graecis nominata. Saepe ulcus illud serpit, & vel narium pinnas, vel earum interstitium , vel interdum tenella illius loci ossa exedit , ac putrefacit,exesumque palatum aliquando perforat, idque maxime, si ad cancri naturam accedat, vel ex lue venerea quod frequenter contingit,) aut elephantiasi originem duxerit.
Quod ad prognosim attinet, ulcera recentia, & ab
346쪽
humore benigno , minorisque acrimoniae participe g nita,satis facile curantur , vetusta vero , sordida , putrida, difficillime,& si in cancrum degenerent, prorsus insanabilia sunt. Si a lue venerea , aut elephantiasi oriantur, curari non pollunt, nisi affectus illi prius auferan r. Ad curationem , primum victus ratio conueniens instituenda, quae humorum acrimoniam contem p ret , eorumque generationem prohibeat, mox totum corpus euacuandum est phlebotomia , di purgatione conuenienti,tum cucurbitulae affigendae cum scarificatione. Et si fluxio humorum acrium in nares sit valdε contumax, vesicatoriis & cauteriis, posterioribus partibus admotis , erit derivanda , tum caput roborantia administranda. Praemissis uniuersalibus remediis, ad topica veniendum est. Ac primum aduertendum, num ulcera cru-stosa sint, & antequam ulterius progrediaris, crusta auferenda est, eam emolliendo fotu aquae,tepidae, butyro insulis , adipe anseris, aut gallime recenti, oleo amygdalarum dulcium , & similibus. Emollitae crustae, vi excutiendae non sunt, ne irritetur ulcus, & fluxio exasperetur, sed expectandum est,dum sponte decidant, nares emungendo, aut saltem leniter & blande summitate digiti,oleo amygdalarum dulcium inuncta, detrahendae. Ablata crusta , astringentia , & exsiccantia remedia usurpanda sunt. In simplici vicere sufficit aqua hordei eum melle rosaceo ulcus abluere , deinde unguento de tu thia , vel albo Rhasis, vel oleo ex vitellis ouorum illinire, quod erit efficacius, si in mortatio plumbeo prius agitetur. Ad ozaenam vero sequentia par
V. Hordei integri P.j. sol.agrimon. plantag. absyn thii
347쪽
thij & centaurei min. an a M. i. rosar rubr. P. g. coquantur in aqua ferrata. In colat. dissolue mellis ros. 3. iii Fiat errhinum naribus frequenter attrahendum.
Post aliquam detersionem , sequens decoctum usuris pandum est. Balaustiorum & cortici granat.ana 3. ij. m. plantag.caudae equinae,pilosellae & herniariae ana M.j.radic. bistortae S.j. aluminis crudi Fiat decoctio. Aqua aluminosa ad idem etiam est efficax ; tum ea remedia , quae ad polypum astringendum , & exsiccanindum capite sequenti proponentur,erunt efficacia. Ad idem facit unguentum AEgyptiacum in aqua ho dei dissolutum. Deinde fiant unguenta , quae astringanr, detergant,& summe exsiccent ut unguentum pompholygos, addito alumine, chalcitide, & cortice mali granati, vel sequens unguentum praescribatur.
V. Omphacij cortic. mali granati.balaustiorum ana 3 iij. myrrhae,aluminis,ladani ana 3 ij. chalcitidis,
aloe . cortic. thuris ana 3 .j. olei rosac. & myrthin. ana L. ij. cerae rubrae quantum satis. Fiat unguentum, quod appliceriar viceri, vel dissoluatur in vino, aqua plantag. peculi rosar. aut mystillor,& frequenter naribus ait rh hatur ore aqua pleno.
Si haec non sufficiant,abluatur ulcus aqua sublimata, bis,ter, quaterve in die, siccat enim egregie, & citra vllum morsum detergit. Illius praeparatio talis est. νώ. Aquae plantag. iiij. sublimati crudi pulueri. gr. xij. bulliant in phiala vitrea ad mediae partis consumptionem. Potest augeri vel minui sublimati quantilitas, prout sortius, aut debilius medicamentum efficere
Vicere probe deterso , ad illius exsiccat onem veniendum est,cui rei conferet puluis rosarum rubrarum exsufflatus,
348쪽
exsufflatus;& si efficacius id praestare velis,pulueres via guenti praedicti addi poterunt. Rondeletius ad ulcera exsiccanda , post iusscientem detersionem, nihil efficacius ellia teliatur suffumigio, quod partes illas profundas attingit, & siccat ; idque
parandum esse docet ex potentissime re siccantibus, ut auripigmento,& cinnabari,quibus addenda sunt aliqua odorata , ex quibus fuligo excitatur, & ulcera siccantur, ut myrrha, thus mattiche, benjoinum, &c. quae in hanc formam reduci possunt. Ladani puri, hypocisti dos, mastich. myrrhae ana 3.iij.styracis rubrae,& calamitae,cortic.thuris, sandarachae, auripigmenti ana 3.ij. excipiantur omnia tere binthina , & fiant trochisci, quibus suisiatur aeger sero& mane in cubiculo. . Optimum etiam est parare candelas ex cera rubra; nam fuligo talis candelae, narium ulcera potenter ex si eat, maxime si aeger contineatur in cubiculo bene clauso,& angusto. Quod autem fuligo recipiatur, idem e perimur inquit Rondelptius cum diutius in studiolo moram trahimus noctu, nam postea sputum , & excrementa narium fuligine illa denigrata redduntur. Deinde haec addit, hac ratione nos ulcus curauimus, quod neque ab Italis , neque a Gallis medicis curari potue-
NArium ulceribus excrescentiae carneae interdum superueniunt, quae aliud morbi genus, nempe Lu- morem praetcs naturam constituunt. Earum autem G.
349쪽
plex est differentia , quarum Vna Sarcoma nominatur altera vero Polypus. Sarcoma est excrescentia carnea in naribus genita, certa figura carens , & ulcerum , quae partibus externis
adueniunt, hyper sarco si quam simillima.
Polypus vero est excreicentia carnea, radicibus exilibus adhaerens, in latum sese porrigens, & ad inferiores narium partes propendens , ita ut polypi piscis speciem reserat, unde nomen sortitus est. Rhasis narium haemorrhoidas appellat , quoniam haemorrhoidibus, quae in ano succret cunt, quodammodo similes sunt. Haec autem caruncula mollis est, modδ alba, modo rubra , ac interdum liuida e & si multum excrescat, aliquando exit, nares propendet; si veth in summie naiarium partibus adnascatur , aliquando ad palatum propendet , Se communes oris meatus obstruit,& post uuam facile conspici potest. In Austrina constitutione maxime in statur , tum etiam in plenilunio. Tempore vero aquilonio & siectore existente, tum etiam in novilunio plurimum imminuitur. In hoc etiam a sarcoiamate dissert,quod sarcoma magis in imis narium partibus,quae carnosiores sunt, solet succrescere;polypus vero in summis, ac superioribus,iuxta nasi radicem. Vtriusque tumoris causa est humor crassus , viscidus ac pituitosus e cerebro defluens , cum aliqua sanguinis portione admixtus. Aliquando humoris melancholici portio quaedam admixta est , tuncque metus est ne in
cancrum degeneret. Ex superfluo tamen narium nurti mento , in carnem luxnriantem commutato , ni coma
sepe generatiar; ideo curatu facilius est. Horum affectuum diagno sis , ex his quae dicta sunt, facile intelligitur, tum ipsi oculis per se patent. Prognosis vero ita instituenda est, ut sarcoma plerumque iacilem curationem recipiat; polypus verδ a '
350쪽
modum dissicilem. Ille tamen qui mollis est, albus, vel
ruber , vel colore ex albo & rubro composito praeditus, facilius curatur, durus vero ac liuidus, dissicillime,& periculum est, ne in cancrum degeneret. Item qui in ima, aut media narium parte residet, sacilius curatur, qui vero in summa parte radicatur, dissicilem curationem suscipit,quoniam remedia ad eam partem vix possunt pertingere. Uterque affectus iisdem remediis curatur , quae ad hunc scopum redigenda sunt, ut caro superflua aufer tur, sed prius causa antecedens tollenda esta, umor scilicet pituitosus a capite defluens,quod fiet victus ratione
attenuante de exsiccante, vacuatione unitieriali, reuuusione, derivatione, & capitis exsiccatione , quae Omnia perficientur remediis in frigidae cerebri intemperiei curatione propositis, cum Medici curantis prudentia usurpandis,quamuis enim multi authores testentur decoctii guaiaci, cum victa exsiccante in hoc affecta plurimum saepe contulisse, uendum tamen est ne calidi humorqs pituitae admixti sint, eorum enim efferatio polypum in
cancrum conuertere tandem posset.
Postmodum vero earo superflua absumenda est ca sticis medicamentis, vel ferramentis idoneis abscinde da, & ulcus relictum cicatrice obducendum. In ptincipio tamen, dum adhuc morbus recens, solis astringentibus & valide exsiccantibus interdum curatio obtineri potest, & perpetuis mitiora illa remedia prius tentanda sunt, antequam ad vehementiora deueniatur. Primo igitur tentandum est medicamentum , compositum ex tribus generibus malorum granatorum , a Galeno propositum lib. 3. de comp.med. sec. loc. cap. 3. quod sie habet. Accipiantur tria mala granata, ex tri--s generibus eorum, acidis scilicet, dulcibus, & me- diis, eaque matura, ac recentia terantur simul in mor-Y i tario,