Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

751쪽

7i L Praxeos Medicae Lib. X.

Denique si vigiliae pluriimum aegrotantem inse- stent, ut non raro lotet colat ingere, quia hic fluxus noctu solet ingrauescere , ad narcotica erit deuenienduin , qualia in superioribus alui fluxibus fuerunt proposita.

De Lumbricis.

QVamuis lumbrici in variis corporis partibus gene

rentur quia tamen id rarissimc contingit, & frequentissime in in te stinis Magnus fit eorum prouenistus , ideo nos tantum de his in hoc loco agere instituimus. A nonnullis ambigitur , ad quod genus affectuum praeter naturam lumbrici reserendi stat : omnem tamen dubitationis ansam facile a ferre possumus , dicentes , sub diuerso res pictu ad omnia genera referri posse, prout enim intestina vellicant ex pungunt, vel obstruunt at olque morbos producunt, causae morbi ficae dici possunt. Prout vero sunt lilbstantiae luperadditae iis quae naturaliter in intellinis contineri debenr,

intcr morbos in numero aucto toto gerere praeter naturam a Galeno recensenturi, quemadmodum & calculus: ac denique prout excernuntur per aluum praeternaturaliter, aut etiam per os , ad vitium excretorum sunt referendi. Tria lumbricorum genera proponuntur a Galeno comment. γph. 16. sich. 3. teretes seu rotundi, qui in t nuibus in e linis frequentius generantur, unde saepe in vcntriculum alcendunt, ascarides , seu tenues lumbrici , filorum particulas referentes , qui in parte inferiori

752쪽

Cap. IX. De Lumbricis. T I

inferiori crallorum intestinorum , & iuxta sphncterem musculum rcsidere solent: & lati lumbrici, fasciae etiam nominati , quia lati & longi sunt instar fasciarum quibus insantes obuoluuntur. Illa species rarior multo eli caeteris , & medico praxim exercenti vix tera ut quater in vita videre contingit, magnae tamen de eo apud aut hores habentur contio uersiae, aliis scilicet asserentibus elle vermem unicum ; aliis verb ex plurimis vermiculis simul unitis compositum , quos vermiculos cucurbiti nos appellant, & lati lumbrici particulas ess e asserunt; alij verὁ quartam lumbricorum speciem faciunt, cucurbiti nos continentem , quorum rationes, & experimenta sigillatim recensere,& toties ab aliis decantata repetere , institiui nostri ratio non patitur; sed ea curiosus lector apud Ron deletium, Platerum, Seianerium, aliosque innumeros videre poterit. De causa etiam lumbricorum essiciente admodum controuertitur,aliis calorem putredinosum;aliis natiuuaccusantibiis , aliis utrumque vicissim concurrere asserentibus. Primi omnia insecta ex putredine secundum Aristotelem exoriri contendunt. Secundi asserunt calorem putredinosum esse in te sum, igneum, Sc destructi vii , atque adeo corporis viventis generationi non esse idoneum. Terti, ut pugnantes hasce sententias concilient, dicunt a calore putredinoso materia disponi ad generatione vermium ea que ita praeparatam a calore natiuo per via concoctionis in lumbricos conuerti. Quae tam Ceonciliatio subsistere non potest, siquidem ex axiomate physico,eiusdem est materia disponere,& formam indu Cere atque ita praeparatio materiae,& inductio sormς ab eo de agente proficisci debet, deinde in cadaueribus generantur vermes, in quibus nullus est calor naturus. Dicendum est calorem, qui putredinosus est respectu mateLiae putrescentis, fieri natiuum respectu lumbrici, quia

753쪽

i 4 praxeras Medicae Liι. r.

calor naturalis & putredinalis differunt tantum gradibus ἡ sed ad diuersorum animalium generationein diuersi caloris gradus requiruntur ; atque adeo calor qui putredinosus est respectu nostri , potest esse naturalis respeistu alterius animalis. Sic calor qui leoni naturalis est, nobis est sobrilis; & per consequens putrefactivus. Multi confugiunt ad calorem solis qui est causa uniuersalis omnium generationum I sed agnoscenda est perpetuo causa particularis , a qua immediate producitur effemas,concurrente & cooperante causa uniuersali. At longe grauior hic etiam occurrit difficultas , ex eo quod vulgatissimo theoremate sancitum est, nihil polse seipso nobilius generare ii atque ita Calorem non elle praecipuum agens in generatione lumbricorum , qui ad substantiae categoriam refereiadi sunt; calor vero est accidens, & quicquid de sole dicatur , perpetuo forma lumbrici, utpote forma vi ueri tis , nobilior est forma solis , quae tantum est forma mixti. Haec dubitatio in grauem illam atque prolixam, de generatione aequivoca disputationem nos coniicit

in cuius ambagibus praestantissimi quidam philosophi

integris voluminibus sese exercuerunt, ad quos lectorem remittimus,& in primis Fortiani iam Licetum lib.despontaneo viventium ortu. Sufficiat hoc loco dicere, multorum opinionem ed deduci, ut credant multiplicia rerum semina in variis substantiis latitare, quae iuxta varias illarum permutationes, in lucem emergunt; prout videlicet materia per putredinem , aut aliam quamuis alterationem , ad hanc vel illam formam recipiendam magis disponitur, & semen illi dispostioni

magis analogum suscitatur in actum , formamque sibi propriam in materiam introducit. Haec sententia non

valde recedit a veteri philo phia,quae docet formas educi e potentia materiar ; ted hi tutius esse existimant, senii

754쪽

semina rerum in materia recondere, quae vere sint efficientia , quam solam materiae potentiam agnoscere,qciar nullam habet efficiendi vim , cum illa enim materiae potentia inquirendum est aliquod essiciens, quod formas de illa deducat, aut potius in eam introin

ducar.

Causa materialis lumbricorum vulgati ssima est pituita dulcis, putredinem concipiens, cuius putredinis ope ei ira acquirit dii positionem , ut in lumbricos trans. mutetur , verum nullo modo necessarium putamus, ut alimenta vermibus generandis idonea in pituitam prius conuertantur. Ex iis enim immediat E, dum putrescunt, vermes generari possunt, quemadmodum videmus in carne , caseo , castaneis , pomis , pyris . cerasis , aliis. qae innumeris fructibus vermes per putredinem pro-dinci. Ita fit ii, corpore nostro praecipue puerorum

qai ingluuiei maxime dediti sunt praedictis alimentis sese ingurgitant , & plerunque noua assumunt, antequam priora fuerint concocta. Hinc fit ut illa patredinem concipiant, ex qua lumbrici oriuntur Hoc vero tyrones aduertant, quod in praxi quotidie obseruatur . pueros lactentes , quibus carnes exhibemur , a lumbricis maxime infestari propterea quod tenelli eorum stornachi solidum illud alimentum con coquere non possunt; ided corrumpitur,& in lumbricos facessit. Adde quod lac citissime conficitur in ventriculo , & confectum ad intestina deturbatur 3 quod si carnem admixtam habeat, quae tam cito confici non potuit; illa cum lacte simul in intestina demittitur, ibique putrescit, & in lumbricos conuerti

tur.

Observent etiam iuniores , ex lacte solo nunquam lumbricos generari: : ita ut, quoties de morbo infantis alicuius ambigitur , utrum lcilicet ex lumbricis labo-

755쪽

Tet , quos mulierculae perpetuo accusant , Omnesque morbos infantiles, ac pueriles , ad lumbricos referunt , quemadmodum omnes mulicrum affectus utero adscribunt, medicus certo pronuntiare possit , infantem illum , si lacte solo vescatur , neque carnem autiusculum ex ea gustaverit, lumbricis non laborare. Hoc docuit diserte Galen. comm . aph. 26. scct. . di-cens in pueris lac sugentibus vermes non generari.

Cuius rei ratio perspicua non eli. Multi dicunt in pueris lactentibus calorem non esse satis fortem ad lumbricorum generationem. Et fulcitur responsio aut G ritate Galeni dicentis loco citato, ad generationem lumbricorum requiri calorem fortem ; undε fieri dicit, ut lumbrici magis generentur in pueris ad ultioribus, quam in infantibus, quod docet Hipp. Aph. praedicto. Cui tamen doctrinae ipse Hippocrates refragari videtur 4. de morbis , dicens in pueris dum utero clausi sunt, generari vermes : at illi non habent intensorem calorem, pueris lac sugentibus. Et idem Hippocr. aliam reddit rationem cur pueri in utero conclusi vermes ge- 'nerent: quia, inquit, faeces in iis retinentur; postquam

vero in lucem exierunt, non generant, quia in iis amplius saeces non retinentur. Quod tamen satisfacere non

videtur, siquidem in puerulis extra uterum faeces saepe retinentur , S: lumbrici tamen in iis non proueniunt, quamdiu solo lacte utuntur. Cum igitur praedictae rationes solida ingenia non expleant; nouas hac in re sapientum cogitationes expectamus, & interim quid nobis videatur , paucis aperiemus . id doctiorum criterio libenter subiicientes. Dicimus igitur lac putrescens. adiditatem contrahere, quae inepta sit lumbricorum generationi; irreo verb illi fortiter obsistat: acida enim Oin. Dia vermes enecare notissimum est. Hinc succus limo num ad hanc rem utili simus:& usitatissimus est. Et in potu

756쪽

CV . IX. De Lumbricis. 73

poto ordinario aqua spirita vitrioli acidula reddita, in hoc affectu mirabilis est. Inter caulas materiales lumbricorum dulcia primum locum obtinere , vulgo existimatur. Quod tamen dubitatione non caret, Cum vulgari axiomate sancitum sit,dulcia facile bilescere,& bilem amaritudine lumbricos enecare ; cui tamen dubitationi facile est respondere, in corporibus biliosis, & caloris acrimonia praeditis dulcia facile biles Te , quia ulteriori coctione amaritudinem contrahunt, ut in coctione artificialiquotidie experimur. Verum in aliis temperamentis minus calidis dulcia non bilescunt, sed potius in pituitam conuertuntur,dum a vetriculo citiuS,quam par tit,attrahuntur ad intestina,& ita cruda,ac semicocta putrescui, ae lumbricis generandis materiam idoneam praebent. Sed manet adhuc difficultas de saccharo & melle,quae cum substantiam habeant putredini minimc obnoxia; imo vero zaetera omnia, quarum uis purredini obnoxia, ab ea praeseruent; non possimi ex iis lumbrici generari. Quae ratio cum omnino conuincat,dicimus ex saccharo& melle lumbricos non generari, cum habeant substatiam incorruptibilem; sed iam genitos excitari, ac commoueri, quia lumbrici dulcia maxime appetentes , ad mellis de sacchari occursu sese exagitant,& versus ventriculi1 feruntur,nec non citissimu incrementu capiunt; unde symptomata emergunt lumbricorum consectaria.

Signa lumbricorum praesentium , & in intestinis latitantium varia sese offerre solent, non omnia quidem in omnibus; sed plura in pluribus. Frequentiora tamen de magis ordinaria sunt, oris foetor peculiaris ad aciditatem vergens, ideo mulierculae nostrae acidum anhelitum vocant, & deiectiones stercori bubulo similes, aegri seo calore infectie ; ira vi argillam dissolutam repraesentent. Alia signa infrequentiora sunt febris continua, quae pluries in die exacerbatur ex motu vermium,

757쪽

i 8 Praxeos Medicae Lib. X.

cum anxietate, sudore figido interdum, & animi deliquio , nausea, vomitu , & sti inexplebili. Pulsus est inaequalis , genae alternatim rubent, aut liuescunt; oculi splendent; narium pruritus adest ; dentium stridor , & interdum tremor. Tussis adest sicca,& exigua; saliua praeter solitum ex ore essi uir. Interdum etiam capitis grauitas & sopor , interdum deliria, interdum conuulsiones epilepticae. Dolor in ventre plerumque assi igit , morsum & erosionem repraesentans, interdum etiam Venter in statur ac distenditur , instar hydropicorum ; interdum horrificet est in somno expergiscentia,

nonnulli in somno tremunt, ac surgunt, atque iterum sopiuntur ι interdum totum corpus praeter ration ira decrescit ,& nonnumquam aeger fame canina laborat,

atque insatiabili ; quod in lato lumbrico magis contingit , qui omnia alimenta assumpta deuorat , & absumit. Praeterea vermes cucurbitini, s excernantur latorum sunt indicia. Ascarides vero ex pruritu anim oleito cognoscuntur , & soeces non raio iis conspersae apparent. Pro coronide , inter signa lumbricorum in corpore latentium censeri debet gingiuarum erosio, vel putredo , quod sequenti obseruat one confirmatur. Puer quidam erosione gingiuarum a longo tempore grauissime vexaDarur. Multa, variique remedia tam interna,

quam topica ipsi praescripta, & adhibita fuerunt ; frustra tamen omnia. Tandem vitam cum morte Com-

mucauit. Aperto corpore tanta inuenta est abundantia vermium , ut aliquibus in locis intestina eroserint, multaque in vacuo ventris reperti fuerint.

Quoi ad progno sim spectat, lumbrici plures paucioribus sunt deteriores , maiores minoribus. Non. raro periculosi sunt,& graues morbos accersunt, ut febrem intensam , & inordinatam , syncopem, apbo niams

758쪽

niam , delirium , e pleptiam , colicam , vel caninam

appeterit,am.

In morborum principio vermes prodire , malum, tam Viuos , quam mortuos , poti stimum si ioli, & linestercore, exeant; vivi enim summam cruditatem , aut alimenti penuriam significant, mortui vero magnam putredinem, a qua enecantur. Lumbrici in declinatione morbi, & iam coctione apparente , cum excrementis exeuntes, salutem portendunt : ostenditur enim tum naturam excrementis dominari. Curatio lumbricorum ad eorum expulsionem dirigenda est , cum sint toto genere praeter naturam. Ilia aurem expulsio commode perficietur catharticis medicamentis , quae vermes enecant, & expellunt, tum etiam putridam materiam , ex qua generantur , Eua

cuant.

At vero inter purgantia praestantissimum est rhab.qyod etiam prassenti alui fluxui di sebri conuenit. illius tamen exhibitionem praecedere debent lumbricos enecantia , aut saltem quae ipsos ad inferiora intestina detrudant, per os as Iumpta; tum quae eosdem deorsum euocant. per clysterem iniecta. Quorum formula: vulgdin hunc modum se habent. c. Aquar. gram. & portui. ana 3.l. g. serup. de limo n. g. j.conse l. de hyacinth. 5. . pulueris contra vermes B. i. Fiat potio,quae detur statim.& paulo post clyster seqtiens iniiciendus est.2M. Hord. integ. furiar. macri At rosar. rubr. an a P i. liquirit. ras. & passul .mundata an a S. si . Coquantur ad

m. si .vel quartaria tria pro puerulin In colatura di sibi ne sacchari rubri 3. i. vitellum oui n. i. Fiat Myster. Potest addi cassia, vel catholicum, si magis laxare est

animus.

Quibus

759쪽

γeto Praxeos Medicae Lib. X. . Quibus remediis semel aut bis usurpatis, potio sequens propinanda est. V. Rhab. electi 3 i. sin tali citrini P. si . Infundantur in aquae graminis , aut portulacae 3. ij. vel iij. In expressione diiIolue rhab. puluerati , & pulta. cori VIra Vermes , an a B. j. syria p. rotac. 3. j. Misce, fiat potio. Vel , IV. R hab. puluerati, & corallinae, an a 3. g. plus,

minus, pro aetate ; aquae gramin. j. ij. lyrup. vl Olac. 5-1. Fiat potis. Si febris magna non adest, hierae picrae 3. ij plus,minus, potioni admiscendae sunt : illa enim propter amaritudinem lumbricos potenter enecat & expellit. Si verb praedictis remediis non cesserit affectus , adsequentia transeundum est. . N. Rad. gram. & aceto L. ana 3. l. sol. endi uiae , Cia chorii, acetosae, & portulacae, an a M. j. summitarum hyperici, scordit, & centaur. minor. an a P. j. corallin.

3. iij. Coquantur ad st,. j. In colatura dissolve 'ru' de limoni b. 3. iij. Fiat tul ep. pro iij. aut iiij. do sibus, bis in die sumendis. Vnguenti de arthanita 3. iij. mercuri j crudi 3. .

Misce, inungatur totus Venter. Deinde purgatio repetenda est, imδ frequenter iteranda, donec impuritati corporis sit satisfactium. Imb vero praedicto dococto senna , agari c. rhab.&α addi poterunt, & tunc semel tantum in die erit exhibendum. Ron deletius valde probat electar. diacarth. tanquam remedium potentissimum ad vermes deiiciendos,& pituitam expurgandam , ac etiam chylum corruptum , ex quibus generantur & nutriuntur vermes, tum etiam infusionem agarici in Oxymelite. Quae remedia praecipue conuenient, si febris non adfuerit.

Quia

760쪽

CV IX. De Lumbricis. 71 I

Quia vero saepe non nisi magno labore , & longo tempore verminosi affectus in nonnullis Pueris expugnati possunt , quam plurima remedia,eaque praestanti sima, ab autoribus inuenta& usurpata sunt, tum inter

na , tum externa.

Inter interna primum recenseri debent puhaeres varii, quorum formulas apud authores passim videre est.

Ad praecipuos vero sequentes reserendi sunt, quorum dosis erit a 9.j.ad 3.j.pro aetate puerorum,cum liquOre idoneo. V. Sem. santonici, quod contra vermes vulgo vocant, S. si . corallinae 3. iij. rasurae cornu cerui 3. ij. Fiat pulvis. Vel. V.Sem. contra , corallinae, & corn. cerui, ad summam albedinem usti, ana partes aequales. vel . V. Pulu. hierae simpl. 3. ij. sem. contra,scordij,centaur. minor .corallinae,ana 5. l. Fiat puluis . V. Rhab. & agarici, ana 3. . trochisc. alliandat B. j. diagryd. B. 6. corallinae,cornu cerui usti,ana si . myrrhae Eed a r. stor. tanaceti,ana Θ.j. salis absinthij & tat-tari,ana, 5. g. Fiat puluis tenuissimus. In hisce autem pulveribus aduertendum est , ut ex calidioribus medicamentis compositi , in calidis naturis 3c febricitantibus, raro & in minori do si usuris

pentur.

Mulierculae vulgo pueris a lumbricis male habentiabus exhibere solent sem. contra saccharo incrustatum vel nudum sem. cum melle permixtum. Quod reme dium praestantissimum est ; siquidem lumbrici dulcium rerum auidi mel deuorant, & cum melle semea quo interficiuntur. Quia vero semen illud valde calidum est , tempe

rati potest si in aceto infundatur per duas horas; Z a postea

SEARCH

MENU NAVIGATION