Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

721쪽

, Causae externae dysenteriae sunt quaecunque humore. acres de vitiosos generare possunt, vel iam genitis prauam illam dispositione dysentetiae excitandae idoneam, inducere. Inter illas primum tenent cibi acriores,vel putredini valde obnoxii, ut fructus horarii, & abj omnes qui non satis maturi deuorantur ; idem praestant aquae valde crudae , aut minerali aliquo infectae in potu ordinario usurpatae, tum etiam medicamenta assumpta dele-teria qualitate praedita. Praua etiam aeris disposito ad dysenteriam essiciendam maxime essicax est,sic apud Hipp. aph. I i. sect. 3.si hyems plus iusto frigidior & liccior extiterit,uer autem pluuiosum& austrinum , aestate futuras esse dysenterias. Et aph. Ιχ. eiusdem sectionis.si hyems admodum austrina fuerit,& pluuiosia; ver aute siccu & aquiloniti, dysenteriae producendae tempestates illas esse maxime idoneas. Peculiare etiam aeris vitium dysentetiae generandae idoneum reperitur in epide mica dysenteria, quae aliqua-do pestilens est,ac valde perniciosa, aliquando vero munus infert perculum , & ex ea ut plurimum aegrotantes evadunt , Ad hanc etiam classem reuocandum est coni gium , quod ab aegrotantium excrementis exhalat, de suam saepe labem astantibus communicat. Imo vero si talia excrementa in latrinas effundantur, multos eiusdem familiae inficere solent. Signa dysenteriae diagnostica ex definitione ab initio proposita facit Eeliciuntur,adest enim frequens,& cruenta deiectio,cum dolore,& torminibus ventris.His accedunt plerumque febris, vigiliae, sitis, fastidium cibi, &alia quae cum multis morbis communia sunt. Quaenam vero intestina,tenuia nimirum an crassa vicere afficiantur dignoscere dissicilius est. Vulgo dicitur quδd si dolor sit supra umbilicum tenuia intestina affi- , ciuntur,si ver b infra, crassa maximὸ laborant quod tamen

722쪽

Cap. V I. De Dilenteria. 6 81

men rationi mani seM repugnat cum & tenuia & crassa intestina ad partem superiorem & inferiorem circum agamur. Melius igitur elicietur ista diagno sis ex qualitate doloris,& iis quae excernuntur. Si enim tenuia intestina affecta sint dolor est acutissimus,ut aegri aciculis compungi videantur,quia tenuia intestina magis membranosia sunt,& sensu exquisitiori praedita.Deinde aluus statim post tormina & dolores no deponitur;ac denique sanguis eum stercoribus omnibus permixtus est, cum enim via a superioribus intestinis ad anum longior sit;

sanguis, & purulenta materia antequam per aluum e Cernatur,in longiore itinere magis cum stercoribus permiscetur. Si vero intestina erassa afficiantur; dolor est minus vehemens & diuturnus; torminibus & cruciata ventris statim fit excretio; cruor, & purulenta materia alui excremetis supernatat,aut parum permixta apparet. In maiori exulceratione veluti carunculae excernuntur. Signa causarum ab excrementorum colore praesertim desumuntur,quatenus illa citrina,flaua,viridia, albicantia, vel atra conspiciuntur. Quibus adiungenda sunt si gna abundantium in corpore humorum quae ab aetate, temperamento anni tepore,& vitae genere desumuntur.

Prognosis huius affectus in hunci modum institue

da est. εSi tenuia intestina exulcerentur, maius est peric lum, substantia enim pollent magis neruosa, & hepati viciniora bile synceriorem recipiunt. Dysenteria ab atra bile proueniens lethalis est .Hipp.

aph. 24. sect . quia tale ulcus ad cancri naturam ac cedit , qui etiam in externis corporis partibus rard c rationem admittit.Si tamen per crisin excreta atra bilis dysenteriam mouit, aded periculosa non est. Cauendum tamen hic est ne sanguis concretus , aut diutias retentus ero atra bile accipiatur.

v v s Dysanteria

723쪽

Dysenteria a flava bile aut cibis acribus proueniens, facile curabilis est. A pituita salsa dysenteria veniens , crudelior &contumacior est , quam quae a fl via bile , quia propter lentorem diutius intestinis haerens , grauius amigit, .& magis exulcerat. In longis dissicultatibus intestinorum cibi fastidium malum , & cum febre peius. Hippocr. aph. 3. Si dysenteria detento veluti carunculae deiiciantur, mortiferum. Aph. 26. sedi. . profundum enim ulcus signi ficat, quod intestirii particulas abradit. Vigiliae immodicae, deiectiones syncerae, nigrae, scelidae , sanguinis excretio copiosa , superueniens lienteria, singultus , vomitus biliosi , iecoris & praecordiorum dolor, sitis intensior, lethalem utplurimum dysenter iam praenuntiat r. Podagricis , & lienosis superueniens dysenteria, bonum. Hipp. 2. progia. Sc ph. 6 sect. 6. haec tamen dysenteria talis reuera non est, sed potius ad simplicem diar- Thmam referenda, quae materiam morbificam, illos

morbos producentem, euacugr.

Senes tu pueri ex hoc morbo saepius pereunt, qu, ni in media aestate constituti Hipp. a. progia. pueri quidem, quia cito di ita luuntur ob mollitiem, tum quia praeceptis miniis obtemperant: senes vero quia viribus sunt exhausti, &quia magna status naturalis euersio significatur. Talia siquidem excrementa dysenteriae producendar idonea, non facile gignunt. Curatio huius affectus perficitur medicamentis humores acres lenientibus , abstergentibus , euacuaritibus P ulcus consolidantibus , fluxumque constringentibus. Humoris peccantis euacuatio statim ab initio molienda

724쪽

Cap. V I. De Dysenteria. 68 3

lienda est , ut cito educatur, antequam grauius laedat: imo ver5 repetenda , donec magna ex Parte sublatus sit. Et si tutum non videatur singulis, vel alternis diebus purgare; fieri putest tertio, vel quarto quoque die. Huic usui caeteris praestat medicamentis rha barbarum, vel in substantia cum iusculo usurpatum I vel in potionis formam redactum, ut in diarrhinae curatione ; vel in potionis formam redactiim, ut in diarrhoeae curatione , vel in sequentem modum. Fol. plantag. M. g. liquirit. ras & passul. integr. ana 3. iij. rosar. rub. P. j. taurat ind. g. vj. corticis myrobal. citrin. ol. amygd. dulc. confricat. 5. ij. CO- quantur ad 3. iij. In colatura dissolue rhab. in qua

plantag. cum spica infusi 5. j. strupi cydonior. S. j. Fiat potio. vel

V. Tamarin dor. f. g. myrobalan. citri n. g. ij. Coque in aqua hordei & plantag. In colatura infunde rhab. S.j. g. lantat .citrin. B. si .Colaturae j. iiij. adde syrupi rosar. sol ur. 5. i. Fiat potio. Commendatur a nonnullis decoctum myrobal. in plures dolis exhibitum, hoc modo paratum. M. Corticum myrobal .cepulor. 5. X. citrin. 5.V. pas sular minor. ij. Coque omnia in aquae xxvj. ad consiimptionem tertiae partis. Postea colentur. Adde colari ae sacchari et . x. Clatificetur , aromati sando ci-

Penotus sequentem potionem laudat, tanquam singulare remedium ast dysenteriam,& diarrhoeam despe

ratam

Corticis gua iaci contriti th Bulliant in sufficienti quantitate aquae ad medias, cui impone rosar. rubr. bala ust. m. plantag. ana 3. ij. Rulliant per horam. Deinde colaturae adde rhab.puluerat. 3.j. cathol. 5. iij. Fiat porto.

725쪽

634. Praxeos I fedica Lib. t.

Quamplurimi practici rhad. torrefactum exhibent, ut vis piugans ex parte auseratur. Sed Amatus Lusitanus secundam rhabarbari infusionem usurpat, dicitque prima. infusione omnem eius acrimoniam auferri, de melius esse hoc modo usurpatum , quam torrefactum: illa enim torrefactione empyreuma acquirere non pauci existimant. Praeparatio autem talis est. V. Rhab. elect. 3. i. g. Infundantur in aquae plantag. g. iij. per aliquot horas. Colciatur & leuiter exprimantur , iterumque infundantur in nouae aquae plantag. T. iij. In expressione ditatue cassiae recentet extractaess. Fiat potio. Si propter humorum crudorum copiam magis purgare est animus , strupus rosaceus , catholic. aliaque mitiora admiscenda sitnt, abit inendo I vehementioribus. Uomitus aliqnando conuenire potest , si aeger si nauseabundus, & humores in ventriculo restagnare videantur : fit enim revulsio a parte affecta. Quod diserte innuit Amatus Lusitanus curar. 44.cent. 2.in scholio, his verbis: Si ad intestina cyrauanteon biliosum, ct acrem humorem d enteriam gignentem , Me Acm per superiora retrahere posset , ct eum per vomitum vacuare , dubio procul ineptum esset contra Galeni praecepta libro artis Medicinalis , ct methodi sua curatiua , per intefhina, ut ceribus scatentia , materiam tacere. At cum haec Medicus

non sic assequi post, tametsi tentare pro viribus debeat, consequens est medicamentis purgatoriis id efficiat, praesedirim rhabaxbare. Illud ipsum docuerat Hipp. Ap. is.

sect. 6. A longo alui profluuio habito , stontaneam vomitus superueniens morbkm soluit. Galen. vero in com . huius Aphor. Hoc, inquit, exemplum est eorMm quae recte fiunt . a natMra , qua Medicum imitari oportet. Idem confirmat Mercatus , his verbis: selis humores tranq

726쪽

Cap. VI. De D senteria. 6 8 i

feres , sanguine misso , si Vm fuerit, item expurgantipharmaco exhibito , vel vomitibus, maxime in sal a pituita , nam hac via diuturnas d enterim curari consteximus. Angelus sala in dysenteria sequens praescribit

vomitorium.

Sal. vitriol. 3. g. Vel 5. j. strup. cydon.& aq. Bezon. ana J. i. aq. cin. 5. X. Misce & propina. De phlebotomia in hoc affectu magna est dissensio inter aut hores. At peritorum sententia est , praesente febre & intestinorum inflammatione , quae non rard ulceri copulata est , ὶ debere celebrari in principio morbi, antequ1m vires ab alui profluuio diuturniori fuerint attritae : sic enim fit reuulsio sanguinis & humorum acriorum ad intestina profluentium. Imδ vero Valescus de Tarania , & Amatus Lusitanus in antiqua dysenteria sanguinem detrahunt. Valde senex, inquit Valescus , d enteria a tri-bin ram mensebus misere torquebatur. Vocatus in consilium , reluctantibus omnibus aliis Medicis , tuis v nam aperire. e Mox conualuit. Amatus vero sic habet. sed virum illum , qui senteriam diuturnam, O forte triginta dierum , ingenti eum febre patiebatur , ct post multa ac varia adhibita remedia , imb eisiis ct gracilis es factus , perseuerante etiam fluxuve ris multo cum sanguine I Medicus cordatus ingressu est , qui sanguinem ex basilica dextri brachi3 extraxit. Sed quanto iuvamine , audite. Illic. , mirum dictu , sanguis cohibitus fuit , perseuerante ad huc fluxu ventris. Ceterum saecharo ad aliquot dies, ct nonnullis ingenis clysteribus , ae topicis asyri gentibus remediis applicitis , alaus in totum refisi cta est. Interim varii iniiciamur clysteres,primum lenientes de

727쪽

s s 6 Praxeos Medica Lib. X.

& detergentes ἱ postea vero , glutinantes & astringentes. No i raro autem in uno eodemque clythere omnes praedictae indicationes periniscentur , aut earum plures.

Clysteres lenientes & anodyni parantur ex lacte, vel solo , vel cum vitellis ovo r. n. ij. aut iij vel muci-lag. seminis piyllij & cydonior. 3. iiij. vel ad simulasti ingendum , cum sacchari, aut mellis rosacei J.j. ve ad glutinandum cum sevi hircini recentis 3. j. aut ferro , auro , vel silicibus ignitis in lacte extinctis , vestrosa illius portio absumatur, sicque glutinosum m

gis euadat. In lactis verδ desectu , lac amygd. dulc. vel cremor. hord. seu oryzae, quem oryzogalon vocant , ita vel inuicem mixta, tum etiam iusculum vervecis, pulli aut caponis , vel capitis & intestinorum vervecis usurpari poterunt, iisque reliqua permisceri . Vulgare autem est , rosas, & caudam equinam cum capite vervecis decoquere. Vel decoctum sequens erit praescriben

dum.

Rad. alth. S. j. hor. mundar. vel oryzae P.j.sem. lini,& cydonior. ana 3.j.sem. psyllij 5. s.flor. chamae m. P. j. Fiat decoctio in Iacte, vel iusculo, addendo sevum, vitellos, & alia praescripta. Vel fieri po h ex lacte solo, cum rad. alth. decocto , in principio ad tergendum, & dolorem demulis

cendum.

DDlore ad modiam urgente , narcotica interdum dictis clystcribus admiscenda sunt; ut philonij Persici 5 j. vel ij. pilui. de cynoglosso B. j. vel ij. Hrup. de papau.

3.j. g. laudant optati g. v. vel vi. Si inflammatio intestina obsidere videatur , quod ex dolore ventris continuo , & contrecte lido sese exasperante, tum ctiam febre, ac linguae siccitate dignosci poterit;

728쪽

Cap. IV. De insenteria. 687

poterit; itere: ur Phlebotomia , clysteres iniiciantur ex aqua rosarum, in qua sal Saturni distolutum fuerit, &Venter Oxycrato foueatur.

Idem sal Saturni per os exhiberi poterit ad gr.x .cum

conterua rosarum.

Clytieres detergentes fiunt ex decocto hordei, sur- fur. macri , & rotar. rubr. cum saccharo , aut melle rosac. Ad maiorem vero detersionem , & viceris glutinationem addi poterit terebinthinae 3.j. cum vitello ovidi sibi uta. In sordidioribus ulceribus, ad fortiora interdum detergentia erit confugiendum , ut betam , &parietariam , in praedicto decocto usurpandam. Fortissima vero sunt centaurium , absinthium , gentiana, muria, ex Gil. 12. meth. cap. I. & similia ; quotum usus hoc tempore rarissimus est , propter dolores, qui grauiores multo solent euadere. Zacutus Lusitanus ausus est uti arsenico .cum scelici tamen successu; ut videre est obser. I 8. lib. 2. Praxis Medicae admirandae.

Chymici nonnulli oleum cerae in clysteribus dissoluunt ad 3 j. eoque ventiem inungunt. Ad ulcus glutinandum , clysteres primo leuiter siccantes , & parum asti ingentes conuenient I ad eos postomodum descendendo , qui maiori siccandi,astringendique vi praediti sunt. Atque ita fient primum ex lacte chaly beato , in quo rotae decoch e sint, vel ex decocto

hordei, autoryzae torrefactae , & rosa r. ri. br. P. j. addendo utrique clysmari interdum vitellos Ouor. assos n.

ij. aliquando & mel rosae. & cum magis operati vis, succi plantag. J j. Ad magis asti ingendum& glutinandum, in hunc modum parabitur. v. Radic. consolid. maj. de lapsi barbari, ana j. z fol.

729쪽

688 Praxeos Medica Lib. X.

fol. plantag. & consolid. ana M. j. rosa r. rubr. hord. to refacti, ana P.j. myrtilior. 3.ij. Fiat in decoctio in aqua cisternae. Incolaturae ib.j. dissolue mellis rosae. 3. j. album. oui num. j. vel mucilag. gummi tragacanth. f. j.

sevi hircini J. ij. succi millefolij vel polygoni j. Fiat

clyster. Vel V. Rad.b istori. vel tormentili. J.j, g. rad .consol .maj.j. fol. burs pastor. polygon. equisiti, & pilos ell.ana M. j. balaust. calycum glandium , nucum cupressi, anag. ij. oryzae tostae P. i. Fiat decoctio in aqua fabrorum. In colat. la. i. dissolue succi plantag. S. ij. vitellos Ouor. assos num . ij. Fiat clyster. Angelus Sala mirum in modum commendat cly st

rem sequentem. Caput vervecis per medium sectum decoquatur, donec caro ab ossibus separetur. Iuri colato adde summit. hyperici M. ij. vel iij. rad. tormentili. crasso modo contusae ij. infunde per 3. vel 4. horas supri cineres calidos. Colatura bis, terve in clysteris formam inri

diatur.

Succus plantag. solus, vel lacte , & decocto hordei

contemperatus utiliter iniicitur. Gummi tragacanth. 5.i . vel illarum infusio in aqua peculi rosar. & plantag. clysteribus utiliter permiscetur ι vel cum succo plantag. permixta, addito sevo hircino, essicacissimum enema componet. Loco trag Canthae , aut etiam cum illa, utiliter usurpari poterunt gummi arabicum, thus, mastiche , sarcocolla. Quae omnia in praedictis liquoribus soluta, glutinando operamur , nec ut valde astringentia ulcus exasperant. Amatus Lusitanus valde probat clysteres ex Hemplasticis praedictis paratos, quia internam intestinorum super-hciem, contra fluentis materiae morsum, crustae instar obducunt,e6sque ita componit.. Aquata

730쪽

, Aquae hord. 3. x. album . oui optimε concussum n. i. gumini arabici, adipis caprini, ana ss. Ol. rosac. S. ij. bol. armen. & gum. tragacanth. ana 3. j. Misce, sat clyster. 'At ne clysteres isti emplastici suo lentore acres materias , tanquam carcere retentas, intestinis assigant ;ad clysteres detergentes deueniendum est, qui non diu sunt retinendi ; tum etiam clysteribus astringentibus detergentes identidem interliciendi sunt. In clysteribus astringentibus utiliter admisceri poterunt, acacia, hypocistis , sanguis draconis, lapidis haematitis succus rubeus , attritione cum aqua rosar. vel

plantag. elicitus , bol. armen. terra sigill. trochisei de succino , albi Rhasis ad 3.3. vel ij. Alij vero pulueres qui , nonnullis praescribuntur, nox ij potius sunt, cum in liquore subsideant, partemque vellicando irritent. μ. Imo vero satius est,etiam praedictos pulveres in liquore, vel decocto infundere, & facta colatura iniicere. Dum clysteres iniiciuntur, medicamenta iisdem viribus praedita per os exhibenda sunt; idque multo se quentius , quando superiora intestina vicerata sunt, ad quae clysterum materia peruenire nequit. Lac caprinum , ubi magis detergere ; vaccinum, ubi magis glutinare est animus, cum saccharo rosac. utili ter exhibetur , modo febris absit. At chalybeatum emia 'cacius conglutinat ; illius 3. iij. cum succi plantag. Miacch. rosae. ana 3. j. praestans essiciunt medicamentum. Vel symphyti maioris radix in lacte chalybeato utilitet decoquitur & exhibetur. νVel fiat panis ex subtilissima & purissima hordei

rina cum vitellis ouor. Coquatur in furno post extractionem panis. Micas eius lacti sacchatato immisce ad pulticulae consistentiam,de qua.aeger capiat cochlear. V.

vel vj. bis aut ter in die. -

Iustulum

SEARCH

MENU NAVIGATION