Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres in quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica novâ, clarâ, ac brevi methodo expon

발행: 1728년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

251쪽

Deianitia.

a 36 LIBER II. SECT. III. CAP. II. Ideo humores, qui diu in tubulis humani corporis vitam habentis stagnant, sanguis praecipue , ideo , inquam , processu temporis aestuant, quia , quum variis non ab limitibus congregentur particulis, avolatis , absumptisque tenujoribus , aut oleosis , aut lymphaticis , quae nimiam, uti superius iterum innuimus , blande compescunt sermentationem , reliquae , . quae supersunt, acidae videlicet, &al halicae, quum solae tum propemodum sint, libere coeunt, & sermentando effervescunt. Ex quo fit, ut effervescendorare fiant, tubulorum parietes extendant, dolorem , & sebrem exasperent, eo usquedum prorsus immutatae saniem conficiant. Hinc illud Hippocratis a )dum pus εon itur dolor , Ofebris . Non aliunde s bris exoritur, nisi quod portio quaedam puris illius, tenuissima quamvis, tum quum in parte affecta con- .ficitur , a praeterlabente sanguine absorpta , sarguinem universium inficit, & sebriles aestus succep

CAPUT III.

ν De Haemostas.

HAEmoplysin dicere, aeque est prope, a flutumsa

guinis si diceres . Attamen temporibus nostris . ea vox ad sanguinis egestionem , quam ex ore citra , pectoris inflammationem tussiendo excernimus, de notandam a Clinicis proprie usurpatur . Ex quo fit, ut non alienum videatur, haemoplysin hie describendo sanguinis ex ore cum xvisi egesionem esse, proferre , quin viscera thoracis insammata febrem aeuiam δε veant ; quin viscera , diximus, inflammata febrem acutam foveant, ut per id, quo pleuritis, aut peri pneumonia

252쪽

pneumonia cruenta a vera distet haemoptysi, desi

Aliis indiciis, praeterquam quae antecedens de-Di givisis. finitio praeissert, ut praenoscatur haemOptysis , quae praesens est , non indigemus ; quum res per se oculis, ut ita dicam , obversetur ; nam non aliunde , quam ex pulmonibus sanguinem tussiendo emittimus; qui Propterea in spumam utplurimum rarefactus, atque vanescens quodammodo educitur. Haemoplysin autem Proximam sore, calor acris, in praecordiis praecipue , sitis insueta , saliva sale plurimo veluti conspersia , quae fauces titillet, cutis quum prurit universa , & id generis alia praedicere consueverunt.

Haemoptysis ex nostra sententia fieri plerunque debet ab humoribus crassis , qui stagnando in tubulis

pulmonum ibi concrescunt, acriores fiunt, atque er identCS ; quique proinde vasorum parietes exedendo , ..nil mirum si tussim moveant, ac per tussim si sanguis egeratur , spumans ut plurimum Ob aerem exspiratum, cum quo excernitur , sibi immixtum. Quinimmo , &sanguis acrior licet non evadat, satis tamen est ad hetem optusin interdum inducendam , ut meatibus aut in farinis , aut compressis per eos fluere libere nequeat. Tum enim a tergo propulsus,& undequaque eκ- undans , augetur, impetum facit, membranas continentes extendit, prolatat, & oscula vasorum minima aut laxat, aut disrumpit; quod, raro licet , exoriri tamen nonnunquam quoque potest ab eodem sanguine ob nimiam excandescentiam in sermentationibus rarefacto; siquidem aestuans nimis, atque ebulliens fieri potest, ut non semel adeo intumescat , ut vel orificiis tubulorum prolatatis , vel tubulis fractis foras tan

Sanguit quidem supra qualiscunque fuerit, sem' Piotaias.

253쪽

a 3 8 LIBER II. SECT. III. CAR III. per malin. Hippocrates faJ . Adolescentibus autem famguinis expuitiones,tabes, febres acutae, morbus commiti

iis, aliique, se praecipuὸ antedicti. Hippocrates sbJ.

Hinc adolescentibus frequentior esse solet hamaopi

pia, eo pejus. Si a mensibus extiterit compressis , in gravidis maximE , citra periculum sere semper es solet. Criticam nonnunquam harmoplysin se observata Clinici, atque atrocissimas per hanc, inveteratasque solutas aegritudines assirmant. Quamsaepissime tamen lethalis est, & nisi repente suffocet, ulcus facit,&phthisin inducit. Ut recte curetur haemoptyss prister ea , quae hu-Cvr 6ο- mores concretos blande solvunt, silia eluunt eroden. tia , sanguinis servorem nimium cohibent, quae omnia ita ut in febre hectica eradicanda proposuimus, propinare hic convenit , Vena iterum iterumque , plethoricis praesertim , aliisque, quibus cruentae excretiones consuetae suppressit haemoplysin intulerint, solvenda est . Victus humidus sit, tenuis , non tenuissimus, inedia quippe harmoplysin sola quandoque moliri potuit. Num autem singuis, qui ex pulmon, bus expuitur, adstringentibus comprimi possit, et num conveniat, id infra exponere aggrediar .

Hisoria II.

Qui quid, M. D ompilius sexaginta circiter ab illine annos natus,mop si me Iurisconsultus , temperamentum calidum, &sic--s...imu ' eum, biliosum videlicet praeseserens , modicae stat historad Ἀ- rae , habitus gracilis , permulti postquam in omnibus, ratione valetudinis,errores ab ineunte aetate precesserant, podagra, febre, ophtalmia, aliisque variis per- incommodis

254쪽

incommodis affectibus tum animi, tum corporis vicis. sim tentatus, mense Decembri Anni proximi devoluti noctu febri corripitur, anxius evadit, & multum sanguinis tussiendo expuere cepit. Sanguis erat purus sfloridus , ac spumans. Facile tamen exinde respirabat, nec ullum vel levem intus in thorace dolorem percipiebat; et, se bre brevi penitus extineta,pulsus nec ma

te quidam se habebat. Sanguinem statim ex pede ad libram educi jussimus;& quoniam podagra, quae eatenus

ad id temporis recurrere consueverat,nondum tum re

dierat , ut ea, qua ratione id fieri potuisset, revoca retur , se tus ad pedes frequentissime , licet incassum, admoti sunt. At eoquod sanguis adhuc, ut antea expuebatur, & tussis invaluerat, enemate simplici prius indito, ut altera sanguinis libra, ano hirudinibus, admotis , pruflueret, effecimus, quo haemoplysin illico compressimus. Victum interim idoneum ei praestri psimus ; vinique usu plane interdicto , nil aliud praeter

aquam aut nucerinam frigidiustulam, aut hordeaceam, si ve avenaceam, aut ita ut legitur in Α , paratam hau

riebat . Jusculum insuper B alteratum in Aurora quotidie sumendum ei consecimus, atque ad usum IMetis asinini subinde, ita ut legitur in C, confugimus . At enim vero, quia die inclinato, saucibus exhaustis, plurimum sitire consueverat, & tussis exasipe rabatur , ideo emulsionem hanc D sub vesperam , identidem potabat. Ab usii lactis praefati asinini di bus quindecim vix exactis , alvum quippe laxaverat, prorsus destitit; et pro lacte decoctionem E vulnerariam , antistor buticam , ad labem quoque cellicam , quam ab ineunte aetate contraxerat, eluendam

ei praebuimus . Res semper in melius ad mensem usque Junium processerat. Verum quum,uti prius exere tio inde cruenta rediisset, sanguine iterum imminuto, usum

255쪽

α o LIBER IL SECT. III. CAP. III. usum lactis denuo , ut antea , proposuimus. Sanguis eductus haemoplyta illico cohibuit. Et lac post dies

decem circiter alvum iterum laxavit. Quamobrem decoctionem hanc B denuo ut supra praeseripsimus , ac

tandem , ut tempore opportuno aquam nucerinam

tum intus large haustam, tum foris in balneis prope sentem ipsum sibi adhibuisset, hortati, futurum ut omnino convalesteret, senex licet, non desperavi

mus a

256쪽

ANIMADVERSIONES PATHOLOGICAE.

SAnguinem tussiendo nonnisi per tracheam ex bronchiis excernimu , . Ex ventriculo per oesephagum eundem sanguinem nonnisi vomendo eicimus . Quum a faucibus , partibusque proximis extillat, tum excreando sine tussi, ac sine vomitu emittitur . Si a partibus supernis in oris cavum profluat, aut proprio eae eodem ore inclinato defluit pondere , & sine tussi, &sine vomitu blande expuitur . Attamen deglutitus quandoque, in stomacho cum alimentis solvitur, ac per alvum , una cum fecibus deicitur , aut in eodem stomacho cumulatus is quoque vomitum provocat, atque eructatur . Contingere itidem potest , raro quamvis , ut cum aere inspirato ad guttas aliquot intracheam fortuito illapsus, tussim moveat, et una cum tussi tum extrudatur . Ea omnia animadvertere , se sedulis perquirere opus est , ut probe ex quanam parte profluat sanguis , qui ex ore excernitur , dignoscamus, quum id Tyronibus praesertim quamsaepissime

ALIAE ANIMADVERSIONES

PATHOLOGICAE. V Etus opinio fuit , quae, penes saltem imperitos,

imposterum invaluit, cruentas profusiones non modo in litem op tysi, verum et in reliquis sanguinis excretionibus universis , quae sponte , ut ita dicam , sua , prie ter naturam erumpunt , a nimia fluidorum tenuitate, qua tubulos minimos facile subeunt, ex

riri ; id pluribus licet ex causis erroris redargui possit, quum humores, qui tenues sunt, & qui per organa lib- Tom. II. H h herhExponuntur i dicta , quibus unde profluat squi ex ore exiscernitur san guis a dimose

catura

Haemorrhagia nequaquam ab

nuibus , sed a crassis potvis fit.

257쪽

bere proinde fluunt, refluuntque , nec talem , & tantam unquam sibi comparare poterunt acrimoniam , ut vasorum membranas exedan ; nec tali, ac tanto impetu ad latera exudaret, ut tubulorum parietibus fractis effundantur. Acrimoniam haudquaquam comparare sibi poterunt; experientia quippe abunde hactenus docuit, eos stagnando solum in corpore humano vivente acriores fieri. Neque ad latera vasorum impetum facere iis datum erit, nili meatibus aut obstructis , aut compressis , motus eorum progressitonis praecludatur . Nonne sensibus id quotidie percipimus in arte factis aquae ductibus , qui tum sidum fatiscentes rimas faciunt, quum sordes limose in meatibus con gestae assurgunt, ac profluentibus aquis obiices nectunt Praeterea haemorrhagice , sive ex supernis , sive ex infern s partibus profluat cinguis , frequentius obnoxii sunt ii, quibus viscera manifeste obstructa sanguinem libere non admittunt; qui propterea retrocem dens impetum facit , & valvulis renitentibus , aut varices, aut aneurysmata , aut sanguiferorum apertiones inducit. Perperam igitur sibi considere videtur , qui ut sanguinis sputum , quo laborat , sibi coerceat, re ut morbi causam subripiat, rebus crassis,&glutinolis vescitur , quibus viscera magis magisque infarcit, & morbum potius exasperat, confirmatque .

ANIMADUERSIONES AD THERAPE UTICEN SPECTANTES.

Ea-- Uoniam lactis usus maciem in tabidis extenuat,m corporis i- & quoniam qui prius aut phthisi,aut haemoptusi ara facit. contabescebat, vi tu lacteo probe , ac diu ingesto , Carnem , aeque ac adipem mirifice sibi non seruet indiriit; ex hoc factum sutile videtur, ut ea insurrexerit

258쪽

surrexerit vulgata opinio, qua plerique sibi suadent, Iae hisce in casibus ideo propinari, quia humoribus

subtilioribus, qui tabem ex eorum sententia faciunt, crassitudinem quandam impertitur . Hinc prosedio incrassandi , impinguandique facultatem lacti adseribere

Perperam consue Verunt. Quod , reperto sanguinis , aliorumque fluidorum per organa corporis motu,

quantum sapiat ridiculi, quaeso advertite . Ideo chylus , sue alius quivis succus alendo inserviens , in alimoniam partium alendarum apponitur, & cedit, quoniam una cum eodem sanguine, aliisque humori-hus per eas in gyrum libere convertitur, earum mini ma ingreditur vascula , tubulorum parietes blande impellit, membranarum, sive potius fibrarum per quam exilia explicat stamina , minimas distrahit intercapedines , ea demum sese movendo sibi cudit i terstitia, sive spatiola, quibus coaptatus intus inhaeret, & concretus , atque infixus in substantiam solidam sensim cedit. Id igitur eo melius perficitur , quo facilius humores per tubulos transeunt, & per minima

partium spiramenta sese ingerunt. Quo posito id operis absolvi perquam difficile fore quis non videt , nisi tenues sint, & adeo mobiles humores , qui per vasa fluunt, & refluunt, ut dirimi, effundi , & quaquaVersum pervagari, extricarique possintὶ Ex quo inferre debemus , lac ingestum id neutiquam consequi pose , nisi, tenujores potius, quam crassiores humores , cum quibus in vasis corporis humani v i ventis immiscetur, faceret. Enim vero lac profecto quid aliud est , & praesertim aut asininum , aut caprilium , aut ovillum , aut bovillum , quibus praecaeteris in clinice

utimur Quid aliud est profecto , nisi succus quidam

perquam tenuis , deseecatissimus , qui ab alimentis , utplurimum herbidis, in viseeribus animalium edu-H h a citur,

259쪽

De usu lactis

Animadversione nonnullae praeticae φ

citur , extenuatur, subigitur, depuratur, atque in mammis secernitur λ Qui propterea non nisi infantibus,ac pueris tenellis, qui tenuissima tum egent alim nia , in resect ionem unice propinatur . Si laeti acidum immisceas, lac utique concrescet . Lippis , & ton'

soribus notum est ; nec rem tam notam et ipsi ignoramus . Id autem in corpore humano vivente raro admodum evenit , & ubi evenerit, universam oeconomiam animalem evertendo, morbos inveteratos evincere minime potuit; quin et novos, item et maximos tamquam venenum propinatum procreare valuit. Quam

mobrem Et tmullerus sa):uti lae ritΘ digestam optimum nutrimentum , cla subinde suasissimum medicamentum Iolet exsere ; se hoe ipsum in stomacho quoquo modo corruptumpesimi veneni naturam a sumit, ct alibi :iae corrumpitur faetu coagulando cte. Quia lac rerum , quibus vestitur animal, in quo conficitur , naturam , atque indolem plurimum sapit, ideo eo melius in usum medicum censendum , quo salubriora sunt alimenta, quibus utitur idem animal, unde educitur . Ea res item effecit, ut morbis nonnullis magis idoneum videatur asininum , nonnullis aliis caprinum, quibusdam ovillum, aliis bovillum , nec non et muliebre, de quibus si quis plura de sideret,

ante alios More liuin, item et Elimulierum adeat. Laete ingesto, ne dormiant aegrotantes , suadet MGrellus, neve corpus validius exerceant. Quod ad secundam attinet partem , praeceptum Amfloris improbandum minime censemus; quod autem ad primam , aequo animo sinimus, ut ad horam saltem placide dormiant , quo lac in visceribus digestionem commodius inchoare queat, & subactum duJlus chyliseros facilius inde subeat. ALIAE

260쪽

INterea , quae tanquam arcana , & specifica praesidia medica , sanguini in haemoptyli sistendo per- eam , quae hae- quam idonea praedicant Clinici, non infimum sane tem- moppyim Vulgo poribus nostris in Italia praesertim, sibi vindieat lo .i ' 'μ' cum sungus , qui ex insula Melitenti ad nos transivectus , in pollinem redactus , aut infusius , aut consectus , aut aliter paratus, laaemoptoicis quotidie praebetur . Fungus is , qui ex Regione unde provenit mel tensi dicitur, saporem subsalsium , & nonnihil aust rum gustui praeseseri; aquam marinam plurimum porro sapit. Ad dracham unam, & ultra in substantia citra noxam , quantum hactenus nobis innotuit, saltem manifestam ingeritur. Num autem sanguinem ex pulmonibus profluentem cohibere valeat, necne, rem perquam arduam fore, cuique qui id decernere aggreditur , existimamus. Id tamen certo scimus, per- ,

quam difficile semper fuisse , iis , qui an atomen callent, rem hanc persiuadere . At si, ut sungus praefatus in harmoptysi praebeatur quandoque , sinimus, id est profecto, quoniam nullam, vel levem noxam ab eo percipi autumamus . Reliquum, ubi effectum , quem ei adseribere solent, praestaret: videlicet ubi sanguinem revera in tubulis pneumonicis coerceret, perniciem porro plurimam , ex nostra sententia , intus moliri posset; sanguis quippe ita concretus , atque inis tubulis stagnans , aut inflammationem , aut Vomicam, aut ulcus induceret. Quod multo magis metuendum esse censemus ex usu spe, is ci Helvetii , cujus formula legitur in A, aliarumque rerum , quae, utpote

vel austerae , vel acidae sunt, vim adstringendi plurimum

SEARCH

MENU NAVIGATION