Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres in quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica novâ, clarâ, ac brevi methodo expon

발행: 1728년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

271쪽

Causa a

a16 LIBER II. SECT. III. CAP. R

uses dicam , is bronchiorum angustiam. Quoniam au tem in asthmate respirandi labor modo major , modo minor percipitur , modo anhelitus major , modo minor in asthmate emergit, ex hoc factum fuisse videtur, ut ast limatis apud Clinicos triplex extiterit genus e d pnoea nimirum , Muma , orhiopnoea . Tum quum anhelitus adeo remisse in asthmate educitur, ut sensibus vix excipiatur,dicitur dyspnoea. Tum quum sonitum valde manifestum sibilando pulmones edunt, ast lima vocatur . Ubi spirandi labor adeo ingravescat, ut nonnisi erecta cervice spiritum ducere queatasthmaticus , tum ejusmodi asthmatis speciem orthopnoeam nuncupare clinici consueverunt. Ex quibus liquet, talia ast limatis genera, sive species gradibus tantum, idest secundum magis, et minus duntaxat

differrea

Indicia , quae ast limaticis paroxysinos imminere portendunt, sunt pectoris gravitas , spirandi labor , qui major fieri solet incedendo, & tum praecipue ,

quum per acclivia properet aeger incessus , raucedo,& tussis repente superveniens , item et flatus, qui per hypocondria vagantur; haec quippe omnia in assuetis ast limaticas accessiones anteire solent. At quum invaserit, quae in definitione , &divisione mox innuimus , indicare abunde poterunt. Causae, quae asthma procreare valent, plures Occurrunt, & variis in locis agere possunt: laedere quippe proxime possunt pulmones , eosque laedere remote ; laedendo nimirum tum in pulmonibus , tum ex tra, partes adjacentes, & musculos maxime respirando inservientes. Proxime hedunt pulmones, si pitusta ex. gr. crassa, glutinosaque iubstantiana pneumonicam in farciat, aut bronchia; si serum , aut lympha exuberans, aut sanguis ipse redundans, pulmon nrn

272쪽

tubulos nimis extendat, atque adeo Vesiculas pneumonicas angustiores faciat &α. Pulmones re te laedunt, ubi humor peccans musculos thoracis assicit, quos aut convellit, aut specie quadam paralysis stupefacit. Non raro ex mala thoracis conformatione

veluti organicum consurgit asthma . Interdum abdo minis viscera obstructa , vel Ob molem praetermodum adaueram, quae, diaphragmate proinde se blevato , thoracis cavum Occupant; Vel ob adauctam gravitatem , deorsum nimis eodem diaphragmate adducto, th Tacis capacitatem constringendo, asthma producunt. Praei e rea item fieri quandoque potuit, ut lympha ex tubulis in proximo effusis in idem thoracis cavum exudans,ibique collecta speciem quandam ast limatis pr creaverit, quod pectoris Odrus nuncupatur, & de quo ex professo inserius . Tussis , quae asthma combetari ut plurimum solet, ob causas varias, quibus excitatur , varios quoque producit effectus . Modo enim fit cum excreatu, modo, quin aliquid vel minimum excernatur , pulmones concutit; quod tum maxime contingit, quum ea tussis ab humore quodam perquam tenui procedat, i qui nervos irritando pectoris

creberrimas convulsiones excitat: pulmones nimirum, aut thoracis parietes convellendo identidem contrahit. Unde aselimatis alia exorta est distinctio, qua asthma fumidum differt a seeo. Humidum dicitur ,

ubi asthmaticus aliquam materiam tussiendo egerit. Ubi vero aut non tussit, aut tussiendo, vel nihil omnino, vel nihil propemodum excernit, ast lima dicitur sccum; quod autem quum utplurimum evenire soleat tum , quum asthma a contractione quadam convulsi

va pro edat, hinc fit, ut id asthmatis genus passim

273쪽

a18 LIBER II. SE . III. CAP. V. tia , est affectio pervicax, chronica videlicet; quae

periodice etiam recurrit, ac per varios Lunae motus, ac per varia anni tempora , plurimum variare , & rein

crudescere solet. Sub aequinoctiis , item et solstitiis

potissimum aut revertitur, aut recrudescit. Non est tamen , quod solito vehementius aliquando haud aegrotos insultet, & morbus evadat perquam acutus . Quoniam, respiratione laesa, metus suffocationis imminet, nunquam citra periculum asthma impense invadit. In senibus pene semper insolubile . In aliis non

ita. In Omnibus tamen, quum altas egerit radices,

difficile solvitur. Apoplexiam , phthisin , cachexiam, aliasque pessimas affectiones non semel accersivit. Si cum syncope , pulse Ianguenti, qui crebro inter mi tat , & procul ab omni lege intermicet, paroxysmus

ingruat , aegrotantem actutum effert. Prout variat extent cause , quae asthma producunt, varia quoque eligenda sunt praesidia , quibus . eas vel amovere, vel destruere, vel saltem lenire, studere debemus. Hinc si a materia crasIa, glutino saque , quae obstructiones secerit , extet asthmata, deobstruentibus ei occurrendum videtur. Quo in casu mirifice conserunt rhabarbarata, terebinthinata, martialia , amaricantia, & reliqua , de quibus inferius , ubi de obstructionibus ex professo sermonem habebimus. Si aut convulsivum sit,aut cum tussi sicca , tum emollientia , oleosa, eaque Omnia , quae pleuri ridi resolvendae jam ante proposuimus , mirum in modum prosunt. Si sanguis in asthmaticis redundet tum diaeta, & victu praesertim perquam tenui, humidoque, tum vena secta , imminuendus . bi serum , aut lym pha tenuis exuberet, diu reticis potius , quam di phoreticis leniter egerenda. Si aut non congrue Te

spondeat alvus, aut si sordes uplurimae , vel ex nimia

274쪽

DE ASTHMATE . a Sy

repletione, vel ex prava ingestorum qualitate, vel ex mala eorum coctione, stomachum , & intestina, i tus cumulatae, pergravaverint, blande solvenda aut clysteribus, aut etiam lenioribus catharticis; quae hisce praesertim in casibus parare convenit ex oleo tum communi recenti, ac optimo , tum amygdalarum dulcium , tum seminum melonum &c, de quibus sese in praecedentibus verba jam fecimus . Ex ulcere vetusto in cruribus praecipue intempestive exiccato asthma extitisse pervicacissimum quam saepissime vidimus . Quo in castu vesicantia.& sonticulos , quos in partibus praecipue infernis praescripsimus, ad id generis ast lima discutiendum mirifice conduxisse sere semper observavimus . Idem ferme experti sumus, quum humor, qui podagram procreare covsuevit, asthma secerit, Asthma, quod vere convulsivum diutinum licet fuerit extenuatum omnino in sexagenario nuper vidimus usu aquae nuceriae, quam ab ipso sonte non procul, .R abunde diu quotidie hausit, atque in balneis alter

nis sibi adhibuit.

Historia IV.CLelia virgo nobilis decem , & quinque annos na

ta, optime constituta, plurimo, ut ex roseo , quo antea florebat, coniici poterat faciei colore , scatens sanguine , staturae procerae , venusta, elegans, nonnihil pinguis, atque in omnibus ron ita pridem optime valens; postquam ex improviso , quin vel levis ulla interfuerit manifesta occasio, mensium consuetae purgationes ei defecerint, decolor fit, ac lente, raro admodum licet, identidem tamen procul ab omni periodo febri re cepit. Ad oblata, ratione victus , non aegre se habet, non sitit, nec ullam aliam, P Kka ter

Quicquid,

Isthmati m dendo , praest re eoniaevin iis,

historia decla-

275쪽

α6o LIBER II. SECT. III. CAP. V.

ter enarratas , adhuc persenserat molestiam . Paulo

post virium supervenit languor, & levis quidam spirandi labor ; qui sensina in dies subinde semper adeo

increbuit, ut intra mensem in asthma manifestum cesserit. Asthma principio simplex videtur dyspnoea, mox in orthophnoeam convertitur ; etenim non modo sibilando spiritum ducebat , verum etiam, ut ut recumberet, nonnisi elata cervice respirare deinceps

haud amplius poterat, quin ipsa sibi penitus suffocati

videretur. Mensis erat Novembris , quum eam n his sese practandam commisit. Pulsus tum Ianguens erat. Tussis aderat perquam molesta, qua noctu potissimum vexabatur , quaeque , plurima glutinosa m ne summo pituita egesta , demum evanescebat. Urianas perexiguas, easque tenues, & subalbidas a morbi exordio ad id tempus semper emiserat. At alvus adstricta tertia quaque die , tametsi non parce vesceretur , vix respondebat . ina propter, eam laxare

blande prius aggressi, id solvens A ex oleo, & melle hispano statim si mendum ei consecimus. Quod quatuor horis circiter exactis ventrem leniter concitavit. Ut vero intestinorum Qrdes magis adhuc eluerentur , quum primum concitaverit alvum , jusculum insulsum chalybeatum, mellitum, ac modice tartarisiatum ., ad libras prope quatuor in plures vices distractas ei propinavimus . Hoc in urinam omnino, quasi e emstum effecit, ut urinas Clelia copiosiores , crebri

resque subinde semper emitteret. Pro diebus insequentibus serum caprillum chalybeatum , 8c ita , uti egitur in B, medicatum quotidie in Aurora potandum praescriptimus ; & vena interim in brachio prius , mox in pede se sta , libram circiter sanguinis ex utraque parte, plurium dierum intercedente spatio, extraximus , quae omnia multum sane lieet prosuissent, rω dicitus

276쪽

dicitus tamen morbum haud quaquam eatenus subduxerant. Hinc ad decoctionem hanc C ex corticibus retinosis ligni juniperini consectam, atque ad usum thediebus singulis epotam confugimus. Decoctionem hanc, postquam ad dies quindecim circiter jejunis faucibus ingesserit, mensibus de more redeuntibus ab asthmate protinus evasit. A Ol. amra. duis. rec., ct s. ign. extranunc. rv., meli. his n. Opt. unci ij., af. cinnam. drach . m. , ct cos. in jnre ut m. B Hor. Ptol. , mala. , rad. althe. contus inol. pimpinei. , matri c. onaget.j., ser. cap. I I, m. , Osn extingue ter , aut quater ferrum eandeUS. Coist. ,'adde cv l. moni. pracp. haeB.j, meli. hisson. I, cap. gmt. in A. per dies xxx. circiter. . C Cortu. resnosur. ligni junis. drach j, sq. ehobb. q. , m. ins, ct macer. eis. ealiae S. A. II. Iesu. , , or mel . husan. unc. , cap. quot. in A. calidam ad Uum thΘ.

ANIMADVERSIONES AD ΤHERAPEUTICEN SPECTANTES .

UT asthma, quod humidum est , discutiatur, Improbatur a

tum maxime, quum ieri copia In corpore am eis , emetieis,eto redundet, urinam blande provocare juvat. Blamia dicimus , ad improbandam eorum praxin , qui bu, ad asthma sortioribus eam movere contendunt diu reticis, spiri- ς xς0Ru

tum ex. gr. salis, sulphuris , vitrioli, salis armoniaci, pulveres mille pedum , oc reliqua ejusmodi passim propinantes; quae fundendo , irritando, contrahendo& violenter exprimendo , haud quaquam humores crassos , atque effaetos, qui asthina movent, Uerum lympham tenuem, quae eos solvit, per urinam egerunt. Quos

277쪽

a6a LIB. II. SECT. III. CAP. V. Quo sit , ut visceribus universis iccirco lacessitis , atque humoribus magis magisque intus proinde concrescentibus. spirandi labor in asthmate , tussis , &reliqua exasperentur. Quadere hisce in casibus urinae ciendae tutiores, ac leniores existimamus, quibus propterea frequentissime utimur,decoctiones emollientes, oleosa, mellita, & ante alias decoctionem ex corticibus iuniperinis resinosis in usum the, sive casse propinatam , cui vice sacchari mel hispanum iniicimus. Id urinas , item et sudores leniter movet, pectoris ex. cretiones adjuvat, alvique sordes emollit,& discutit; tum praecipue, quum flores aut malvarum, aut

violarum , aut borraginis sub finem ebullitionis addideris. Terebinthinam quoque, nisi adsit febris , aut capitis dolor, in formam syrupi cum ovorum vitello redactam in eundem finem commendamus. Nisfebrilier dolor capitis, diximus , sola; in utroque quippe

casu terebinthinata universa , ut edocuit usus , plu-ximum nocent. Quicquid diximus de .diureticis foditioribus , multo magis tum de emeticis, tum de laxantibus alvum, dicendum ducimus, quae aut nequa quam propinanda sunt, aut ubi necessitas id exigat. leniora sint necesse est. Quinimmo et eadem manna, utpote quae praefatam lympham tenuissimam praeter- modum subducat, nobis suspecta est. Ceterum asthma, praesertim siccum, laetis usu tum asinini , tum ovilli, tum caprilli, tum etiam vaccini non semel delevimus. Tum siccum, tum humidum, ubi sustum fuisse conjecimus in podagra affectis ex podagra aut retropulsa,

aut ad partes infernas non delapsa , quod quam sepissi contigit, sonticulus iisdem Partibus infernis in eussus extenuavit. ANI-

278쪽

DE ASTHMATE. 263

ANIMADVERSIONES PATHOLOGICAE .

Uoniam in hoc tractatu , de tussi quam siepiss- Q sit xus anae mentionem fecimus , & quoniam tussis tan- re M progii Ru3m symptoma perquam molestum plerasque, ςM x v alias affectiones humani corporis vitam habentis comitari solet , quid si tussis , cur excItetur, quid inferat mali, & quomodo medicis praesidiis ei occurrendum sit, exponere tum rationi, tum inceptae methodi

legibus consonum videtur. Quicquid tussim describendo protulerint alii, pauci siti m esse dicendum

exi stimavimus, crebriorem, O sehementiorem expi rationem, stuc cum sonio erumpit, a partibus re Pirum do inservientibus irritatis exortam. At quia aer , quia pulmonibus tussiendo per tracheam extruditur, ma teriam quandoque valde conspicuam secum abripit, atque excernit, quandoque nihil prorsus , quod sen .siis saltem attingat , inde faetum est, ut duplicem tu se sis speciem habeamus , quarum altera sicca , altera autem humida est . Humida dicitur, quum materia, quam tussis excernit, sensibus deprehenditur; sicca

autem nuncupatur, quum praeter aerem Vehementer ,

S praeter naturam expiratum, nihil aliud, quod sensiis nostros moveat, egerit. Quicquid acre aut fibras, aut membranas, aut nervos, sive substantiae pneumonitae, sive bronchiorum , si ve tracheae musculorum , aliarumque partium adjacentium mordicare,

irritare, aut alio quovis pasto stimulare valet, id omne tussi concitandae perquam idoneum censendum est . Quoniam tum vehementer aut contracti, aut compressi pulmones aerem jam ante inspiratum validθimpellentes violenter exprimunt , extruduntque, in de tussis: intercisa nimirum expiratio, thoracis con cuc

279쪽

et M LIBER II. SECT. III. CAR T.

cussio, &λnitus. Ex quo liquet, tussim quam Caepit si me ex aliarum partium consortio etiam extare, in qu I-hus nervorum propagines affectae, contractiones , dive Potius concussiones thoracis , aeque ac pulmonum sipabmodicas, aut convulsivas, sympathice , ut ita dicam, progenerant. Hinc tussis tanquam symptoma alus passim adiicitur affectionibus , ulceribus praeserti interioribus, aliisque lassionibus organicis, de quibus su se diximus, & , Superis adjuvantibus, fusius quoque dicturi sumus . Tussis , quae contumax fuerit, altasque radices egerit,minime contemnenda; pulmones quippe , si ve sympathice, si ve id iopathice tussi diu concussi labefactantur,& labefactati,aut inflammantur, aut exulcerantur , aut saltem obstructi asthma faciunt, aliasque aegritudines, quae universam quandoque Ceco nomiam evertunt animalem: haemoplysin videlicet, phthisin , vomicas, empyema, pectoris hydropem&c. Sicca plerimqne pejor , quam humida , nisi tamen excreatus aut cruentus, aut purulentus adiit, qui plurimum semper habet periculi. Quum ex humida in siccam convertitur , tum profecto pessima , ex eo praecipue si pectoris gravitas subinde succedat, quum id, materiam peccantem in pulmonibus restitisse , ibique cumulatam fore,abunde indicet. Praeter siccam, humidamque, de qua hactenus recensiuimus, tu si sim,alia occurrit species,quae ab immanitate,qua corpus uniuersum concutit, ierina nuncupatur . At enim Vero , quum pueris lactantibus , ac foeminis hysteri- ea affectione laborantibus frequens ea sit, de hac Dest dante in sequentibus, ubi de Mulierum, atque In fantum morbis ex professo agendum erit, dicendum ducimus. Ad tussim , cujuscunque sit generis , CXte Buandam , ea omnia apprime conducere Videntur,

quae diluunt, humectant, emolliunt, de quibus

280쪽

universis verba jam ante secimus. Id tantum adnotandum superest , tussim , cute inter sudandum refrigescente, atque expirationibus peream compressis , pervicacissimam quam siepissime concitari , quam proe inde defricationes exteriores, ventose extrinsecus admotae, balinea modice tepentia, solus , & alia hujusmodi, quae cutem emolliunt, distrahunt, subigunt, detergunt, atque e X pirationes praefatas adju-Vant, tuto , cito, ac blande selvunt.

ANIMADVERSIONES AD THERAPEUTICEN SPECTANTES.

UT tussis radicitus eximatur , potiones calidae id

neat quamvis videantur, inficiari tamen non audetem , frigidissimas quoque , re gelu prope concretas, eam interdum substulisse; quod potissimum in convulsiva, hysterica, serina, & hypochondriaca, tum

maxime, quum ardente Sirio per calores aestivos conditetur , contigisse observavimus . Observavimus in super , tussim pervica elisimam crapula tandem subactam penitus cessisse ; in quibus tamen id imprimis adnotandum , ne id auxilii genus tussi laborantibus temere adhibeatur; quippe quum , vel adsit se bris , aut immineat inflammatio, aut pectoris hydrops, aut ab

ulcere pulmones exedente, aut a vomica fiat &c., geli- 1ida non minus, quam crapula tussim exasperare,& tu si sentem citius interimere valet. De gelidis, quo pacto convulsiones cohibeant, aliasque nonnullas affecti nes evincant, nostram in superioribus sententiam ex- possiimus. De crapula vero, quae tussim vel humidam maturare quandoque valet, vel sceam eluere, ex dicendis educitur . Victus in crapula sestive ingestus , tum quantitate, tum qualitate, alacritatem plerunque

N huli a exisponuntur, quae ad tussim sistenis dam mitisee conducunt s

SEARCH

MENU NAVIGATION