Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres in quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica novâ, clarâ, ac brevi methodo expon

발행: 1728년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

261쪽

mum sane exercent. De reliquis, de ii s maxime , quae sympathice , ut vulgo creditur , agunt, quaeque i ter anilia figmenta jamdudum recensuimus, nihil est, quod plura dicamus, mulierculis interim, ut de , nugis hujusimodi serio fabulentur , copiam Iubenti animo facientes . . . A I i. Alum. rupes puriscat. une. d. In Miseri rediσatur . Fundatur in psse argenteo. Addatur Iang. dragonis in suis. redore unc. ss., misce omnia ad ignem Ienem earbonum . Ex inde ab igne amoseatur, or ex

gitetur usque dum concrescat iso, ut resormari stimo sillulat,

CAPUT IV.

De Phthisi. Pinbisi, nominis vim unice intuentibus , nihil

aliud, quam tabem senat . Eam describentes, febrem lentam cum russi, sputo cruento, purulentoquς ab humore acri, atque erodentI, a sanie nimirum productam, o oram, quc in ulceres pulmonum , printulerunt Veteres; fucque proinde membra eorporis universa absumit, extenuatque; quo a Recentioribus discrepare minime videntur ; qui tabem se affirmant,sse maciem corporis humani vitam habentis universam; quae producitur osanie in ulcere pulmonum eouem, atque ab humoribus in nrum praeserubentibus u

sorptε eum febre lento, itis , ac sputo sue cruento ,

purulentove. Quoniam autem ea symptomata , nisi omnia , pleraque saltem, exoriri quoque poliunt a Pu re , quod in aliis tum foris , tum intus uleere amictis conficitur partibus, atque educatur, varia, Pulmo

nibus ulcere intactis, extant phthisis genera; quae

prin

262쪽

propterea phthisis imperfectae, aut spuriae, aut nothae

vocare alienum nran erit.

Phthisis verae indicia potissima sunt macies , se Diaguosis. bris hectica , tullis, excretio per os cruenta, item eL purulenta , respiratio uti lurimum non facilis , genarum rubor , & reliqua , quae febrem hecticam comitari solent, de quibus propterea sermonem jam ante habuimus. In philii si notha praeter cruentas, & puru lentas excretiones, quae desunt, & praeter tussimia,

quae tamen interdum vel in eo phthisis genere ob acrem fluidorum indolem excitatur, alia , quae in ve ra phthisi occurrunt, obversari solent symptomata . Quum phthisin feri ob labem , quam ab ulcere cius. . sordido purulentam contraxit sanguis , ante jam diximus, certum est, febrem hecticam, quae phthisin comi latur , tussim , excreatus cruore , & sanie luridos , ' ac foedos, maciem uni versam, & reliqua in phthisi, per id puris produci , quod ulceri inhaeret, atque absorptuna universos coinquinat humores .

, Ratione prognosis, ut febris hectica, ita et phthi- Prognose. sis inter affectiones chronicas pervicacissimas , aeque ac Iethales , connumerari jure moeretur , & ut Vel in exordio quamdifficile solvitur, ita processu temporis prorsus insanabilis evadit, tum maxime, quum Vera sit: procedens nimirum ab ulcere, quod pulmonibus, quorum substantia mollis, ac rara est, insideat. Pulmones insuper , quippe qui aerem indesinenter resipi-Tando immittunt, emittuntque, & qui propterea vicissim intumescunt, & detumescunt, idest contrahuntur , S explicantur, ulcere semel exesi, perquam difficile cicatricem subinde inducunt. Caeterum nau

sea . hypocondriis intumescentibus, in phthisi mala. Pessimum est delirium, sudores liquantes, urina crassa, Pleosa, aut pinguis,alvi profluvium, animi frequens de .

263쪽

Curatio a

suevimus, hist tia declaramus.

a 3 LIBER II. SECT. III. CAP. M.

liquium , convulsiones, aut motus spasmodici certissima proximae mortis perhibent indicia; non secus ac raucedo , crines , qui defluunt, pedes tumidi , & squalens facies , quae dicitur hisocratica; quae Omni phthisi contabescentibus necem imminentem portendunt. Phthisis, quae ab Avis in posteros effunditur , quae propterea hcreditaris , vel apita nuncupatur, curationem omnem respuit, item et quae altas jam egerit radices . Quum puris per os egestio in vera phthisi supprimitur , id mortem propediem accersit. Ea propemodum omnia, quae ad febrem hecticam eradicandam in superioribus proposuimus, pro cura tione phthisis convenire videntur. Ulceribus interioribus curandis conducunt prae caeteris terebinthinata ,& reliqua omnia , quae balsamo, sive uligine quadam pingui , ac volatiliori pollent; quae tamen leniora ,sint necelle est , ne febrem exasperent, & aegrotum citius interimant. Quamobrem tutiores ducimus decoctiones vulnerarias ex soliis hederae terrestris, pim pinetiae , hyperici, primulae veris , infusiones ex radiis

cibus chinae, cannarum montanarum, tragoPOghonos ,

item et expressiones, hisque similibus , de quibus omnibus in historia , item et in animadversionibus, quae insequuntur, suse dicendum.

Hi oria III.

HErophilus nobilis adolescens Pedemontanus ,

postquam oblectandi animi causa varia in plagas longinquas suscepta consecerit itinera , Romae diu commoratus ad literarum studia perdite , prope dicam , convertitur . Temperamentum illius ad calidum, &humidum vergebat, ac plurimo scatens sanguine, venustus, florens, hilaris, affabilis, pacatus, & cuique gratus tum in conviviis, tum in negociis, tum in reli-

264쪽

reliquis sese prostabat. Lacertosus erat, Optime constitutus, ac bene valens. Men manuario , tum quum, aquilonibus flantibus , rigore propemodum extremo , hyems maxime algebat, haemoptysi per noctem tentatur. Cruor ad libram circiter per vices egestus, spume

us fuit,qui vena in pede soluta tandem restitit. Exinde de dolore quodam obtuso , qui ex imo pectore per

universum thoracem, ut dictitabat, Effundebatur,

conqueri caepit. Exiguo post leniter sebriens , acriter tussit. Tussis sicca est principio. Mox materiam perexiguam pituitosam , sanguine leviter tinctam, tussiendo excernit. Res postmodum ita ingraveseunt, ut, diebus quindecim exactis, Clinico non inexperto sese tractandum commisit; omnia quippe praeter sanguinis

missionem prorsus aeger antea neglexerat. Trige timuin aetatis nondum compleverat annum. Opipare vesti quotidie sistitus fuerat. Vino nunquam,praesertim itinerando, pepercit. In aliis temperans , moderatus , ac continens eatenus vixerat. Prosessor, qui Herophilum, ingravescente morbo, ut ante jam diximus, curandum sustepit, sanguinem adhuc redundare coniiciens, vena iterum , atque iterum soluta, ut is vici is ira imminueretur , effecit ; & vini ui omnino interdicto, aquam nucerianam pro potuin usum quotidianum se stituit; curans interim , ut victu congruo opportune medicato uteretur. At nihilosecius , rebus in pejus semper cedentibus, tussis praeter modum ex asporatur,& cruenta cum sanie immixta per tussim quotidie demum excernit. In eo rerum statu, mense Aprili ejusidem anni, accersiti , phthisin in Herophilo iam multum processisse cognovimus ; calor enim sebrilis post .

pastum intendebatur , genae impensius rubebant, &dissicilius respirabat'. Urinae tamen ,sudores, alvique sordes ad id temporis nunquam prie ter naturam egen

265쪽

aso LIBER II. SECT. III. CAR IV.

ferat . Quia autem noctes irrequietas utplurimum ,

traduxerat, potionem hanc blande soporiferam , una et vulnerariam , atque expectorantem per destillati nem in B. M., ut exponitur in A, elicitam ei quotidie sumendam procul ab omni cunctatione prete scripsimus . qua postquam ad dies O. circiter,ea pariter, ut legitur in A , ratione usus suit, multo melius se habere seu- sit; febris enim longe mitior inde suit, minor respirandi labor, atque excretiones tum cruore , tum sanie multo minus quam antea sordebant . Victus, quo,

permittentibus nobis, bis in die vescebatur , tenuis erat, humectans, concoctuque facilis , haud plane insulsus , ex serculis ut plurimum panis optimi triticei in jure simplici vitulino , cum cancris fluviatilibus elixati . Pro potu , nihil aliud bibebat , quam aut

aquam nucerianam, aut mulsam, ita, ut praescribitur in B . Quoniam igitur tali methodo res optime hucusque processerant, ut eadem prorsus methodo ad alios dies ψ . prosequeretur aeger , effecimus; quo & febrem hecticam , & sipulum purulentum , cruentumque , dc pectoris angustias tandem evicimus . Quicquid mali adlauc supererat, ingens erat virium languor, macieSuniversia , ac tussicula quaedam sicca , quae praesertim decedente die, ad horam circiter, et ultra ei per quam molesta suscitabatur: indicium evidens,lium oriabus plurimam acrimoniam etiam inesse; quam postr mo extenuavimus balneis aquae dulcis , aqua nucerina large epota , ac lactis usu caprini cum melle hispano,& decoctione radicis chinae ita, ut legitur in C, parati, quod ad mensem integrum Octobris in montanis agrestibus, aere puro, ventilatoque , salubriori videlicet, ad reserandas viscerum, quae supererant non minimae obstructiones , propinavimus ; potestatem interim

faeientes, ut a lacte sumpto hora circiter elapsa; chο- colatam quotidie sorberet . A

266쪽

rata. hor. meae

ANIMADUERSIONES AD THERAPE UTICEN

SPECTANTES. TEstudines, limaces, ranae, & id generis reliqua, Victus eras quibus in crassandi facultas vulgo adstribitur ; '' a m

quaeque profiecto ingesta, esu sinodi facultatem exer- τρο curandiscent , viscerum obstructiones faciunt, atque adeo tum 'g' phthisin , tum hamoplysin , uti ex ante iam dictis patet, severe potius deberent, quam reselvere . Hinc talis vi Rus, affectionibus praefatis extirpandis , non

injuria nobis impar plane videtur, quem omnino hisce in casibus imi obandum proinde ducimus . Idem fer me de gelat inis, quae in eundem propinantur finem Tati , eas prorsus hic damnamus . Verum si ad fauces lealendas , quum earum asperitas raucedinem potissi-I i a mum

267쪽

xsa LIBER II. SECT. III. CAP. IV.

mum induxerit,ge latina cornu cervi nos quoque interdum utimur , id utique praestamus , quia cor. cervi, volatiliori hus , quas habet, particulis , gelatinae ex eo consectae uliginem quandam volatilem Impertitur , qua humectat, resolvit, blande movet &c. At enimvero ubi cum aliis rebus ante memorata glutinosa ed

ita distillentur, quicquid distillando ex iis elicitur,

ideo , ut propinetur quandoque non repugnamus ,

quia humor ille perquam tenuis per destillationem eo in casu eductus , alios ex nostra sententia ab iis, quos praestare possunt res ipsae , unde educitur , valde disii miles praestat effectus; siquidem gluten illud visceribus noxium , extenuatus jam, deseecatus, ac per destillationem prorsus immutatus demiserit. Quae, res pectu phthisis, &haemoptysis, de victu glutinoso hactenus innuimus, et de aere crassiori dicendum ducimus ; siquidem aer montanus, perquam tenuis,

impiger, exagitatus, di purus ejusmodi affectiones, etiamsi pervicaci lsimas , funditus non semel sub stu- disse vidimus. Jacobo Sinibaldo eruditissimo viro, ac inter Urbis Consiliarios Archia tros Collega nostri amantissimo, quem jam senescentem non ita pridem

apoplexia interfecit, ter contigit, ut vigente aetate haemoptysi iterum iterumque tentatus , ac prope d ploratus , in aerem Montis Lionissae sublimiorem pr sectus, praeter omnium spem optime semper cos Value rit . Inficiari tamen nequaquam aggredimur, aerem Inarinum,hyeme praesertim,phthil:cis plurimum contuli in utpotequi vaporibus quibusdam salinis balsaminis

saturatus , atque inspirando crebro per tracheam immissus, & ulcera pulmonum extergere , & labem fluidorum intus contractam expungere valuit. Idem sene tum aer Tiburtinus , tum reliqui etiam longe inseri Tea , non quoniam crassi, caenotique sunt, verum obbais

268쪽

DE PΗΤΗISI. 233. halam uin quoddam, quo scatent sulphurato, praestare

Potuerunt.

ALIAE ANIMADVERSIONES AD THERAPEUTICEN SPECTANTES.

RAdicis chinae succedaneas fore cannarum monta narum radices olim existimabant. Radices tragopogonos, vulgo barbae hirci, hodie Clinicorum nonnulli , nostris saltem Regionibus, existimant. Num id revera si necne, tametsi constare luculenter nobis hactenus nunquam potuerit; attamen quoniam e X longaevo stirpium istarum usu , ea sine noxa saltem manifesta propinari posse percepimus , ut pro radice ejusdem chinae, tum praecipue, quum radix chinae notas persectionis optimas non praeseserat, cannarum praedi ' clarum , item et tragopogonos radices in Praxi medica passim usurpentur , damus, concedimusque libenter. Eam vero ex radicibus priedietis, & praecipue trago, pogonos, nescio quid uliginis laeteat, balsam inaeque exprimitur; quod visceribus nostris cum fluidis iniursum , immixtumque, eorum acrimoniae leniendae , infringendaeque apprime conducit.

ALIAE ANIMADUERSIONES AD THERAPEUTICEN SPECTANTES.

HE Ricae in exordio praesertim radicitus evellendae optimae chocolatae usum perquam idoneum Dille , Romae potissimum , non semel experti sumus ἐquod ut hic per pauca de chocolatae conditionibus , ac facultatibus,ratione Praxis medicar, proferamus ansam fecit. Res, quibus chocolata conflatur , lippis, &tonsoribus hodie notum est . eacao nimirum, τι i

Quid in/iean dum sit de radiis

dicis chinae a

candum sit duis chocolatae caste, tithe.

269쪽

niglia , cinnamomum , ac Iaccharum esse , ea tamen lege , ac dos paratas, atque immixtas, ut ex iis tertium quid consurgat, quod si aqua servente solutum exagites , spumat, atque ita spumans si sorbillando , jejunis

potissimum faucibus , deglutiatur, gustum non insuavia ter titillat, Vires recreat, ac viscera roborat. De tali condito , sive mixto , qui non ita pridem scripserunt, tametsi ratione effectus, quos in nobis praestare va Iet, aliter alii, atque alii senserint, nostra tamen opinio est, a qua, longaevo usu ducti, decedere nequaquam a possumus ; nostra , inquam , opinio est , chocolatam, modo persecta sit, ac recte parata , rem esse balsaminam , halsamo sanguinis valde homogeneam ; quae proinde sobrie, nec importune hausta nimiam fluidorum temperet acrimoniam , eorumque nutriendi facultatem eliciat, augeatque . Quocirca optimo semper cum successu eam in morbis chronicis potissimum , qui aut maciem summam moliti fuerint, aut vires perfregerint, aut ulcera intus pepererint, propinare passim consilevimus; modo tamen ab aegroto appetutur, neque is valde febrire percipiatur . In febribus enim ardentibus calefacit, & ubi eam aeger fastidive4rit , noxam utplurimum intulit. Caeterum balamum

illud , sive sulphur volatile , sive butyrum , quo pol

let optima chocolata, longe melius , ex nostra sententia , ad labem morbosam in phthisicis delendam conducit, quam balsamum quodvis aut per uvianum , aut copaive, aut terebinthum , & reliqua, quae hisce in casibus adhibentur . Cum lacte plurimum cohaeret. Abstemiis admodum confert. oenopolis contra , atque

iis, qui opipare vescuntur, frequentissime nocet; ut et aliis, qui dapibus aromaticis, aliisque calidioribus vescuntur eduliis. Haec propemodum sunt, quae de usu, atque ab usu chocholatae, observationibus pra

cticis

270쪽

ctieis innixi paucis bactenus expedire valuimus . At quoniam de sorbitionibus ejusmodi, quae quali serve tes sorbillantur , & quarum penes nos equidem Italos non ita pridem invaluit usus, incidit oratio ; quid de

facultatibus thὸ , necnon etiam ea e ipse sentiam , perfunctorie saltem proferre abs re non omnino videtur . Decoctio casse aestuans de more epota , sub ves. peram potissimum procul a pastu , mihi, qui raro admodum ei indulgeo , & tum utplurimum tantum indulgeo , quum caput pergravatum moleste sero, eam gravedinem illico discutit, alacritatem quandam in rebus agendis jucundam fovet, urinam provocat, &propensionem, si adsit, in somnum adimit. Idem propemodum a decoctione the, tametsi non aeque grata, percipere soleo. Attamen diutinae experientiae mani- ueste Contradicerem , si decoctionem casse praeterm dum ae potam , utpote quae paralysin, tremores spaΩmodic Os, permolestum temporum , atque ac cervicis contractionis sensum, adustis praesertim , ac biliosis quam saepissime pepererit, nervis insensam fore, inficias ire contenderem . Hoc de usu the plane a firmare nondum mihi datum est, quem proinde nervoso generi non adeo inimicum hucusque existimo.

ASthma idem est, pene quam si anhelationem , si Pοβαxio

crebrum , ae permolestum anhelitum dixeris. Id morbi senus accuratius describendo, rustrandi labo rem es e proferre possumus , Ilae rupirationem di μ m frequentem , gravem, eum iis , ve sonitu, nec non cuom quandoque cum lusi obsectoris , spe, uς mn

SEARCH

MENU NAVIGATION