Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1031쪽

gioni juvandae deinceps devovet. Hunc ego ex me natum, iis eruditum monitis, quae ad salutem publicam curandam pertinent, praeceptis paternis obsequentem & nomini Catholico devotum . Sanctitati Vestrae tanquam communi parenti filium commendo. Vivat in sinu Ecclesiae sanctissimisque Sanctitatis Vestrae benedictionibus cumulatus totum se publicae utilitati impendat. In eam spern& reliqua mea succrescit soboles, & ego ipse, qua mente juvenis fui, & nunc provecta aetate idem sentio : dulce, decorum & optabile esse pro religione Ecclesia que Catholica mori. Ea voluntate, ut reliqui quoque Principes Christiani sint, consenistientibusque studiis ad salutem communem tuendam incumbant, ego & opto inprimis & me quotiescunq; res poposcerit,& securae sacri foederis proponentur conditiones, si non ducem, socium ceriste rei gerendae fore polliceor. Quod reliquum est me Regnaque mea gratiae Sanctitatis Vestrae diligentissime commendo. Dat. Anno Ioar.

Litera STANIS LAI LUBIENS RII, ad

CARDINALEM DE TORRES, Nuniitim in Polonia Apostolicum, cui egregiis re laude dignis virtutibus conspicuo, debitum i jamdudum purpura honorem coliatum esse ,submissὸ

gratulatu I a.

Cum te,' Illustrissime Domine, gravissimo Saniactissimi Domini Nostri judicio sacro Purpuratorum Collegio adscriptum mihi significatum es

1032쪽

'LITERAE O

set, non nova dignitatis tuae accessio mihi visa est, sed quae omnium votis jamdiu destinata virtutibus tuis debebatur. Ego certe simul ac te in Regnum hoc sanctissimi Domini Nostri & sanctae sedis nomine venientem benigna fortuna in aedes meas intulit: ut vidi, ut complexus sum, statim id, quod futurum mox erat. judicavi Tibi amplissimum deberi honorem. Taceo,quod ca familia natus es,quae

saepius hac purpura fulsit,suerit id cujusdam felicitatis , quanquam & haec ipsi comes est virtutis. Sed illa tua pietas, illud eximium propagandae rei Christianae studium, illa in honorificentissimo dignitatis gradu animi moderatio, hanc Tibi dudum texebat vellem, & ad hoc amplissimi honoris culmen te

ducebat. Suscepisti sacrae Legationis munus eo tempore, cum res Nostrae pene deploratae essient, eum irruentibus barbaris nemo exterorumNos non interituros existimaret: sed erat animi tui contemnere tanta discrimina,&si quid immineret peric ii, ultro appetere. Sic per turbatas bellis civiliabus Germanias transiisti, sic cineres semirutae Se fumantis Bohemiae intrepidus calcasti,t sic inter

micantes Haereticorum mucrones structosque in tuam peruietem enses tuae immemor salutis, memor ossicii & demandati muneris evassti, & medios arduum tenuisti per hostes iter; sic fines Regni Nostri, quasi in tuto res Nostrae essent, hilaris ingressius es: sic ego te ut Angelam Domini a sacra Sede missum vidi & admiratus sum, felicitatem quandam ipso excelsi animi vigore nobis spondentem. Non est noc erit unquam obscura haec tam eximia

1033쪽

eximia animi Magnitudo, in suscipiendo & obeundo tam arduo & dissicili munere, contempti que periculis declarata: atque ut tu ea in re institisti vestigiis majorum tuorum, sic mox erunt ea.dem stirpe orti, qui admiratione heroicarum virtutum tuarum ad similes pro Ecclesia Dei ausus excitabuntur. Floreat augeaturque tam nobilis sanguinis propago, quae tot in omni genere virtutis excellentes protulit viros, qui rerum gestarum gloria, praecipuas Orbis Chrilitani partes illustrarunt. Felices & Nos, qui te sacra fulgentem purpura in Patria Nostra conspicimus: qui

non tua solum causa, sed Nostra etiam gaudemus, te ea dignitate quae summa est, ese auctum, cum ab omni ambitione semotus demandatum tibi munus in hoc arctoi orbis theatro egregia cum laude obires; cum Serenissimus Rex Noster, acerarimus virtutum censor, in te maxime propende-Tet; cum omnes omnium hujus Regni Ordinum homines in admirationem amplitudinis tuae rapti amplissima dignitate te dignum esse judicarent. Nunc certe, uti nemo est in tota Polonia, qui non ea dignitatis accessione, qua auctus es, laetetur; qui non amplissima quaeque voveat dc exoptet: ita ego ut Deus a devotis tibi animis prosecta vota rata ha bere, teque diu incolumem esse velit , toto pectore eum rogo. Ex Monasterio Tinecensi die et .

Augusti Anno Iora. Inscriptio. Cosmo Cardinali de Torres, Stanislaus Lubienslii.

LXXXV.

1034쪽

' r ITER AE ' in Civitate Residentiae nostrae Episcopalis Nissa, die

a . Augusti Anno I 6 I9.

. . in . - . .

Illustrissimae & Reverendissimae Dominationis Vestrae

Carolus mpp. discreptis a tergopterarum conspisua. 'Illustrissimo &Reverendissimo Domino LAURENTIO, Archiepiscopo Gnesiaensi, Leg to Nato,Regni Poloniae Primati, Primoque Principi, Domino & Λrnico nostro chari

. LXXXm. l ra era C A ROLT, Archiducis Austria s Disivi V vii lapiensis, ad LANRENTILIAM, Reini Potonia Primatem, quibus ab eo sollicite fleti adignetur sibi stasque capi tutis consiliis praesto esse,

qua ratione bom tum, intruso Bobemta Regi proxime praestandum caute evitare posui, I tr.

Illustrissime & Reverendissime Domine, Amice noster charissime.

Eodem tempore redditae sunt nobis binae a duobus Capitulis Nari angenis Vratistaψienses lit xae; alterae a Capitulo Ecclesiae Cathedralis; alterae a Capitulo Ecclesiae Collegiatae Sanctae Crucis. Quibus quid in hac rerum perturbatione sequi, quamq; Tatioem teucre dcbcant, & cum ab illis homagium

intrin

1035쪽

PROCERUM EUROPAE m,

intruso Regi Bolimnae, qui brevi uratistaviam ven turus dicitur, requiratur; - quid sibi hae in parte fa ciendum sit, consilium nostrum exquirunt. Id to tum cum ad universam Dioecesim spectet; cum It Iustrissima & Reverendissima Dom. Vestra cora municandum merito duximus, quam & Metropo litanum Nostrum agnoscimus & singulari in dandis capiendisque consiliis excellere prudentia non dubitamus. Proinde amanter ab ea requirimus, ut pro Metropolitani vigilantia, &pro suo in Nos tamque Serenissimam Domum Λ nriacam studio , quomodo utriq; huic Capitulo ire praesenti negotio respondendum censeat, consilium situm nobis impertiatur. Graviter quidem ab iis eo nomine peccatum est; quod ineonsuliis nobis, i csine scitu Nostro, eos articulos, quos detestari dembuerant, juramento comprobarunt; nihilominus cum ad nos nunc confugiant,vix esse consultum vi

detur,ut quemadmodum priora ,sic haec quoque suo arbitrio agere permittantur,sed haec quidem non aristinent, quidquid Illustrissimae & Reverendissimae Dom. Vestrae videbitur, id amplectemur. Ut autem luculentius H,quod a nobis petitur Illustrissima α Reverendissima Dom. Vest. cognoscat, eas ipsas literas, quae nobis allatae sunt,' ad eam transmittiamus. Avide igitur responsum illius expectabimus; cui studia nostra deferimus ,& felicissima quaeque

cum diuturna valetudine exoptamus. Datum Varsaviae, die ultima Mensis Dec. Anno Isist.

Illustrissimae & Reverendissimae Dom.

Vestrae' amictu sincerus

1036쪽

Sanssissime Pateri

Cum dubiis di adversis rebus meis, regnorumque meorum periculis, quae Gillatum hia communi Christiani Nominis huicte Turca Miluinimminebat . Sanctitatem vestram furnm yreide me fuisse Bllicium satis eo ςttym habeami; ad illam etiam imprimis de praes mirerum mςarum statu restrini uin Magi id quidem suis ipς- ricinini α--ire via omibur, quae unquam

Respubliea quivis ex ea collegerit , quod in perniciem meam vel potius to. tius Europae, duo potentissimi Hus cs Turca ψ a clarus, ambo ingentium exerestuum Imperatores & debellatiorbis rerrores,um eudemq; tempor*chiraverint,vires coniunxerint, copias omni appar tu bellico ac ea militum multitudine, quam numquam ha cienus Europa vidit, instructas finibus ditionum mearum admoveriat et tu assim .ut uno impetu, quas nemo illis essetrepugnaturus, omnia sub suam potestatem redigerent. V Fateor, beatissime Pater, me eSpensa periculi magnitudine , merito initio addubitasse, an solius Regni mei viribus, vel primum hostis impetum sustinere possem. Videbam tot Reges, tot Imperatores ab eo hoste lon.

se minoribus copiis caesbs victosque, vel certe tur

1037쪽

baricae servitutis jugum subiisse. Caeterum cum semper ea voluntate fuerim, ut optarem vel capitis mei periculo, omne catholicae Religionis& eommunis salutis discrimen excipere; eo animo venienti inimico obviam eundum deis crevi, ut iste intelligeret, rem sibi esse cum eo Principe, qui &superbi hostis minas contemneret & armati potentiam non reformidaret. Exerci tu itaque comparato , Ducibus iis, quorum p cla' ram saepius in re militari virtutem expertus fueram, mandavit,ut in hostem ducerent; filium etiam me

um Principem Sigismundum Vla distatim, summo cum Imperio ad exercitum misi: ipse denique advocato Procerumi Regni consito, comitiisque ejus rei causa indictis , universis Regni Ordinibus adnitentibus, bellum totis viribus gerendum decrevi.

Maturaverat hostis adventum suum, ea usus celeri. tale ut non modo usurpatae a Turcis profectionis morem non observaverit verum etiam semam

ipsam nuntiosque omnes praevenerit. Id ita sere suspicati Duces mei, invocato Dei nomine, exerincitum Catholico more lustratum expiatumque, transmisso fluvio Tyra, qui meas hostilesque ditiones dirimit, in hostico collocarunt, castra, loco ad arcendum hostem peropportuno posuerunt, ea que vallo & aggere munierunt. Vix crediderat hostis, suis Nostrorumque vitibus expensis, Nostros vel comparere auses, falsoque sibi renunciari

existimabat, eos ultro obviam processisse: caeteria in cum in consipectu uterque esset exercitus, quas destinatam sibi praedam conspicati barbari, ita clamore excitato in exercitum meum impetum tao o o 1 cerunt,

1038쪽

barorum vociferationem contempserint, verum

patefactis portis temere subeuntes pecudum instareeciderint, longe a Valle submotos, fiagientesque in castra compulerint, cadaveribus hostium campos interjacentes straverint. Irritavit ea res barbari juvenis bilem, ut in eus quidem, qui loco ceS'serant, acerbissimis Leviret poenis, alios vero pro positis ingentibus praemiis ad capessendam pugnam alliceret: sed secto Lepius ejus rei experimento, totiesq; magna strage repulsis & toto campo palantibusaurcis, cum appareret copiis tantum eos superiores esse, caeterum ubi ad arma ventum fuerit, Muirum viro contuleris, non animo, non armis, non

arte belli. non vigore aut viribus corporis parem Polono esse Turcam; ad alias conversus artes barbarus, atque quo Nostros ea qua abundabat multi-ιtudine circumveniret, longius a castris protrahere conabatur. Sed is quoque patuit dolus, nostri enim gnari, quo hostiles tenderent conatus, explicatis sub vallo copiis pugnae aleam se subire paratos esse ostenderunt. Ita cum hostes siepius fusi fugatique ac propriis accedere nollent;'&nostri vicissim non nisi sub ipsis castris armatam explicatamque aciem tenerent, levi deincepsZcertamine res acta. Ad extremum fessi hostes &spe dejecti, cum quotidie suos non in acie modo cadere, sed ex diuturno castrorum situ vulgatis passim morbis absumi, me que universa nobilitate excita in itinere esse cerne zςnx, primi per internuntios pacis mentionem fe-φυ UOU cere;

1039쪽

cere;superbis primo, ut barbarorum mos ςst,propositis conditionibus; mox iis acceptis,quas ei rei causa abordinibus Regni destinati bellici Consiliarii tu-

Ierunt. Is exitus fuit tantorum, conatuum , quibus barbaries universa in perniciem meam,regης rumqἐmeorum hoc anno incubuerat. Recepit seTurearum Imperator,priorq; ex campo haec enim una ex conditionibus latis erat suas subduxit copias;amissis praecipuis quibusq; militibus, & belli Ducibus, amisso aut eorrupto belli apparatu, victo similis.Sed ego di

vinum excolo & agnoseo patrocinium, Deo salutem partam me debere profiteor. Scio me plenam non consecutum victoriam, sed tamen id adeptum, quod hactenus in votis Christianis Principibus suit: ut tantus hostilis apparatus frustra esset & ambitipsis inflatus victoriis, tandem vincere dediscetat, νῆι ne palmo etiam terrae e meis ditionibus ademptu arma deponeret. Neque scio an in praesenti rerum Christianarum stitu magis id optabile non fuerit, qu*m ipsa potiri victoria i Non enim is est Tur a qui semel victus vires resumere non possit: non armis, sed seculis vincendus est. Εjus rei documento esse possunt vel Romani Imper/tores, de Hungaria cum illo ambiguo semper Marte certantes, vel potentis. simi Pedarum Reges tot jam seculis dubio eventu bella cum eo hoste gerentes. Descetulissem ego in certamen socialium virium fiducia, sed quam eae dubiae, quam incertae sint, quam periculose eis credi possit, animadvertit Sanctitas Vestra. 4rdet

internecino bello Germania universa, ac Hungariae Bohemiaeque vicina Regna. Serenissimus Imperator Romanus, cognatus affuis meus, .ita

1040쪽

, LITER AE .

domesti eis distinetur armis, magis ut ipse auxilio egear, quam ut alteri opitulari possit. Caeteri Principes Christiani, vel a Nobis imminentique ditionibuς Nostris periculo remoti, vel privatis bellis occupati , nihil certi pollicebantur. Saninitas Vestra ipIamet tot periclitantis & pene labentis Reipublicae Christianae distracta curis, quantum

praestare posset jam antea mihi declaraverat. ntianuis praererea bellis, & accepta superiori anno clade, vires Regni mei accisis, in comparando quo que novo exercitu beluxoque apparatu ita exhaustae erant, ut majoribus usque diuturnis expensis minume sumet stent. Abualtera parte Socus perduellis meus, Haereticus, idemque Turcarum juratus socius traductis per mare copiis, Livoniam Iuris Polonici Provinciam hoc ipse tempore infestabat: d mum a Rebellibus Caesareis, iisdemque catholici nominis hostibus Hungaris&Bohemis, omnia si specta erant. Pacem itaque pacisque conditiones a meis praescriptas & a Turca acceptatas probavi. Factum meum is reprehenderit, qui a periculo remotus , alieno' discrimine famam fortitudinis captare vellet. Sanctitatem Vestram non dubito in optimam partem accepturam pro publica salute licitudinem meam & eam quam secutuSsium Conservandi mei Regnorum meorum status, consiliorum rationem, Filius meus Princeps Vladislaus. ita in hoobello versatas est, ut ejus virtus hostibus ipsis admirationi fuerit i haec sunt Regiae eius indolis rudimenta, queu heroici animi faeinora, quae ille tot jam bellis exercitat , & ad virtutem formatus

Reipublicae Christianae& imprimis catholicae Reli

SEARCH

MENU NAVIGATION