Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

LITER AE

nexus & sacramenti, quo Regiae Majestati & Reipublieae obstricti tenemini, nec memores, tam festinatum & praeceps consilium quis tandem maneat exitus. Quod enim destitutionem primum, deinde vim hostilem querimini, excusationem hanci quonam pacto Sacrae Regiae Majestati totique orbi sitis approbaturi, vobismet ipsis reputandum relinquo. Ac primam quidem praetensionem quod atti- net .efflagitasse vos opem & auxilia Reipublicae, verum & fatendum est; sed nec id falsum aut dissitendum, opem & auxilia Reipublicae in Comitiis Regni decreta, ac tandem ingruente bello submisisse vobis esse. Hic fortassis vel tarditatem, vel infirmitatem accusabitis: sit sane aliqua in ferendo auxilio mora interjecta ; idcircone vos a nobis publice desertos, usque ad invidiam apud exteros jactabitist cum auxilia, licet non ita, ut cupiebamus, mature, non tamen vicissim sic sero venerint, quin praesentem calamitatem saltem ad paucos adhuc dies durando declinare in manu vestra esset, ac tarditas ista cuivis potius causae, quam oblivioni& incuriae vestri periculi imputari deberet. Quic quid enim hic morae filii, totum id cum in hostem Commissarios nostros in tractatibus ludentem, α sub induciarum spe bellum integro triennio contra nos praeparatum occultantem , rejici debet, tum in sinistras suggestiones, quae, ut scribitis, effecerunt, ne nos priores possessionem campi adepti fuerimus. Quodsi penes eos, qui infidam pacem suggesserunt, haeret crimen hujus tarditatis, quid causae est, quo minus vestra vos istius culpae conisdemnot confessio, qui literis quibusdam vestris pacis

212쪽

cis futurae spem facere, non dubitastis Z Quid multis venisse auxilia multos ante deditionem dies, dissileri nota potestis, cum ante vigesimum diem coeptae obsidionis exactum, signa nostra volitare in vestro ac hostis conspectu videretis. Nemponostra vos paucitas animos despondere coegit e An vos fortunam belli numero bellatorum metimini , ac non potius praepotentis Dei patrocinio, qui meliori causae deesse non solet φ Quoties in eadem causa eundem hostem longe imparibus copiis congressi superavimus t Exciderantne animis tot inclyta nostrorum decora & victoriarum trophaea Z quibus magnum illud numen testatum est, ellia sibi curae inique suscepti belli ultionem. Nec mihi deerat animus, per ausa & vestigia majorum vadendi; dedisset mihi, utinam, nuper ad ripam Dunae pugnandi copiam hostis, cum etiam assii-ctam morbo & profligatam valetudinem meam, decernendi cupidus. in propulsationem periculi

vestri impendere non dubitarem. Sane longo jam post hominum memoriam tempolle, Regi nes istae non nisi exigua manu contra numerosos hostium exercitus defensae sunt; ut mirari mi Ssubeat, potuisse vos hoc tempore numerum exercitus nostri despicere, cum praesertim indies auctior fieret, & confluentes undique copiae expectarentur. Paucitatem quoque conducti praesidii praeM tenditis ; Id vero sub admirationem venit, civitatem longo jam tempore praesentis belli praesciam, tam male de mercenario milite sibi prospexisse,

Cum tamen memoriam hominum nondum exceΩserat, temporc pacis longe majorcm corundem

213쪽

3 4 LITER AE

numerum intra moenia sua alere consuevisse: Quid Z quod praeter urbanam cohortem, equitum. quoque praesidium a me concessum tuendae urbi superfuit. Sed praeterea, itane masculae virtutis Riga inops suit, ut etiam absque conducto milite vigiliis ac laboribus civium vestrorum ultra exiguum mensis unius & octo dierum spatium defendi nequiveritὶ Miles stipendio adstringitur; vobis. vero pietas, vobis fides, vobis Omnia divina humanaque jura in tanta praesertim plebis concordia Mconstantia, necessitatem durandi imponebant. An pauca praeteriti praeientisque temporis habuistis urbium exempla, quae in tristissimam conditionem& deploratissimam fortunam licet in causa haud justa ) sese ultro dejicere, quam in fidem oppugnantis concedere maluerunti Vobis vero quid defuit An vos inopia Civitatis commeatu & annona non modo ad necessitatem, sed etiam ad abundanistiam instructissimae terrebati An de suppetii Serenissimae Regiae Majestatis jam jam redit ris desperabitis λ At literis meis per vestros internuntios transmissis, testatum vobis feceram, me ab urbe recipiendarum reliquarum copiarum causa saltem ad castra digressum, ac interea minime otiatum fuisse, licet id in conspectu vestro non fieret. Quis animo suo praesentiscere aut conjectura assequi poterat, vos nulla fracti animi significatione data, interea dum redeunte morbo implicitus, jamjam ventura auxilia praestolor , tam festinatam deditionem, me nullo modo praemonito , deproperaturos filisse t Sed nimirum ruinam turrium sup- Posito pulvere pyrio machinatam declinare vo- - luistis.

214쪽

Iuistis. Primine Rigenses hoc genere oppugnationis sunt petitit aut nulla ex arte militari eviis tandi cuniculos ratio ostendebatur , cum in affluentia promtissimae plebis fossores deesse non pociant Denique cum tanta vos premeret necessitas,

aut jam animos despondere inciperetis, grave vide licet aut factu nimis difficile fuit, . me vix aliquot milliaribus ab urbe distantem impendentis discria minis commonefacere, qui dedecus hoc & decrementum Reipublicae etiam capitis mei periculo, si qua forte sineret causave Deusve, avertendum putavissem. Clementiam Victoris praedicatis. Haec

quidem homine & Principe Christiano, si quae alia

virtus, maxime digna essi Sed si haec vera sunt, ut vera ex nostratibus intelligo, ac ideo libenter ipsi licet hosti laudem hac in parte tribuo, cert in istam clementiam deliquistis . si quidem vano

terrori ac metui ante deditionem nimium indulsistis. Quantum dedecus, quaeve culpa mmmitast, videtist Nunc quam nuser sit filium e calaismitosus adeo praecipitis consilii eventus, conside rate. Ac nescio sane, an non perire semel expugnatis satius fuerit, quam lento veluti cruciatu confiei, & cum sempiterna nominis infamia, non uno letho interire λ Riga enim, ut Suecis nunc, ita brevi nostratibus expugnabilis erit. Sed Vos, o Rigenses, qualem sortem Civitati Vestrie, ex quo castitatem & integritatem fidei suae amisit, tempora minitentur, Videte. Taceo mala, quae vos ab hostilibus praesidiis maneant, utut se prima initia dant, qui vobis Civitatis vestrae munitiones, quas tam parvo negotio capi permittitis, nunquam si-PΛRs Ι. - Κ ne

215쪽

i46 LITER E

ne numerosa militum custodia concredent. Nam libertatem quidem verbis polliceri, quam re vobis incolumem praestare proclivius erit, qua semel delibata florem suum utinam recuperare possit. Iudicate, quantum de opibus vestris decrescat, me

catura Civitati ademptat Sed quid dico de opibus

Immo quam angustam seriem extremamque pa perierit rationes vestrae subiturae sint, mature exinpendite. Quid vobis nunc vestra in Rempublicam prosunt meritat Quid decantata fides &fortitudo i Si, cum maxime florere debebant, exaruerunt. Infelix & nefastus dies ille,quo primum ad tractatus allecti estis, vobis invidit, quo minus fiducia meritorum vestrorum, jura & libertatqs vestras apud Regiam Majestatem & Rempublicain longius proferre postetis. Bene cum iis actum video, qui pulcherrima morte damnosam patriae deditionem in ista obsidione praeverterunt: Me lius cum iis, qui pro aris & focis strenue dimicantes, ab nibus tractatibus puros & immunes animos retinuerunt ; optime cum illis, qui spont neum exilium amplecti, ac desertis patriis laribus, clementiam Sacrae Regiae Majestatis, & fidem Reu publicae implorare constituerunt. Vestra de pace obtestatio satis est pathetica, sed hoc tempore, permissis Marti habenis, vix aliquid ponderis habitura , ni se tota res in integrum restituta fuerit. Quis enim non vitio verteret Sacrae Regiae Maj stati & Rei publicae, si tam enormem injuriam, quam nobis Barbarico bello intentis, hostis hic, nulla Christiani sanguinis ratione habita, intulit, negligeret ut..ut iamtu Ost, vcstrum cst pacem

216쪽

Optare, non vero nos ad eam, Rege invito, faciendam commonefacere: Apud nos enim , ut cuivis ordini, ita multo magis Magistratui a Deo nobis concesso sua debet constare libertas & praerogativa, quam imperiosis contentionibus, in causa praeis sertim tam iniqua, violare fas non est. Quamvis autem Dei gratia ita comparatus sum, ut aequitate Causae fretus, modo pugnam non detrectet neque defugiat hostis, de summa rerum decernere possim& audeam: Tamen ne a pacis consiliis abhorreis re videar, siquidem pars adversa animum suum nobis candide declaret, pro ea, quam a Sacra Re

gia Majestate & Republica accepimus facultate, non parceremus labori, ut aliquid in salutem harum provinciarum confici posset. Haec sunt, quae luteris vestris provocatus respond'dum duxi, quae

quidem a vobis eo, quo a me scripta sunt animo, acceptum iri confido, cum in his literis non hostem, sed veterem vestrum amicum egerim , plus condolentiae quam iracundiae, benevolae commota

nefactioni, quam minacibus verbis, utpote salutis non exitii vestri cupidus indulserim. Non pos. sum enim dissimulare meum vestri causa dolorem,

cum non moenia, non aedificia, noζn turtes vestras,

sed virtutum Rigensium toties a me summo cona tu defensam & laudatam, concidisse, elanguisse, fractam , conculcatam, insultationibus malevolorum, qui talia de vobis dudum ominantes, meum in vos affectum criminabantur, prostitutam intellio gam. Valete, pristinos animos capessite, & Re- --

gite Majestati & Reipublicae nostrae de profligatis antς visinti sepim dici obarbarorum quinquagin-

217쪽

ta millibus, ac obtento in Wallachia eampi Dominio, congratulamini. Datum ex Castris ad

praedium Neivguti die iet. octobris Anno millesimo sexcentesimo vigesimo primo. LXVI. Liura MAXIMILIANI Ducis Bavaria ad JOHANNEM DIGRIUM, Magna Briatannia Regis Oratorem, quibus nihil amicitia reconsanguinitatis legibus contrarium, sed obliga- .rioni re fidei suae, Caesari s Imperio debitis, satisse fecisse, ac minime aquarum pacis conditionum abstemium esse, declarat, IDI.

Illustrissime Domine, Sub noctem heri redditae fuerunt nobis literae Ilis

lust. Do m. Vae. dc simul relata, quae per Constiliarios Nostros nobis exponi petiit. Ex quibus intentionem ac studium pro restituenda firma pace,& medendis Imperii vulneribus, mandata Regia;& operam Ill. Dom. Vest. Viennae in obtinendis interea induciis praestitam, ac quoad Mansfeldium praestandam; nec non singularem Sereniss. Regis Magnae fritanniae in Nos propensionem, fusius i telleximus. Optassem usque occasionem loci de itemporis ferre, ut Legatum Sereniis Regis, Domiani Consanguinei nostri charissimi, pro ea,qua decer, dignitate, & nostra in eum devotione, excipere, de

quae exponenda habuit, audire licuisseis sed id, quod est impedimento, Vest. Illustriss. Dominatio ex dictis nostris Consiliariis ad eam missis percepit. Ac persuasum sibi habeat, alioquin id fuisse nobis x-m Natum, quam quod cremus posthac, quae iu-

218쪽

termisis sunt, majori cum scenore restitui posse. Caeterum ad propositionem suam deveniendo: Nos a principio turbulentissimi hujus Status B6- hemiae, Hungariae, reliquarumque Provinciarum Rustriacarum publice & privatim officium fideliΩsimi amici & consanguinei egimus, pericula haec praevidimus; pacem quietemque publicam, Occupatione eorum, quae alterius sunt, non turbandam petivimus, & sumus contestati , 'ac ingenti dolore vidimus. Videmus quoque quorundam inordinato desiderio, Cars Majestatis ejusdem Domum, Provincias, S. Rom. Imperium, & Nos ipsos, in deplorandum hunc statumi extremumque quasi praecipitium incidisse, probe noscentes, auid Sanguini, Natura s Familia debeamus. Sed in publica hae calamitate, ubi ossicium consanguinei & amici veri sine fructu processit, obsimandum quoque fuit, vinculum s otidientia, qua Supremo Nostro CULri, extreme periclisanti, eamque obedientiam a No-

his instantissime e agitan i, Natura, Legeque Diviana π Humana, astringimur et Et citra injuriam, fe- Ionias ae alias Constitutionum parnas, nostro quamvis maximo laώθre,sumptu ac incommodo, Jura Caesaris s non Nostra,praestare erat necesse: Ita tametitit semper Naturalis inclinationis, Consanguinitatis& Amicitiae memores, Amicum, Consanguineumque ab incepto desistere, aliena reddere, sese Cis mentissimo Caesari submittere, ac extremam belli fortunam non tentandam esse, etiam sub ipse praelio Pragensi fuerimus adhortati. Et cum ab illo tempore, ob Caesaream Majestatem nobis incumheret, ut Bohemia tota Caeseri Regi & Domino

219쪽

ret, unum hisce partibus obstitit, nempe Mansfeldius, prima sub specie defensionis Palatinatus Superioris exiguo numero: postea vero pedetentina ad ro. millia in finibus Bohemiae auctus deinde in ipsam Bohemiam, α quidem in locum ad tu τumpendum aptissimum, omnique arte praesidi & instrumentis militaribux instructissimum deductus. Ex quo irruptiones, spolia, depraedationes, in Bohemiam ipsam, & vicinas partes stini Libsec tae, Nostris & aliis multa mala illata, ae exercitu&noster intra fines Euhemiae, praeter expectationem& praecedentes declarationes, invasus; Et cum eKaltera parte Marchio Degerendorisensis, cum unis garis rebellibus. Bohemiam petere, sese cumMans-seldio conjungere, Nos undiquaque includere velle nitebatur,. coacti fuimus magno incommodo, copias nostras augere. loca vici munire, ac

tandem contra hostem Caesaris & lui Regni procedere , & quidem ea via, quae patuit sordinaria praeclusa) pet Palatinatum , in quo erat primariδsedes & confluxus belli. Facile quidem judicandum erat id sine omni damno incolarum fieri non posse, maxime, si progressum nostrum impedirent; a parte Mansfeldii starent, in promovendo ejus

Commeatu, munitione, & aliis , non cessarent, MNos de sea devotione ad parendum Commissio. ni, Nobis a Cati Majestate demandatae, non redderent securos. Ac proinde eos omnes ac si

gulos & in specie Cives & milites Cambenses, singulari studio & declaratione nostrae intentionis admonuimus, Omnςmque operam, ne quid inde

. illis

220쪽

illis adversi accideret, illis obtulimus. Sed praeter opinionem, non solum aequissima petita denegarunt, verum ipsi primi, antequam noster exercitus in Palatinatum ingrederetur, incendio, & praeda ablata, in nostro territorio sese hostes demonstrarunt; magno ut videbatur praejudicio, quo ad Progressum expeditionis contra dictum Mansfel-dium, quem a fronte cum copiis maximis instruis ctum, a tergo vero statim primam haberemus iniis micam Civitatem. Unde quod amice fieri debebat & potuit, armis coacti 1umus assequi. Meliusque longe cessisset res, si armis visis sese dediΩsent, quam se & cives in apertum discrimen conjicere; militem nostrum armis, injuriis, calumniisque, tam verbo quam facto lacessere & pertinaeiter defendere id, quod non erat conveniens, aut in eorum viribus, conati fuissent. Quod si paruiΩsent monitis & nostrae justae requisitioni; Civitas haec potuisset gaudere ac uti iis, quae ex benigna intimatione Nostran intellexit. Proinde, quod minus id factum sit, non per nos stetit, sed ipsi, quod inde secutum est, culpae suae imputare debent. ' In ipso progressit nostri exercitus, & inchoato jam opere, Sac. Caes Majestas nobis quidem petitam suspensionem armorum significavit, mentemque nostram expetiit quidem: Sed illico revocare gradum, negotium suspendere, nec erat integrum, nec possibile: maxime quod haec ipia suspenso fuerit principaliter ad Ser. Infantem Hispaniae remista: ac Nos, cum quibus Opus erat,nundum rem communicassenuis, Mansset dius f ret prae soribus: & culus my.es Landgravia tum

SEARCH

MENU NAVIGATION