장음표시 사용
181쪽
Celsitudinem Tuam animi ejus consciam & fortunae sociam necessario reflectatur : Orator meus Bastiae Baro ex Marchionibus Lullini inter nobiliores familiares meos intimus, & praetorianorum Equitum meorum Praefectus, nomine meo pluribus a Celsiitudine Tua contendet, ut contractum ex Serenissimi Christiani morte dolorem exorien te mariti felicitate, tanquam in glorioso rogo velit deponere, & pro sua prudentia mariti lachrymas abstergere, & me mariti sui amantissimum &observantissimum inter Clientes suos reponere, reciprocamque benevolentiam gratiae suae spiritu &affatu confovere e sic enim prudentissimorum &benignissimorum suorum ossiciorum merito major omnium in eam veneratio insurget. Augustis Taurinorum die 2J Sept. IOII.
Litera CAROLI EMANNELIS L. DucisSubaudia, quibus ad JOR GEORGIUM LSaxonum Electorem, quod Ducem Nemorensem in generum asciverit, nuntiat, s negotia, apud Imperasorem per Oratorem suum tractanda,i uupatrocinio commendat, IMI.
Serenissime Princeps, Elector, Domine.& Agnate colendissime.
Ducem Nemorensem in Generum ascivi meum, ut eundem proxime assinem haberem , eum quo praeter iura sanguinis summa mihi animorum di studiorum consensio semper intercessit. Et quoniam filios coeco casu gignimus & sortimur, gen
182쪽
mur, Orator meus, Baro Bastiae ex Marchionibus Lullini hujusee mei consilii & judicii rationes Celsitudini Tuae exponet. Quam ut familiae & fortunae Nostrae autorem & tutorem ambo agnoscimus & predicamus, oratum volo, ut eundem generum meum & veteris agnationis & novae huius assinitatis necessitudine Saxonicos Principes attinia gentem, autoritatis suae patrocinio & praesidio velit amplexari. Inciderunt gravissima negotia, quae me resque meas magnopere premunt & urgent, eonsilio &auxilio Celsitudinis Tuae apud Caesarem pertractanda, quae idem Orator meus Cessitudi ni Tuae explicabit exponetque, quid res meae fera ne& postulent. Et quoniam magnanimitatis est prodesse velle, quantum possis, felicitatis vero, posse quantum velis, non dubito, quin & magnaanimitatis & felicitatis Tuae seu chis sim degustatuis rus. Augustae Taurinorum, dier .sept. i6ii.
Celsitudinis Vestrae propensi simus Agnatin s deditis is
Carolus Emanuel, Dei gratia Dux '
Sabaudite, Chablasii, Augustae &Ge- benesii, S. R. Imperii princeps, Vicariusque perpetuus, Marchio iti. Italia &salutiatum, Princeps Pede- montium &c. &c.
183쪽
Sigismundus Tertius Dei gratia Rex Polo
niae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livioni atque &c. Nec non Suecorum, Gothorum, Vandalorum quo Haereditarius ReX.
I Llustres, Magnifici, Generosi, Nobiles, grate nobis dilecti. Cum ex nuntiis famaque ipsa, tum ex literis Sac. Caes. Majestatis affinis & cognati,
vicinique Nostri charissimi, non obscure cognovimus de turbulentis in Bohemia rebus, & de tu multu, qui nuper a nonnullis , rerum novarum
cupidis, est excitatus. Qui quidem perturbatus rerum status pro Nostro erga Regnum istud, quod huic nostro jam inde a maioribus & praedecessoribus nostris conjunctum & vicinum, studio, non
Potuit nos non commovere. Nec dubitamus istiusmodi turbarum atque seditionum autores, justas pro meritis poenas, Deo immortali vindice, brevi exsoluturos. Caeterum nunqu4m rati sumus, tam contumaces, tamq; rebelles erga sacram Caesaream Regiamque Majestatem foreStatus atque or- dines Bohemiae, ut non modo bellum contra legi- . timi Principis imperium suscipere non dubitarent, sed etiam paratam, cum ad ignoscendum clementiam, tum & aequas rerum componendarum raritiones quod extremae atque incredibilis est temeritatis repudiarent & contemnerent. Summa siquidem Iaus subditorum integra constat erga magistratum fide ac observantia. Porro classi-
184쪽
cum canere, monitis ac mandatis legitimi Magistratus reniti, fidosque & obsequentes subditos violare, quid est aliud, nisi publicae pacis & tranquillitatis studium perturbare, jura Majestatis, fideique & constantiae nexus, penitus convellere; atque quod extremum est temeritatis & audaciae signum, ipsi Deo resistere velle Proinde etiam atque etiam secum expendant ii, qui Caesareae atque Regiae Majestatis refragantur imperio,Status & Oria 'dines Bohemiae, quid agant, quorsum consilia corinatusque suos dirigant, quantisve se totumque Regnum involvant dissiς ultatibus. Nam ut sunt gra ves Sc acerbae violatae Principum dignitatis injuriae, ita graviori plerumque & acriori expiantur animadversione. Quapropter eosdem ordines atque Status Regni Bohemiae amice hortamur, ut quantocytus ab armis nefariis discedant, benignitatique& clementiae Sacrae Caesareae atque Regiae Majestatis potius se permittant, eoque modo & ratione sibi, commodis suis, patriae, posterisque consulant. Caeterum mature hoc parandum. & no dum rebus ad extremum exulceratis haec est uris
genda occasio. Sera enim delicti poenitentia tollit
clementiam, & acuit nonnunquam animadvertenis
di severitatem. Haec ad ordines Bohemiae pro Nostro erga eos studio scribenda esse existimavimus, quae & saluti eorum conducere, & imptio mis ad pacem, cui maxime serviendum est, pertinere arbitramur. Quod si huic nostrae benignae monitioni Ioeum non reliquerint . dissimi arenon possumus, nos pro antiduis pactis & fcederibus , quae nobis cum sacra Caesarea Maiestate in-
185쪽
II 6 LITER AEtereedimi,& quae non ita pridem in Comitiis Po- soniensibus utrinque renovata sunt, pro mutua nostra conjunctione, communique ossicio, tam Sa- erae Caesareae, quam Regiae Majestati, omnibus 'r bus δε imprimis commodo opportunoque subsidio praesto futuros. Sin vero quod magis optamus, siniora consilia hisce turbulentis commutaverint.
nostra quoque illis Regia gratia & benignitas beni- me patebit. Quos, quod reliquum est . salvos inco - lumesque esse cupimus. Datae Variaviae XVII. Sept. Anno M. DC. XVIII. Regnorum Nostrorum Poloniae XXXI. Sueciae XXV. . LVIII. Litera responsoria ORDINUM B OHE MIC RUM ad praeinsertas SIGISMUNDI LII.
- Regis Polonia, adhortatoria , Ist
Serenissime & Potentissime Rex, Domi
ne, Domine Clementissime Praemissis & oblatis nostris, ea, qua par est observantia, humilibus & paratis ossiciis, precamur Vestrae Majestati, & toto inclyto Regno Poloniae, omnia salutaria, tum ad hanc, tum ad alteram vitam nobis in Christo paratam, pertinentia. LIterae Majestatis Vestrae Uarsaviae die XVII. Seiaptembris datae, nobis sunt XXIX. ejusdem me sis redditae. Quibus perlectis, cognovimus, Ve- .stram Majestatem de motibus in Bohemia non satis informatam esse. Neque mirum i Nam & ad sacram Caesaream Majestatem, Dominum nostrum Clementissimum, Sacri Romani Imperii Electo-
186쪽
i ares, principes, provincias, Respublicas & Civitat , ita innocenter ab adversariis nostris delati sumus, ut, nisi de rei statu plenius a nobis edocti fuissent, facile nos non modo cupidos rerum novarum, sed Penitus contra magistratum nostrum a Deo nobis datum inobedientes,contumaces,rebelles pronum Claturi, atque ita delatoribus istis assensuri fuissent. Qui sane delatores, quantum in ipsis esset, univer-- sum orbem Christianum contra nos ad ruinandam. charissimam patriam nostram concitarent, comis menti etiam quam plurima, quae ordinibus Regni nec in mentem quidem unquam venerunt: Idque
eo fine, ut hoc Regnum Bohemiae in nihilum redigi, sancta concordia, pG Diploma Caesareum &. Pacta conventa inter Status sub una & sub Utraque . confirmata instingi, & libertates ac Privilegia no-- stra tolli possent. Λtque istud nefandum facinos
s meris artibus, nonnulli inquieti homines, suas po-: tius res agentes, quam quieti Caesareae Majestatis: & publico bono consulentes . clam cudere veriti. non siint. Quod ut Sacrae Caesareae Majestati, Do- .mino nostro Clementissimo, & universo orbi Christiano innotesceret, edidimus, pro eo sempOr re, publice Apologiam nostram, quam non dubi--tamus ad Manus Vestrae Majestatis pervenisse. Sm- --psimus insuper compluries ad Caesaream Majesta: tem, summa cum demissione & subjectione peten--tes, ne Caesarea Majestas fidem adhibeat istis des toribus, qui nos ita inique apud Sacram Caesaream. Majestatem eriminati sunt, & adhuc criminare non - desinunt. Nos enim sancte Deum & conscien
187쪽
esse a Nobis contra Caesaream Majestatem nora, modo sitsceptum, sed ne cogitatum quidem. Quae autem turbatoribus pacis evenere, ea urgente inevitabili necessitate, tum certis de causis, uti ex Apologia nostra apparet, tum occultis, justis va-men Dei, veluti vindicis malarum machinationum , iudiciis, a Statibus Regni secta esse: Nimirum, ut qui enormiter peccarunt, acriore animadversione punirentur : Si quidem sacrosancte san cita & inviolabilia, apud nos Regis & Statuum Regni Pacta violarunt, . templa Evangeliea alia sola aequarunt, alia occluserunt, in carceres viros plox conjecerunt, sententiam condemnatoriam contra innocentes Ordines Regni non auditos tulerunt Et quod gravissimum est, aditum omnem ad Caesaream Maiestatem conquerendi super his intercluserunt. Imo eo progressi sunt licentiae, ut quaevis contra Regni leges, nomine Regio, summo cum
Majestatis ejus dispendio, libere patrarent. Undo nihil mirum, si gelo Dei tam ordines, in fervore' suo quosdam ex his obstinatiores puniverunt. Quod vero Majestas Vestra & hoe in literis seis addit, nos a Caela rea Majestate nobis oblatam & paratam eum ad ignoscendum clementiam, tum Maequas rerum componendarum rationes repudiasse & contempsisse. unice, & ea qua par est observantia, vestram Majestatem humiliter oramus, no- talibus de nobis sparsis sermonibus fidem adhibeat: Quinimo certe eredere dignetur, ordines
hujus Regni, submisse & humillime facta sui pur- gatione, Caesareae injestati supplicas te, ut per interpositionem Electorum Sacri Romani Imperii,
188쪽
origo motuum cognosci, mali Caesareae Majestatis Consiliarii a bonis dignosci, & tandem publicae tranquillitati, & pacatissimo, felici atque diuturno Caesareae Majestatis Regimini id quod
omnes assiduis votis expetimus consuli poLset. Super quibus, etsi spem conceperimus,sore , ut illa omnia , per dictam interpositionem Sacri Romani Imperii Electorum adoptatum finem perducerentur: obstitit tamen inis quietorum hominum & malorum Consiliariorum conceptum odium & propositum evertendi patriam , nostram, quo ipsi in turbatis aquis commodius piscari, vitae & fortunis nostris inhiare, atque ita ex ruina nostra crescere quirent. Unde ad hunc usque diem non modo illa interpositio Electorum suspensa manet, sed etiam hoc adversarii nostri agunt, ut sub spe futurae tractationis, nosse euros reddant, & interim charissimam patriam nostram, ingressi in eam cum hostili & magno e ercitu, & subsecuturum majorem expectantes, arismis & flammis devastent, & nec sexui, nec aetati. nec ipsis infantibus parcentes, crudelitatem plus quam Scythicam exerceant: Ita ut nos patrocinio divino innixi, atque bonitati cauis confidentes, cogamur inevitabiliter, injustis & crudelibus inimicorum armis, justa nostra arma opponere; sic tamen ut pro felici. secura & diuturna pace, vota nostra ad Deum fundamus, & Caesareae Majestati supplicemus: Prout Regia Vestra Majestas ex copia literarum, quas ad Sacram Caesaream Majestatem dedimus, adjecta cognoscere, & criminationes obtrectatorum, ab hac vera nostra informatione
189쪽
dignoscere poterit. Gratum autem nobis fuit te gere & audire ea, quorum Vestra Majestas in Iiteris suis meminit ; Nimirum, se pro suo iam indea majoribus & praedecessoribus suis erga Regnum Bohemiae studio, non potuisse non commoveri hisce in Bohemia motibus, adhortando ordines, ut omnia ad pacem dirigant, & optando illis, Ut salvi & incolumes sint. Pro quo clementi di benevolo in nos assectu. Vestrae Regiae Majestati submissu gratias agimus, oramusque, ut apud Caesaream Majestatem, Dominum nostrum Clementis. simum, pro nobis clementer intercedat, quo petitio nostra finem optatum sortiatur. Suadet hoc vicinitas Regni Bohemiae cum Regno Poloniae; suadet & una gentis origo, eadem lingua, antiqua mutui & constantis amoris & benevolentiae utriusque gentis pacta; suadet pietas erga Deum; suadet denique amor erga Caesaream Majestatem.
Quo pacto fiet, ut nos sub felici, pacato & diuturno Caesareae Majestatis regimine & paterna protectione, in pace quoque Deo dc Caesareae Majestati, salvis nostris privilegiis & immunitatibus, serviamus Quod si adversarii nostri, inimici nimirum illi publicae tranquillitatis & perturbatores , spreta dextra horum motuum & pacifica per Sacri Romani Imperii Electores interpositione dc
compositione, quam tantopere expetimus, non
desinent Caesareae Majestati suadere, ut sicut ab aliis, sic a vestra Regia Majestate, auxilia contra nos, Caesarea Majestas petat: Confidimus, Vestram Regiam Majestatem, cognita causae nostrae bonitate & aequitate, Caesaream Majestatem ad paternam
190쪽
ternam harum rerum compositionem adhortatvram. Hisce Vestram Regiam Majestatem, cum potentissimo ipsius Regno, &nlustribus atque IS, clytis Regni Poloniae ordinibus, tutelae Dei, sinceris ad Deum votis, commendamus, nec desinimus de clementi Vestrae Regiae Majestatis erga Nos aD sectu optima quaeque nobis polliceri. Datae in Arce Pragensi III. Octobr. Anno M. DC. XVIII. .
Serenissimam Regiam Majestatem Vestram
N. N. N. Directores & Consiliarit
a Statibus Regni Bohemiae delecti. LIX. . Iisera credentiales JAC OBI I. Regis Angliae ad. JOAECAS IMIRUM Principem halti m. Jacobo Hadio, suo ad SRom.INerii Vicarios Legmto, tradita, I N.
Iacobus Dei Gratia, Magnae Britanniae,
Franciae & Hiberniae Rex, Fidei Defensior &c. Illustrissimo .& Celsissimo Principi ac Domino, Domino Ioanni Casimiro, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servestae & Bernbur gi, Consanguineo & amico nostro charissimo, salutem & felicitatem.
Illustrissime Princeps, Consanguinee &Amiee Charissime. Quum ad Christiani orbis tranquillitatem &Germanici Imperii stabilimentum, & religiori 1 nis,