Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

LITER AE

nis, cujus communi foedere tenemur, propagationem non leviter conducat, honestis conditionibus sopiri bellum illud, quod in Bohemia superio in

re anno concitatum, vicinas quoque regiones implicuit; Nobilem hune & Illustrem Virum Iaco-hum Hajum, Doncastriae vice-Comitem, Consa guineum & Consiliarium & familiarem nostrum ab interiore Cubiculo, quem eo praecipue nomine ad Sacri Romani Imperii Uicarios legatum misimus, ad Vestram quoque Celsitudinem & officii

ει consilii causa voluimus accedere: ut, dicta n seris verbis salute, suam operam, sicubi ea opus es set, offerret simul Vestrae prudentiae opem pro renata & ea, qua valetis, totius controversiae notitia, exposceret; quod non dubitamus, quin prompte& benevole praestitura sit Celsitudo Vestra, memor eius, quae inter nos intercedit, necessitudinis; meismor negotii ipsius, cujus transactio, qualiscunque demum ea futura est, non solos tangit Bohemos, sed plerosque omnes Germaniae Principes laetos aut sollicitos habebit. Caetera intelligere erit ex ipso Vice-Comite, cui eandem per omnia fidem haberi volumus, quae nobis ipsis praesentibus deberetur: Deus optimus Maximus providentiae suae nutu hominum mentes ad sana flectat consilia, &Vestram Celsitudinem quam diutissime sospitem& florentem conservet. Dati e Palatio nostro estmonasterii so. Aprilis Anno ioIy.

Celsitud. Vestrae

Consanguineus f Amicus

Iacobus R.

192쪽

LLiserae. FRIDERICI V. Electoris Palatini ad P RTITI P P UM III. Regem Hisparitarum, quia Bus se a turbis re odio erga Domum Austriaι ammal e alienum , re pacis ac concordia amantis inesse asserit, IMP.LIteras Regiae Vestrae Dignitatis 13 Aprilis datas

recte accepi, & ut ex iis sollicitudinem suam de Sanet. Rom. Imperii incolumitate libens com ui : ita vicissim spero testes mihi futuros omnes, quicunque vitae & instituti mei rationes norunt, de meo ardenti desiderio, conservandae pacis publicae & amoliendis omnibus ingruentibus turbis atque dissidiis, meque unice laborare, ut pax MConcordia conservari, omnes causae discordiarum rescindi & aboleri possint, quemadmodum Iacobo Bruneo, quem Comes de Ognate Regiae Dig. Vest. Legatus, hue misit, latius coram explicavi. Cae. terum, uti mihi constat, majores meos in inclytam Domum Austriacam omni officio paratos perpetuo fuisse, ita non minori studio feror, ad testificandum ipsi quavis occasione promptam paratamque voluntatem meam, Regiam Uest. Dignit tem Deo opt. Max. devote commendans. Da

Heidelberg. io. Iulii i6I'. Thera Hincipis Transhania, GABRIELIS, BETHEV ad B OME MI AE DIRECTORES, quibus se ad auxilia Regno Bohemia

ferenda,ac exercitum proxime in Morariam diamcoetam paratum esse declarat, i . ill

193쪽

λ ' LITERAE ILlustrissimi Domini, Amici nobis observandissi

mi &e. Servitiorum novorum commendatione praemisia: optandum sane bonis omnibus videbatur, ut statim a primo periclitationis rerum Bohemicarum initio, publica tam inclyti Regni calamitas, non nisi incertis iisque diversssimis apud nos circumducta rumoribus, a vicinioribu rei Christianae studiosis Principibus ac Dynastis, in eam voeata fuisset sollicitudinem; qua nobis ta eo locorum intervallo dissitis, prius de complanationibus earum salutiferis, laeta, quieta & pacata omnia, quam de injuriis invicem perpetratis innotescere potuisset. Sed eum ab eo temporis spatio, nec Regia Serenissimi Domini Ferdinandi clementia , nec cura aliorum Principum tantum valuerit, ut tam noxium in Christiana Republica incendium ullum vel repressionis, vel extinctionis modum invenire potuerit, quin exacerbatis indies utrinque hominum animis, longe lateque serpsisse, divagasse, majoresque sibi vires eundo acquisivisse, palam est. Unde in tanta rerum Christianarum perturbatione & longe maiorum hinc assiugendorum periculorum certissima expectatione, utrum' otiosos saltem spectatores nos esse, vel animum manumque curae ac salutari sollicitudine in medium adhibere debuisse convenerit ὶ facile sanorum omnium judicio subjicere licebit. Nam cum Bais tria haec Regmmque Nostrum in apice ac favebbus Turcarum constitutum sit, qui in suis consiliis, instar fluctuum vastissimi maris, nunquam quiesce re, sed ad minores qualescunque Christianorum distordias aruetis animis intentissime vigilate solean

194쪽

leant, praesertim nunc, cum in Asia Persiaque res suas pacatas habeant, scientes nullum istorum in Europa motum sine nostro motu, nullum .periculum sine nostro periculo versari: ut & ipsis noeem di, & in Regna viciniora irrumpendi , occasione praecluderemus: & sopitis quantocius Clitistiano rum dissidiis, rem undique in majorem longe quam hactenus securitatem locaremus: Duo simul & semel nobis attentanda proposueramus; Unum ut favorem voluntatemque Imperatoris ottomannici ad parandam talem concordiam nobis reddere mus devinctissimam: alterum, ut statum simul &intentionem Vestrarum Illust. Dominationum in nosque affectum haberemus quam exploratissinium. Igitur Deo praepotentissimo Duce &Consultore, eum fatales utrinque occasiones ita occuris rerint, ut & de Illustr. Dn. Da. Vestrarum animi in nos propensitate & alacritate, eg Iiteris earun dem die I . praesentis Mensis certiores facti simust Et ex Porta i . eiusdem assensum & favorem, sua pra. quam sperabamus in conservationem rei Chri

stianae accepimus. Talibus jam jactis & praeparatis fundamentis, quam tumuis nos multae magnae

que Domus Austriacae, Romani Pontificis, aliorumqtie ipsis spuentium autoritates & potestates a tali instituto deterrebant; vicit tamenetesus pro gl

ria Dei, vicit fides & pollicitatio a Uest. Illustrissimis D. D. proprio, & Ordinum nominibus per

nostrum Marcum maiωodam allata, quam cum justa veneratione amplectimur, omni mora &cunctatione postposita, in nomine Domini Dei Exercituum, itineri nos statim accingemus, ac nisi

195쪽

in Hungaria causae morarum quod nequaquam speramus nobis objectae fuerint, maximis conatiis bus m se Septembri ad fines Moraviae contendeamus. Interim illustrissimas Dn. Da. Vestras amanter & sedulo monendas existimantes, ne cum hostibus ullam belli aleam interea periclitari velint, sed se suaque solummodo diligenter tutando, viribus integris adventum nostrum omnino prae stolari studeant, Spem firmam in Deo habentes, junctis animis, junctis consiliis longe certiore facilioreque modo hostes a nobis depellendos fore. Quod ut pro voto nostrorum omnium ac felicis. sime succedat, Divinum Numen assidue ardenis terque implorandum. De reliquis negotii cireumstantiis fideli Nostro Nobili Stephano Hatta .anii praesentium allatori oretenus etiam vestria Illustrissimis Dominationibus referenda commisiis

mus. Quarum amori, sinceritati & constantiae nos , nostraque omnia diligenter commendantes, easdem feliciter ac prospere valere exoptamus.

Datum in Civitate Nostra Alba-Iulia, die i8. Augusti, Anno M. DC. XIX.

Illustrissimarum Dominationum

Vestrarum amicus benepolus adserviendunt

paratus

κ Gabriel princeps.

196쪽

PROCER

Rom. Imperatorem, pro FRIDERICO V. C mite ac Esectore Palatino exarata, Isst.

renissime & Potentissime Imperator,

Domine frater, Consanguinee & amice charissime. L B initio eorum, quae in Bohemia transacta sunt, Serenissimus Rex Magnae Britanniae ceris rem reddidit Regem, Dominum & Patrem rum cujus anima sit in gloria Instantiae, quam hibebat cum Comite Palatino genero suo, util-m a perniciosis conatibus, quos postea executus, averteret, quodque semper, tanquam princeps eo gelosus boni publici, simile ossicium contiao praestiterit, desiderans, ut re ipsa ad obedientiamajestatis Vestrae reduceretur. Nunc autem idem x mihi scripsit, Comitem desiderare gratiamVe-ae Majestatis, instatque ut ad Eoc dirigendum,

usam hanc& negotiorum suorum cum Majesta-Vestra compositionem adjuvem; ego vero pro- et bonam amicitiae & consanguinitatis correisondentiam, quae huic Coronae cum eodem Re- semper intercessit, exoptans, ut, quantum ade sipectaverit, continuetur, Majestati Vestrae signia andum putavi, quod si Comes tanquam obediens asallus dc Consanguineus sese reduxerit ad volunistem & arbitrium Majestatis Vestrae, magni fama, quod conservato imprimis decore suae dignitis & personae, utatur, quacunque poterit, eseinentia & liberalitate erga Palatinum, reducendosum ad servitium ac gratiam suam Imperialem ;labitur hoc ipso Majestas Vestra singularem curam

197쪽

ram & aestimationem, quam domus nostra hab re debet cum persona Regis, & considerationemotioni consenam cum Filia & Nepotibus, eo rumque prosperitate & quiete. Deus conservet

Majestatem Vestram uti desidero. Madriti ao. Iunii, Anno I62 I. LXIII. Litera sologetica SENATUS RIGENS IRad SIGISM UN D U M III. Regem Polonia, post expugnationem urbis sua, a Rege Suecta, G m- STAVO AD OLPHO, factam, scripta,/1at.

Serenissime ac Potentissime Princeps, , Domine Clementissime ;Semilia s obsequia nostra promtissima

cum veneratione.

Non dubitamus, Regiam Majestatem Vestratu

auditione jam accepisse, summoque dolore affici, in eam fortunam nos satali quadam rerum conversione devenisse, quam nec ipsa met Regia Maiestas vestra unquam credidit, nec nos eventuram aliquando opinati sumus: Sed Deus Regnorum & Imperiorum terminos constituit ac mutat, prout ei visum filii, nec humanae sagacitati datum est, reconditos divini mysterii recessus perscrutari, qualemcunque tandem duritiem vel iniquitatem prae se ferre videantur. Meminit Reg. hsaj. Vestra in proxime praeteritis Generalibus Cois mitiis per Nuneios Nostros tam publice quam privatim literis Nostris frequentibus periculi magnitudinem a Sueciae Regno nobis imminentem,

198쪽

,s latamillime ac querula voce exposuisse. Λ ,riritallis sane, rem & tempus prudenter pensia ritibus , fides nobis habita fuit, a nonnullis vissim derogata. qui vel praeoccupati animi affe-tione, vel sinistra aliorum credulitate & opinione iocti fuerunt. Gavisi tamen fuimus, quod Re- , ablica gravissimo Turcico bello alibi implicata, Legia Majestas Vestra partem aliquam sollicitudinis suae in miseram Livoniam derivare ac persicere dignata fuerit, ut Illustrissimo Principi, Domino Radrivilo, Campiductori Magni Ducatus

Lithuaniae, cura tuendae Livoniae, publica autori- itate committeretur. Collegerat is mox copias

aliquas, ut nobis relatum est, sed quae alio postea

abductae sunt, quod non leves autores securitatem Livoniae, quocunque tandem animo pollicerentur. Deinde aures Regiae Majestatis Vestrae iteratis literis cum fatigaremus, responsum tulimus,

Illustrissimo DominoPalatinoVilnensi hanc curam Livoniae defendendae incumbere: Quo audito haud parum turbati sumus ; quippe jam notum erat, eundem Dominum Palatinum, ad subeundas Generalis in Polonia Ducis vices, esse a Regia Majestate Vestra in Podoliam evocatum. Cui gravissimo oneri suscipiendo, ut maxime suffecturus

sit, tamen Livoniae curam eum vix in tanta rerum

mole gerere posse. & jure fore excusatum statuimus: postea iterum ad Illustrissimum Dominum Campiducem remissi fuimus, cum bona pars temporis eluxisset, hostis vero noster summo studio ae diligentia ad rem conficiendam pergeret.

199쪽

Quamobrem non destitimus deinceps quoquctam Regiam Majestatem Vestram, quanquam maximis occupationibus distentam, quam ipsum D minum Campiducem, orare, interpellare, obsecrare, ut qua fieri possit, summa celeritate, auxiliares copiae cogerentur, ac in Livoniam mitterentur, facilem enim & expeditum, brevemque esse e Suecia in Livoniam transitum, qui a nemine praesentiri vel praenuntiari queat. Itaque operam dandam esse Domino Campiduci, ut prior possessionem campi adipiscatur; sic enim multis rebus potior fisturus sit, posteriorem vero ut & bene instructus armatusque veniret, multis incommodis obnoxium fore. Quamvis autem Dominus Campi dux ad summam diligentiam nihil reliquum fecisse videatur, quo minus justum exereitum, mature colligeret ac in Livoniam duceret: Tamen ab hoste tum nostro, diu bellum praeparante, praeventus filii, qui classe sua instructissima portum flumenque Dunae mox Occupavit, militemque in continentem exposuit, ac post paucos dies, adventantibus reliquis copiis terrestri itin re, in urbis conspectum universus exercitus prodiit & castra metari coepit, aggeres, fossas, munitionesque plurimas, admirabili festinatione duxit& firmavit: Deinde grandioribus tormentis summa vi ac vehementia pinnas munitionum nostrarum ita verberavit, ut vix consistendi locus fuerit: Nihilominus animo impavido, quantum Omnino per vires nostras licuit, restitimus & vices reddidimus , ut non pauci in castris hostilibus ce-

200쪽

ciderint. Sane non parva nos sollicitudo curaque incesserat, quod trecentos tantum milites, licet summo studio, in viciniori Germania ac Livonia conquisitos, conducere potuimus. Nam Daniae Rex, aliique Principes militem cogentes,& amplo stipendio allicientes, magno nobis impedimento fuerunt. In ipsa vero Livonia, armis virisque omnino exhausta, frustra milites conqui, siti fuerunt. Huic tamen malo, ut quacunque ratione mederemur, Equitum Praefectos, Ceridonem & la Barre, qui Illustrissimo Domino Zamo- scio Palatino operam obstrinxerant, sed sero venis turi erant, peculiari stipendio conduximus, ut a

ci in communi periculo praeessent: Quae res vi. res nostras distraxit & labefactavit. Quamvis

autem cives nostri militesque mira animorum alacritate, quaevis pericula subire non detrectaverint : Tamen singulis fere diebus, non paucos fortuna belli absumpsit. Sed spes auxilii a Republica ferendi animos diu sustentavit, praesertim cum Illustrissimus Dominus Campiductor ultra Dunam conspiciendum se praebuit, ac velitando hostiles ibidem copias aggressus fuit, quae tamen vix duodecimam partem exercitus efficiunt, qui, iat ex certissimis autoribus didicimus, nonaginta novem vexilla peditum, equitum viginti & unum,' in singula vexilla centum & quinquaginta viris computatis complectitur. Postea vero quam a duabus septimanis aliquotque diebus, ex quo Dominus Campiductor, unam tantum noctem mois .

ratus, recesserat, nulla amplius spes suppetiarum .affulsit, civitas autem arctiori indies obsidione

SEARCH

MENU NAVIGATION