Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

351쪽

28 LITER EAblegatos comparuerint, statimque de dictis pa- eis rellaurandae mediis convenientibus agere αdeliberare coeperint, idque tanto desiderio ac studio, ut Sacra Caesarea Majestas & Imperii Status certo apud se statuerint, omnes facile deprehensuros, quod instituti hujus conventus scopus ac

sinis iit Imperii tranquillitas, & Orbis Christiani

pacificatio, post tamen praeter omnem expectatio. nem constare coepit, non defuisse, qui animo malevolo Regiae Vestrae Dignitati persuadere, imo constanter imprimere conati sint, quasi haec a S cra Caesarea Majestate Imperialia comitia non tam pacis restabiliendae, quam belli continuandi causa indicta, proindeque Caesaream Majestatem cum Imperii Statibus ad hoc quam ad illam procliviorem esse, quod Nobis incitamento fuit, ut Regiam Dignitatem Vestram hisce adiremus, & de Sacrae Caesareae Majestatis & Imperii Statuum pacifica

intentione certiorem redderemus. Quantam Sacra Caesarea Maiestas ipsiusque Dominus Parens piissimae memoriae tollendis internis dissidiis, de cum vicinis Regibus restaurandae amicitiae operam impenderit, imo a primordio regiminis nil intero miserit, quod publicae paci stabiliendae & avertendis bellis, tam intestinis, quam externis inservire posset, quin potius pro paterno, quo fertur erga

Patriam amore, & ex innata Caesarea Clementia omnes actiones &consilia eo direxerit, ut tot annis in Imperio cum tot millium Christianorum in nocentum interitu continuata bella, tractatione

amicabili, digna & honorifica componi ac sedari, dehinc omnis discordiae fomites tolli possent, non opus

352쪽

opus est pluribus demonstrare. Neque enim Regiam Dignitatem Vestram latere potest, quod Imperator ante quadriennium fere suos cum plenissimo mandato Coloniam miserit, qui ibidem etiamnum, non absque sumptu commorantur, &Regis Galliae aliorumque Confoederatorum Leg tos praestolantur. Omnibus quoque constat, quoties per Regiam Daniae Dignitatem, & alios cum Regia Corona Sueciae de pace transigenda agere coeperit, ita, ut Hamburgum aut Lubecam conventui destinaverit, salvos Conductus dederitaliaque praeliminaria tractaverit &omni cura in id incubuerit, ut obstaculis subinde subortis remedium inveniret. Imo vero, quod etiam jam ante biennium & amplius in ipsis materialibus & punctis substantialibus pacis erga Militiae Praefectos, &alios Regiae Vestrae Dignitatis Ministros in Germania commorantes sese declararit. Cum vero Imperatoria Majestas videret, omnibus justis adhibitis modis & laboribus desideratos tractatus i

in negotio principali Pacis promoveri, & ad ipsium esseetiam deduci non potuisse, de Imperii

Comitiis universalibus insti tuendis, cum Electoribus agere coepit, nulla alia intentione & fine, quam ut cum Electoribus caeterisque Principibuέ& Statibus Imperii deliberaret, qua tandem ratione Pacis tractatus promoverentur, & remoris inisiectis obviam iretur. Atque inde factum est, ut inter alia etiam de salvi Conductus Diplomatibus , eo successit actum sit, ut ad Instantiam Statuum Imperii eo prorsus modo concepta & expedita

353쪽

pediri desiderarunt; Neque est, quod dubitemus Regiam Daniae Dignitatem ad Instantiam & petitionem a Sacra Caesarea Majestate &Electorali COLlegio factam, Regiae Dignitati Vestrae pluribus jam significasse, quod jam dicti salvi conductus in originali Caesareo Hamburgi residenti Consiliario, Conrado Lutetovio illa lege missi sint, ut Regiae Uestrae Dignitatis deputatis illos, ita tamen tradat, ut pari passu Regii Suecici in usum SacraeCaesareaeMajestat.& Elactoris, tum Moguntini, tum Brandenburgici Legatorum & Deputatorum petiti extraderentur. Et licet alii alia spargere malint, Nos tamen nullatenus dubitamus, quin Regia Vestra Dignitas una eum Consiliariis & Statibus Regni in ea, quam semper palam professi sunt, adhuc constanter peris sistant, cura & studio Pacis, neque aliud optent, quam ut inter se Regnumque Suecicum & Sacram Caesaream Majestatem Romanumque Imperium, certa, tuta & honesta pax conciliata, orbi Christiano restituatur. Hinc eo meliori spe & fiducia Regiam Dignitatem Vestram ossiciose requirimus, i super& obnixe rogamus, quatenus supradictos salinuos conductus, eorumque exhibitionem maturare& suos Legatos cum sufficienti mandato Hamis burgum& Lubecam, vel si universo pacificationis negotio magis expedire judicaverit, Norimbe gam, aut aliam huic vicinam Civitatem ablegare, α sic Pacis tractatus ejusdemque Conclusionem promovere dignetur, certo persitasi, quod Regia Vestra Dignitas plus fidei hisce Nostris contestationibus, quam malevolorum sinistris persiuasionibus habitura, nςc ulla otiam ratione, vel pactione

354쪽

PROCERUM EUROPAE. 287

consensura sit, ut sibi Regnoque Libera facultas, cum Caesarea Majestate & Imperio Romano de pace tractandi & concludendi, quando & quomodo sibi videbitur, eripiatur; negotio vero pacificationis procedente experietur Regia Vestra Dignitas id, quod hisce Nostris asseruimus, Sacram Caesaream Maiestatam ipso facto probaturam & una cum Imperii Statibus demonstraturam esse, quod nihil ad speciem agat, neque aliud quaerat, quam ut pristina amicitia inter Imperium Romanum & Regnum Suecicum stabiliatur &commercia, quae a multis seculis utriusque subditis & incolis communia fuerunt, cum incremen to rursus efflorestant. Hisce Regiam Dignitatem Vestram Deo Ter optimo Maximo, a quo eidem omnia felicia enixe apprecamur, commen dantes osticiose rogamus, ut primo quoque tempore nobis ad has literas respondere velit, quo durantibus adhuc hisce Comitiis tractatus Pacisi inchoari. & adoptatum finem deduci possint,& de rebus eo certius quid statuere possimus. Datae Ratisbonae II. Ianuarii i6 I.

Regiae Dignitatis Vestraeci ciosi mi Sacri Romani Imperii Electorum,

Principum ac Statuum ad haec generalia Comitia Deputati Consiliarii. ' ac Legati.

XCVIII. Litera ab ELECTORALIBUS ET ALIOR MMSAC ROM. IMPERIT PRINCIP- Λί

355쪽

STATUUM ad Comitia Ralisbonensia ABLUGATIS ad STATUS REGNI SUECIAE mi ,

quibus inis comitia ista non tam belli continuandi quam pacis restabilienda causa indicta esse res runt, utque sibi facultatem cum Caesarea Maje se s Statibus S. R. L paciscendi non eripi patiantur, amantissime contendunt, IOI.

Illustres, Generosi, admodum Reverendi, Spectabiles, Magnifici, Amici ac D

mini multum colendi. Nobis Dominorum Electorum, Principum ae

Sacri Romani ImperitStatuum in hac Imperia li diaeta congregatisLegatis atque Plenipotentiariis, non absque singulari admiratione &justo animorum dolore, diversimode innotuir, non deesse, qui non erubescant, Serenissimae Reginae Regnique Sueetae Tutoribus & Administratoribus speciose ae animo malevolo persuadere, imo constanter imis primere , quasi a Sacra Caesarea Maiestate, Imperatore ac Domino Nostro Clementissimo haecce Imperialia Comitia non tam Pacis restabiliendae quam belli continuandi causa indicta, proindeque Caesaream Majesta. m cum Imperii Statibus, ad hoc quam ad illam procliviorem esse. Cum vero palam sit cuilibet etiam mediocriter in publicove sato ex scriptis & factis, imo omnibus suae Imperatoriae Majestatis ipsiusque Domini parentis piissimae memoriae actionibus &consiliis liqueat, eandem non modo a pii mordio Regiminis statim ex innata Clementia nulli rei magis incubuisse, quam ut simultates inter illam & Coronas exteras, im

356쪽

PROCERUM EUROPAE. 289

primis vero Regni Sueciae natae, amicabili tractatione sopirentur, & omnis distordiae fomes, cessam tibus cruentis, hucusque cum tot millium Christianorum inno centium interitu, continuatis bellis, tolleretur. In hac pacifica Caesarea ac Christiana intentione, una cum Electoribus, Principibus, caeterisque Imperii Statibus etiamnum constanter perstat, nec alius huius Imperialis Diaetae scopus praefixus, vesum omnes hucusque deliberationes eo fine sollicite directae, non minus ac oblata eo tendentia

consilia avide arrepta sunt. Hinc est quod justo dolore moti pro veritate demonstranda coacti simus , Regiam Suam Dignitatem & dictos Regni Sueciae Administratores omnes ac singulos, hisco Nostris interpellare, & de intentione Sacrae Caesareae Maj estatis & Imperii Statuum insimul & h

jus Conventus scopo ac fine, eo tenore, certiores reddere , prout adjuncta Ρagina latius explicat. Proin illustres ac magnificas Dominationes Vestras& Vos amice dc ossiciose requirentes, ut hisce Nostris contestationibus plus fidei, quam malevolorum sinistris persuasionibus tribuant,& eo tanquam

Regni Sueciae potissima fulcra & Nobiliora membra amore Patriae & pro ea, quae ipsis incumbit, sollicitudine, actiones & consita dirigant, seduloque incumbant, ut a multis jam annis, in Imperio oborta, hucusque continuata dissidia, dc hinc proinfecta cruenta bella, interpositione sua, apud Regi- . nam sueciae Dominam Suam cumprimis digna dc honorifica, componi ac sedari possint. Quemadmodum e contra Sua CaesareaMajestas, una cum

357쪽

biliendae & avertendis bellis, tam intestinis, quam externis inservire poterunt, nil quicquam est intermissura, nobis certo persuadentes, in pacis congressa non defutura media, quibus, favente gratia divina, ad felicem exitum res perducatur, cui ipsi promovendae vel maximum commodum adferet, si consiliis suis imprimis quidem suam Regiam Dignitatem , dein Regni tutores & administratores in praesentibus Comitiis ad arripiendam una secum pacis resolutionem disponant, &cum Imperio Romano & universis ejusdem membris in amicitiam pristinam redeant, nulla vero ratione vel pactione fieri patiantur, , ut Regiae Dignitati Regnoque libera facultas cum Caesarea Majestate & Imperio Romano de pace tractandi & concludendi,quando& quomodo sibi videbitur, eripiatur. Hisce Iulustntates de Dominationes Vestras & Vos,Deo Ter optimo Maximo commendantes, iisdem omnia fausta ac felicia exanimis apprecamur. Ratisbonae II. Ianuarii I64I. Inscriptio.

Ad Regni Sueciae Status.

XCIX. Litera EORUNDEM LEGATORUM MCONSILIARIOS REGIMINIS SUE-CICI, quibus ab eis obnixe flagιιant, ut in animum Reginae sua pacifica inducere consilia, comiter sustineant, ID . .

358쪽

PROCERUM EUROPAE. asi

Illustres, Generosi, Nobiles & Magnifici, Domini & Amici plurimum

honorandi.

Cogitantibus Nobis jam pridem, quam gravi

Christianae rei damno non aemulis duntaxat

studiis, sed infestis palam armis & aciebus comis mutantur, Principes Populique Europaei, non potuit non confestim ad animum occurrere, hausaliunde quam hoc ipso e fonte dimanasse cladium& calamitatum mala potissima, quae per tot intervalla annorum non modo diversis Orbis tradi tibus atrociter desaevierunt, sed & continuis pene bellorum, tam civilium quam externorum te

pestatibus agitarunt Germaniam Nostram. Unde mox Cauia intervenerunt, magnae equidem &graves, queis serio consulendum esse, in medium decrevimus, quibus maxime rationibus sisti turbatae Patriae Status, & in solido rursus tranquilloque locari, recomposita cum finitimis pace. queat. Quam in rem dum sollicitudinem pro tanta mole haud segnem intendit assiduo conventus hic No- ster, id conandum sibi & efficiendum censuit cumprimis, ut quae Nos causae ante menses complures hanc in urbem ad selennia Imperii Comitia contraxerint, iis omnibus, quorum id quoquo modo reserre arbitramur, palam atque quantocius innotesceret. Quam sententiam cum & Augustissimo Imperatori ac Domino Nosti o summo ante omnia, tum & ordinibus universis non parum probari animadverteremus, enim vero nihil

ultra procrastinandum rati, literas extemplo ad T E str

359쪽

LITER, E

Serenissimam Reginam, tum & ipsos quoque Illustres Ordines Regni Vestratis destinate hoc nomine pro ea, quam hic publice gerimus autoritate, omnium Electorum Principum atque Urbium liberarum Legati Deputatique, istiusque facti rationem aperire vobis in praeientia pretium duximus, partim ut falsis & acerbis nonnullosum vocibus, queis passim jactari non sine do- oris aliquo sensu accipimus subinde, quasi haud perinde pacis & concordiae reducendae , quam ammorum ac belli adversus Regnum Vestrum pros γendi, hostile hoc loco consilium habeatur, pamtim vero, ut si quid forte opinionis istius aliorum artibus irrepsit, jam & insinuavit pectoribus V stris, id omne liberrima professione earundem Luterarum eximi statim & coargui queat, simulque sinceris ac integris animis jam dijudicetur, quam indignam Imperatoris Fastigio, tum Dignitati Ordinum Germaniae injuriam factum eant hominum quidam non satis aequi, ut suspicamur, publicae tranquillitati, qui turbida ejusmodi ac truci oratione miscere imperitiorum mentes & actiones, consiliaque conventus hujus odiosis sermonibus vocare in invidiam, quod nulli Vestrum probari magnopere confidimus) nihil quicquam verentur. Quippe universo terrarum Orbi constat. adeo non abhorruisse unquam pacatioribus Consiliis heroicum & magnificum placidissimi Caesaris pectus, ut

Contra ea, quo ruptam armis publicam quietem re- severet & undique munitam redderet, nec labori immenso, nec essusis in id facultatum ingentium

iacturis uspiam pepercerit: pronis huc semper Maccensis ordinum studiis, quemadmodum literis

, paulo

360쪽

paulo ante memoratis disertim declaravimus. V bis autem, illustres ac generosi Domini, commendandi negotii totius praecipueNobis ratio est,ualida illa ac eminens,quae humeris Vestris innititur administrandis supremis Sueciei sceptri curis potestas: Unde ominari lubet simul ad literas Nostras Uestrae quoque auctoritatis suffragatio, Vestra con fulta & hortamenta, id quod officiose admodum& enixe rogamus, insuper accesserint, causam deinceps haud fore, quominus, quae fato hactenus &Numinis indignatione dirempta fuere pacis commercia , melioribus auspiciis nune denuo instaurentur non modo, sed & optatum aliquando Qnem consequantur, ut omnia ad compositionem

aequis Legibus ineundam quam integerrima hinc adferantur, Nobis sedula cura erit, pari modo Vos quoque animatos esse, dubitari vetat sapientiae Vestrae ac Virtutis honorificae penes nos aestimatio. Non erit inglorium Nomini Vestro hoc operis. Nobiscum aggredi, quo compescatur nimia illa &Vecors, quae passim tenet, belligerandi feritas, a que sic parcatur immensae hominum multitudini, quos ferri acies quotidie ac ferme tetrior times, hinc dira morborum funerumque tabes miseranda strage haurit. Illud vero imprimis ad pietatis laudem illustre, ad animi conscientiam laetum, ad ipsius denique nominis honorem egregium erit, vindicare a contemtu& ludibriis jus divinum h

manumque, quorum per bellorum scelera exuguus ferme respectus manet, atque ita demum domesticis rationibus caute & prudenter attendere,

ne illa interim lex projiciatur, quae salutis hum

SEARCH

MENU NAVIGATION