Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

361쪽

29 LITER AE

, nitatisque publicae tuetur partes, quae caedes & vim

Cruentam . inter cognatos atque consanguineos

immane quantum detestatur. Loquatur Europa miseras & infandas clades, quas ab aliquot retro annis inter potentiorum dissidia ad exitium pene sui perpessa est; Nobis vel ad memoriam aut conspectum tantae foeditatis horret animus, sed enim ubi singulis, quae in hanc rationem veniunt, eOgitationem paulisper advertere volueritis, horrendo rum criminum inanis ubique & obscoena facies. Occurret, nihil tristius tamen & Christianae Charitati adversum magis fateri ratio coget, quam tan- 'tum nulli bi non cruoris innoxii temere fusum, aesi cum Barbaris aut belluarum efferatiisimis depu- AEnandum fiuslet, ut jam pleraeque caularum, Quae armis tam crudelibus pabulum subministrant, nequaquam fat dignae videri possint, tametsi justissimae habeantur, uti propterea humanitatem ipsam dediscere, aut quod exitiosum plane, Numinis jam ante infensi flagitiis Nostris incendere poenas comtumaciter velimus. Nec enim inexpiabiles alere inimicitias Christi Sacra professos decet, quibus .alio fine arma sumere maxime alienum, nisi sola, pacis cupidine & adipiscendi aequi juris, qua una praescriptione bellorum facinora non illegitime se

tuentur. Neque vero reformidamus multum, ne

forte, quod primi venire in conditiones haud iniquas , & concordiae hanc viam periclitari non aia nuimus, ad timoris aut humilitatis Interpretationem vulgo trahatur. Quippe fixum imo notumque Nobis, mollis longe verius & infirmi animi

esse, ob multitudinis paucissima pro sano aestiman-

362쪽

itis judicia & vanissimos decoris obtentus dimoveria recto. Et praestare ducimus longe id genus minutae aemulationis dimittere publicis utilitatibus, dum tali impendio plurimorum innocentium vita, incolumitas, decus atque securitas omnium redimatur. Scimus familiares res gerentibus, uti pro successu spiritus gerant & securiori paululum flatu expendant potius, quam contrahant vela. De Vobis, quos exactus Disciplinarum cultus dilonginquo rerum usu consummata sapientia ad verum erudiit, nulla vanitatis istius siuspicio incesset, nec prospera tamen, si recte ratio putabitur, inulta Vobis usque quaque, aut citra damnum steterunt, quibus ipsis quantillum ad rerum Vestratum stabilitatem profeceritis adhuc, illud argumento est, quod post ejusmodi gesta nondum voti compotes novos semper labores, nova subinde provocatis aut sustinetis pericula, ut illam quoque, quae favere nonnihil visa est, in praesens vereri fortunam atque suspectam habere par sit, ne mox invidiae rursum & incertis casuum pateat. Quae quidem haud ideo scribuntur prolixius, quasi non praesto sint prudentiae Vestrae utriusque fortunae documenta, sed quo simpliciter potius & aperte mo- neamus de iis, quae turbante maximo hoc bello,

communiter rebus Nostris conducere videntur.

Quas partes amore publicae tranquillitatis & patriae salutis, pro qua nihil laboris aut discriminis recusamus, imponi Nobis eo libentius passi sumus, quo major fiducia tenet fore, ut ex ipsa literarum Nostrarum sincera ac minime fucata indole manifeste deprehendatis magnitudinem affectus atq; de-

363쪽

siderii nostri ad serio capescendum paeis negotium, neque maius aliud hujus animiNostri pretium nunc petimus a Vobis & avemus,quam ut Serenissimae Reginae ac Dominae Vestrae ita conciliare comiter sistineatis Literas ad Regiam eius Dignitatem, ut id, quod summopere auguratur Nobis animus, Heroina, sicut fertur, lenitatis eximiae & ab omni violentia in tantum aliena, in quantum necesse est, generoso atque sanctissimis praeceptis imbuto pectori, arduae pietati ac muneri Christianae Regnutrieis haud indecorum statuat. Plane Nobis persuasum est, nihil a Vobis isthac parte praetermissum iri, dum id perfeceritis, quo non praesens modo aetas, sed & posteritas ipsa ad aeternum laetetur Nee Nostra Vobis officia, si qua Reipublicae tempora permittent, non prolixe pollicemur, majori longe eodem praestituri studio, si quando erepta praesentissimo discrimini Europa, ac reddita sacro pariter & profano publico otii & concordiae selucitas, post Deum immortalem Vestrum quoq; m

nus non minima sui parte esse coeperit, Deum aD dentibus suppliciis veneramur, ut intervenire con .siliis Nostris, atque ea subjicere cunctorum pecto. ribus curae sibi habeat, quae justa quae pacifica S gratulatione totius Christiani Orbis digna erunt,

imprimis autem adspiret flagrantem unius aequi honestique ardore mentem & egregiis adeo ac salutaribus coeptis nequaquam dissimilem largi tur eventum. Dabantur Ratisbonae I 8. Ianua

i Ad Regni Sueciae Consiliarios.

364쪽

PROCERUM EUROPAE. 29

Restonsoria CHRI STINAS, Regina Sueria, ad

Hectorum, Principum s Statuum S. Romani Imperii LEGATORUM literas, quibur se a pacificis consiliis,si jusae, decorae ac ruta Pacis ratio haberetur, non alienam ese, declarat, Id l. Nos Christiana, Dei Gratia Suecorum, Goth O-rum,Vandalorumq; designata Regina & Princeps haere ditaria, Magna Princeps Finiandiae,Dux Esthoniae &Careliae, Ingriaeque Domina &c. Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis & spectabilibus Romani Imperii Electoribus, Principibus &Stasibus, Consanguineis & Amicis Nostris charissimis & Nobis sincere &grate dilectis salutem, studia amicitiae, & felicia quaeque offerimus & precamuri Reverendissimi, Celsissimi, Ilustrissimi, Reverendi, Illustres, Magnifici, Generosi & spectabiles Domini, Consanguinei & amici charissimi, nobisque sincere & grate dilecti. Quas literas Vestici nomine datas Ralisbonae in Comitiis Vestris die p. II. Ianuarii nuper elapsi, Consiliarii Vestri atque Legati, ad Nos ut transmitterentur, Serenissimo Regi Daniae, Consanguineo, Amico & Vicino Nostro charissimo: Tum Nostro Regnique Nostri Consiliario & Senatori atque Generali per Germaniam Campi - Mareschalio, Domino Iohanni Bannerio concrediderunt, illae unius ejusdemque tenoris hisce diebus rectae nobis redditae sunt, meque Nobis minus gratae fuerunt , quod vium sit Dilectionibus Vestris atque Vobis, peril

365쪽

las dempta suspicione aliud agi, Nos certiores redis dere. comitia vestra indicta & convocata nullo alio fine, quam ut deliberetur ac statuatur de mediis salutaribus tollendi belli, sistendi profusi

sanguinis Christiani atque Concordiae & pacis. aequae, honestae, tutae, Imperio, vicinis & univer orbi Christiano restituendae. Licet vero aliud a Dilectionibus Vestris atque Vobis non minusquam a Serenissimo Imperatore Ipso hactenus actum non sit, id tamen dolere Dilectiones Vestras atque Vos, non deesse, qui Nobis persuadere nitantur, Comitia vestra continuandi belli eauia indicta &Imperatorem cum Imperii Statibus at hoc, quam illam procliviorem esse, idque Dilectionibus vestris& vobis fuisse incitamento, ut Nos literis Veiastris adiretis & de Imperatoris ac Vestra pacifica

intentione redderetis certiores; Hujus vero nu

quam satis laudati studii, & desiderii rationes Di lectiones Uestrae atque Vos constare scribitas, &Serenissimi Imperatoris divi Parentis, atque propriis consiliis & actionibus hue directis : Ex missis Coloniam quadtiennio abhinc cum plenis simo Mandato Legatis ibidem adhuc commora tibus: Extractatu per Regem Daniae & alios compto, Hamburgo aut Lubeca Conventui destinatis Praeli naribus & aliis, imprimis Salvis Conductibus, ad Instantiam Statuum Imperii ad eum modum, quo Nostri deputati expediri desiderarunt, pertractatis, facta ex occasione cunctorum substantialium erga militiae Nostrae Praefectos atque alio declaratione. Denique ex eo, quod promovendo Pacis tractatui, amovendisque rimoris & im

366쪽

Pedimentis omnibus, comitia Vestra essent indicta. Dilectiones itaque Vestrae atque Vos, non attentis iis, quae in contrarium de Nobis sparguntur, confiditis, Nos cum Consiliariis & Statibus Regni Nostri constanter perstituras in cura & studio quod professae sumus) pacis Nostro, neque

aliud Nos velle, aut optare quam ut inter Nos Regnumque Nostrum &Serenissimum Imperatorem atque Imperium Romanum, certa, tuta, honesta pax reconciliata Christiano orbi restituatur, atque hinc Dilectiones Vestrae atque Vos Nos requiritis & rogatis, ut supradictos salvos Conductus, horumque exhibitionem ex nostra parte maturare, Nostrosque Legatos cum sussicientimandato Hamburgum aut Lubecam, vel si id

universo pacificationis negotio magis expedire judicaverimus Norinbergam aut aliam vicinam Comitiis vestris Civitatem ablegare, pacisque tractatus & ejus conclusionem promovere dignemur, certo persuasi, nos plus fidei eontestationibus Vestris, quam malevolorum sinistris persuasionibus habituras, neque consensuras ulla ratione, aut pactione, ut Nobis Regnoque Nostro libera facultas de pace tractandi, & concludendi eripiatur, ficta spe, . Imperatorem procedente pacificationis negotio ipso facto probaturum, & cum Statibus Imperii demonstraturum esse, nil agi ad speciem,

sed ut amicitia atque commerciorum usu utrinque restitutis, cuncta cum incremento rursus essio

rescant, sicuti haec ipsis Literis uberius explicant..Gratae acceptaeque Nobis fuere literae & per illas Nobiscum suscepta communicatio Dilectionum Vestra-

367쪽

3oo L ITER AE

Vestrarum atque Vestra, quo adeo libere coni

staremini studium vestrum componendi dissidii,

& revocandae concordiae domesticae, restaurandaeque amicitiae cum exteris & vicinis, imprimis Nobiscum & Regno Nostro, ae licet de universis Imperii Statibus aliud suspicari nunquam Nobis in

mentem venerit, cum non ignoremus plures Nobis sanguine junctos, caeteros non improbare consilia de Intentionem Veteris Libertatis Imperii reducendae & confidentis Amicitiae cum vicinis &exteris Regibus conservandae: Attamen vel maxime Nobis gratulamur, quod per proprias V stras Literas certiores redditae simus, huc inclinare Serenissimum Imperatorem una cum Imperii Statibus, neque aliud in Comitiis Vestris agi, quam ut salutaria media honestae, tutae & justae pacis a que tranquillitatis inveniantur, hucque cuncta consilia Vestra conferri. Libera haec atque evidens communicatio non parum.erexit atque fidimavit fluctuantem animum Nostrum & dubium Voluntatis ac Intentionis Serenissimi Imperatoris& plurium Imperii Statuum. Si igitur exemplo

Vestro motae eadem communicandi libertate uis,

causas diffidentiae, quae Nos hactenus exercuit, summatim exposuerimus, & pacis impedimenta praecipua amoveri, & prudentissimo Vestro conis Ito & opera, fundamenta in Comitiis Vestris taturae domesticae concordiae & justae Pacis cum Uucinis atque Nobis collocari petierimus, confidismus aequanimitati Vestrae, studio id pacis atque tranquillitatis universalis Nostro adscriptum iri. Non ditatemur, nos reputantes causas belli inter divum

368쪽

PROCERUM EUROPAE. Nidivum Parentem Nostrum gloriosissimae memoriae& moderni Imperatoris parentem exorti, in nos continuati atque longo tempore gesti, tum quibus

modis consiliisque tractationes hactenus tentatae

snt, nihil minus unquam credidisse, quam serio in Pacificationem Orbis Christiani animos adversae partis, eorum imprimis, qui res & consilia regunt,ificlinasse. i Etenim bello divus parens Noster cum nuspiam ossendisset, bis in Borussa extra Imperii Limites petitus est. Mare Balthicum primo

Piratica intutum redditum, brevi sternendum ingenti classe, quam parabat Fridiandus contra morem majorum, liberum commerciorum usum, &Ius accolarum maris Balthici, addito ne quid deinstinati lateret, insolenni titulo dignitatis marinae, oppressi ejectique Duces Megapoleos atque alii Consanguinei nostri, Ducatibus territoriisque suis,& innocentissimus Dux Pomeraniae contra fas &aequum plurimaque Caesarea promissa subjugatus,& suis territoriis atque portubus exutus, Ut Omnia

pararentur infestandis subjugandisque Regibus &Civitatibus ad mare Balthicum habitantibus & sitis. Quod si quis ejus temporis Imperii faciem,

detracto velamine adspiciat, cum Principum Sta tuumque territoria a numeroso & perpetuo milite, ex arbitrio Leges Imperii & libertatem everistente essent infesta, & consilia ac destinata penitius rimetur, poterit ne quis rerum saltem mediocriter peritus intentionem ignoraret nihil per Germaniam antiquae Libertatis erat reliqui , rationest componendae Litis cum dicto Parente Nostro sontemptae atque rejetctae, postquam bellum eradiserat

369쪽

, . .

3 2 , LITER E

serat & plurimi Principes ac Status Imperii se justissimis Parentis Nostri armis conjunxerant ac is- dere sociarant, non id actum a parte adversa, quomodo sanarentur Imperii vulnera, & vetus amici lia Imperatorum atque Imperii cum vicinis Regibus & rebus publicis restabiliretur, sed quomodo distractis confoederatis, his ejectis, illis oppressis, aliis enervatis, Dominatus per Germaniam cum discrimine; & extremo periculo vicinorum firmaretur ac stabiliretur. Si alia deforent argumenta, documento erit pax Prageniis& inde secutae rerum temporumque confusiones, fax & iundus, si verum fateri libet, calamitatum, quae exinde florentiis mamolim Germaniam inundarunt, atque in hanc usque diem tum autores ipsos tum alios immersos te nuerunt. Si moderatis consiliis sinis locus, di supremi Numinis Iustitiae atque omnipotentiae cuncta mortalium ad sui nominis gloriam & aequi le-. ges regenti situs honos relictus fuisset, jam per Germaniam & vicinia quiesterent omnia. Facta quidem mentio aliquoties est tractatuum de Pace,neque dubitandum, quin Dilectiones Vestrae, atque vos nihil magis pensi habueritis, quam ut pacificandi Orbis Christiani justae atque honestae rationes reperirentur. Ast si tractandi tanti negotii modi hactenus quaesiti usiarpatique ponderentur, facile cuivis patebit, nihil aliud hactenus actum esse, quam ut tractatus non abruptus, sed suspensus se varetur ex occasione & eventu rerum dirimendus. De Praeliminaribus actum est, non cum uno sed pluribus, pluriumque interventu, de Salvis Cond ctibus expeditis & necessariis antehac convenire

370쪽

PROCERUM EUROPAE. 'im

non potuit, tametsi a Nobis aliisque confoederatis Nostris nihil peteretur non consenum aequitati, Promovendo negotio pacificandi Orbis Christiani,& dignitati atque Libertati Statuum Imperii Romani, Dilectionum Vestrarum & Vestra de caetero Laus est, quod ad instantiam petitionemque Ue- stram sint expediti. Hisce atque aliis id genus summatim enim tangere illa, non describere voluimus) recte & accurate pensitatis, non mirabuntur Dilectiones Vestrae, atque Vos, si memores ante actorum & diligentius examinantes ea, quae iu-telligimus in Comitiis Vestris proposita & ventilata fuisse, diffidendi rationes gravissimas hucusque habuerimus, & re exactius ponderata easdem ad huc non omnino negligere possimus. Verum

histe sepositis & Dilectionum vestrarum fidem se-Cutae, animum tranquillando orbi Christiano &COlendae augendaeque cum omnibus vicinis Nostris, imprimis Serenissimo Imperatore atque cum Dilectionibus Vestris ac Vobis, sincerae amicitiae multo ante cupidissimum retenturae. id asseverare firmiter valemus, nihil Nobis gratias contingeraposisse, quam ut justae securae atque honestae Pacis conditiones reperiantur, collapsum turbatumque Imperii Statum quem conservari integrum Neaque ad servitutem detrudi non Vestrae tantum, sed& cunctorum Resum &Rerumpublicarum Eur

pae interest antiquis moribus & Libertatibus resti tuendi; pretas & oppressos Imperii Status, confoederatos Nostros sublevandi atque in suis territo iariis, bonis atque jure veteri collocandi ; Alios suis bonis juribusque dejectos, qui parre. Nostrassecuis

SEARCH

MENU NAVIGATION