Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

341쪽

quae chirographis primo consignarunt, deinde, lenni indicto jejunio, jurejurando sublatis dextris, multorum cum gemitu & lachrymis, publice intemplis confirmarunt. Dum haec aguntur, mis sus est a Serenissimo Rege Marchio Hamiltonius ad controversias has cognostendas, litis componendas & tempestates omnes in tranquillum red, gendas, cujus pe & industria hoc consecuti su mus , ut his tollendis insidiis comitia Ecclesiastica Glascuae habenda indicerentur. Ad condictum diem & locum convenerunt frequens pastorum

numerus &seniores, quibus Ius ferendi suffragii ab ecclesiis demandatum, Episcopi per apparitores citati & a desse jussi superbe renuerunt. Ecclesiam ferre Iudicem recusarunt, ventilata itaque eorum causa, quod ingentia & innumera in Ecclesiam mala intulissent, omnium calculis de Episcopali gradu dejecti fuerunt, Episcopalem etiamHierarchiam , quod ex humano instituto prosecta, multisque nominibus exitialem & noxiam Nostrae Ecclesiae semper essent experti, ex Nostris Ecclesiis eliminandam censuerunt. Episcopi ira perciti & esserati ad Regem coniugiunt, apud quem partim importunis precibus & clamoribus, partim gratia & potentia Episcopi Cantuariensis quem conatuum, molitionum & superstitionum auctorem, fautorem & Patronum habent tantum Prosecerunt, ut Sac. sanctum ejus pectus contra indolis probitatem, & innatam elementiam impulerint, ut bellum in Nos, tamquam perduelles nesceret; imo jam paludatus ipse in Nos ducit e Orcitum, quo terra marique cingimur. Cum in

342쪽

PROCERUM EUROPAE. 27s

procinctu utraque acies staret, & viderent adversarunec numero, nec animis Nostros inferiores,co

ventum est utrimque, suffiagante Rege, ut Eccle-sa ab Ecclesiastica politia suis legibus regeretur. Serenissimus Rex, quae recepit, praestare visus est, Ecclesiae congregandi Synodum potestatem fecit, in qua omnium suffragiis annuente etiam Fraquarii Comite, qui Regis personam sustinebat, repetita & confirmata est Episcopis & Epistopalis Hierarchiae damnatio, sed salvo aliarum Ecclesiarum judicio. Synodum hanc Parii amentum excepit. in quo ante omnia quod usu & consuetudine semper obtinuit postulat a Verbi Dei praeconi-hus, ut Canones Ecclesiastici sentiantur & cum primis ille de damnato & conclamato Episcopatu. Ad hoc a Fraquarii comite, qui Regis nomino

comitiis praeerat, cunctanter respondetur, tempuStrahitur, diverticula quaeruntur: fallacia tandem haec reperitur, ut si Episcopis Regni Corpus careis

Tet, praecipuo membro truncaretur, quare in eo

dem loco ad absolvendum Regni Corpus substituendos censent Abbates, priores & eius farinae homines, sed perpaucorum fuit haec, aut pene nullarum sententiae qua nihil absurdius dici potest , si

antiquitatem consulamus, quamMonachos &Mandritas, qui in locis subterraneis, aut solitudine latebant, in luce multorum, Urbium frequentia, publicis congressibus verseri. Quid a decoro magis alienum, quam illos quorum erat non docere, sed plangere,in cilicio & cinere Iordescere, in suprema Regni curia, murice aut bombycina veste splende

s ri Sod quia dominante Papatu in Regno hoc

343쪽

receptum fuit, ut Abbates & Priores suffragium iu his Comitiis ferrent, tolerandum hoc, quod nondum exolevit, at novos & inauditos Abbates renunciari, qui Episcoporum vicem supplerent & numero exaequarent, nullo iure nitebatur, eoque spectare videbatur, ut quando recta, ad restituendumEpiscopatum, aditus non pateret, his artibus per posti cam intromitteretur. Quamobrem isti de Archiis mandritis sententiae iure restitum fuit a Regni O dinibus. Comitiorum Ρraeses, partim metu, partim aulica versutia inescatus, Serenissimum Regem de eo nec non de comitiorum ordine, sussragatorum numero, aliisque lubditorum querelis construlendum censuit. D um rescriptum Principis expectabatur &sperabatur, praeter expectationem conistra morem majorum, Regis solius auspiciis Regni comitia dissolvuntur. Magnates reliquique Regni ordines, graviter molesteque ferentes, vulnera Ecclesiae &Reipublicae non sanata recrudescere,ex priis maria Nobilitate supplices ad Regem delegerunt, qui omnium nomine, ut par est, omnem illi obse vantiam &obsequium deserrent, sed inauditi sine fiuctu &estimi in Patriam sunt reversi. Hanc etsi repulsam tulimus, non cessamus Regi supplicare, Viasque quaerere, quibus ad ejus benevolentiam adiatum aperiamus, parati utique pro ejus salute fortuis nas omnes & vitam profundere. Interea certis ad Nos persertur rumoribus, Regem exercitum contra

Nos conseribere, quod non sua sponte. sed adversariorum hortatu & impulsu facere persuasissimum habemus. Verum Episeopi Nostri, aliique Babyloniae meretricis Leones, Elassicum canere, caedem spira

344쪽

spirare, Regni & Ecclesiae eversionem moliri non desinunt. Nec harum Tragoediarum sonticas cauissas, alias esse scimus, quam quod nefariis illorum conatibus, typho, tyrannidi & heterodoxiae via a Nobis praecludatur. Videtis, fratres plurimum observandi, quam immerito seditionis & rebellionis traducamur,quanta que injuria nos Ρastores, tribunitii concionatores ab Adversariis audiamus,quibus non carceres, non cruces, sed mentem meliorem exoptamus. Quid autem in casu inculpatae tutelae praestandum, quoniam vos doctissimos non latet, insuper habemus scriptis mandare. Vobis autem, a quibus solis literas benevolentiae testes accepimus, gratias quantas possumus agimus, relaturi etiam, si facultas dabitur. ΛVobis autem etiam atque etiam petimus, ut inno centiae testimonium perhibeatis, causae Patrocinium suscipiatis, ab obtrectatorum calumniis famam vinis dicetis : &uti Nos amictis Ecclesiis auxilio & adjumento fuimus, benignitatis vicem similiter speramus. Quod superest, votis omnibus apud Deum contendite pro Nobis, Nostrarumque Ecesesiarum pace ac salute, quem & Nos Obnixe rogamus,ut Ecclesias vestras aeternum incolumes & florentes velit

Vobisque & vestris laboribus ita propitius sit, ut

mortalitatis hoc studio feliciter in munere decurso, palmam coelestem assequamini. Dat. Edimburgi Cal. Apr. I6 Ο. R. R. V. V. A. A. addictissimi Pastores&Doctores Ecclesiae Scoticanae, atque illorum nomine,

M. Andreas Ram saeus, Ecclesiae

Edinburgenae Pastor.

345쪽

278 ' LI TER AEXCV. Threa FERD INANDI III. Romanorum misperatoris, ad URBANUM VIII. Pontifice,

Romanum, quibus eam sollicite rogat, ne avocando Cardinalem Gineddi, Legatum suum a latere, rnumtibin de Pace Coloniae Agrippina habendiae desinatum, moFtato Pacis negotio remonam injiaciat, IK o.

Beatissime in Christo Pater,

RElatum Nobis fuit, tum a Nostris ad tractat

Pacis Coloniar instituendos inputatis Plenipotentiariis, quam Nuncio hic ad Aniam Nostram residente Vestrae Sanctitatis, sibi astit. Cardines: Gineddi ejusdem Sanctitatis vestrae ad dictos tractatus Legato a Latere, tam verbis quam scriptis signifidatum esse, quod Sanctitas Vestra, tametsi magis, quam alias unquam in id incumbat, quo tandem congressus speratus Coloniae ineatur, nihilominus habita ratione incommodorum dicti Domini Legati sui eidem indulserit, ut possit ted re in Italiam , iter filum instituendo adversus Feserariam, ubi ulteriora mandata Sanctitatis Vestrae expectare debeat, substituto interim in ejus lacum electo Patriarcha Constantinopolitano, tamquam Nuncio extraordinario; unde ipse modo memoratus Dominus Legatus, non attentis quia buscunque rationibus & dissuasio libus a dictis Plenipotentiarin Nostris allatis, ad finem hujus vel initium proximi instantis Mensis inde proficisci constituerit, ita prae se ferens, quod pomquam tam integer fere annus in una voce ac-

346쪽

commodanda consumtus sit, ac neque dum liqueat, quo in statu negotium versetur, in sinistram partem non possit accipi, si Vestra Sanctitas Legatum suum avocet. Quem in modum Nos haec tam repentina tamque inexpectata vel resolutio Sanctiatis Vestrae, vel ipsa communicatio affecerit, hoc praesertim tempore, quando caeteris omnibus tanta cum patientia & longanimitate

tam Nostrae, quam gloriosissimae memoriae Domini Patris &Praedecessoris Nostri peraequalis, jam non alia, quam quae ab Hollandis movetur difficultas, superest, quo minus initium tractatibus fiat, arbitramur haud difficulter quenquam, ac quam facillime Sanctitatem Vestram secum reputaturam, utpote quam minime omnium

lateat, cum qui labores hactenus in his praeliminaribus componendis fuerint exantiati, cum quod id, quod nunc a Dominis Hollandis praetenditur, petitum omnino novum & inexpectatum sit, cum ab initio aliquid postulatum non fuerit, nec ereditum postulatum iri, quam literae passus ire ea

forma, qua alias ad induciarum tractatus illis concessae fuerant: Omnium autem maxime mirum nobis accidit, quod cum haec res acatholicos, eorumque favorem concernat, ac tam Sanctitas Veisistra, quam Ejusdem Legatus, jam tum ab initio susceptae Interpositionis suae ac hactenus semper constantissime professi contestatique sint, se cum acatholicorum rationibus nihil negotii habere velle, nunc inter alias hujus avocationis causas haec potissima allegetur, quod Hollandis, quoad novam illam praetensionem suam, non Omnin ac

347쪽

quam exactissime satisfactum sit. Intelligimus quidem dictum Patriarcham virum non vulgaribus ornatum virtutibus) eatenus substitutum esse, ut in qualitate Nuncii extraordinarii, rebus adtractatus pertinentibus attendat: At cum is etiam in praesentiarum absit Colonia, ac certe verendum sit, ne ista mutatio majorem aIteri parti det ansam

ad minimum differendi missionem suam, si non

plane ab iis, quae hactenus tanta temporis, laboris& sumptuum impensa accommodata fuere, resiliendi. Non possumus equidem Nobis persu dere, hanc tam praecisam Voluntatem ac perpetuam esse Vestrae Sanctitatis, ut Dominus Leg tus, tam subito a loco congressus discedat, praesertim eum is Deo propitio optime illic hactenus valuerit, ac praeterea Sanctitas Vestra, uti ex comis municatione ipsiusmet Legati, jam denuo ad alias Coronas pro promotione horum tractatuum misissiones decreverit. Eadem igitur, qua solemus fiducia, hisce sanctitatem Vestram reverenter reis quirere voluimus, non modo, ut Legatum suum in

loco congressus expectati porro subsistere & pe severare jubeat, ac deinceps quoque ipsa, quod facit, quae ad promotionem hujus tam gravis negotii conducunt, paterne curare non desistat, sed ossicia quoque sua, tam apud Rempublicam Venetam, quam Regem Franciae ad hoc interponat,

ut ipsi vel eum Hollandis hoc agant, ut da pertinacia sua in urgenda illa nova praetensione recedant, aut certe ipse Rex Galliae, omissa cura praetensionis illius, suos ad locum congressus,

sine alia mora, mittat, id quod & aequum & i

348쪽

' PROCERUM EUROPAE. 28t. teritioni primaevae, cum Vestrae Sanctitatis,tum Nostrae ac Regis Catholici, circa suscipiendos hos tr ctatus est conformius. Confidimus autem, quod Sid, quod minime credimus, haec tam rationabilis petitio Nostra loeum no i haberet, ac inde nova Paci tam diu desideratae mora, atque ex hac majores Christiano Orbi calamitates inveherentur, earum rerum culpa Nobis nullatenus imputanda sit. Qui de caetero Sanctitati Vestrae omnia filialis observantiae ossicia reverendissimo affectu deferen- . res, Eidem vitam longaevam & beatam ad No- strum & militantis Ecclesiae solatium ex animo vovemus. Ratisbonae, ro. Septembris, Anno i 64O.

XC VI.

Litera Salvi Conductis a FE R D IN AND O III.

Rom. IN. Suericis foederatis, quo tutius ad T MLutin Patis Lubecae pel Hamburgi instituendos accedere possint, tradita, ἐε o.

Ferdinandus III. divina favente &c. UNiversis & singulis, quorum interest, aut

quomodolibet interesse potest, notum testatumque facimus, Nos ad instantiam Serenissimae Reginae Regnique Sueciae consensisse, prout vigore harum consentimus, ut omnes & singuli Suae Serenitatis foederati Status & adhaerentes per Germaniam, qui negotia sua in futuro inter Nos, dictamque Reginam tractatu Paeis, per se, vel per Plenipotentiarios suae Serenitatis peragere voluerint, secure Lubecam vel Hamburgum veniant, vel mittant, & ut tam ipsi, quam qui mittentur secu

349쪽

282 .LITERAE.res suas peragant & secure vicissim ad suos quisque revertantur, & ut ipsi quoque ac eorum Mamdatarii una cum comitatu, Ministris, Nunciis ocΤabellariis ultro citroque 'eo nomine mittendis, tam quoad personas, quam res & bona, omnim da hac securitate & libertate inviolabiliter fruam tur, verbo Imperatorio & Regio promittentes hoc salvo Conductu generali, singulos eorum in specie aeque tuto ac secure fruituros, ae si nomia natim hic inserti ac expressi essent. Quae quidem securitas ut eo commodius ad unumquemque eorum perveniat, parem autoritatem transiimptis hinc apographis, quae autographo huic ipsi debetur, tribuimus, ex abundanti insuper daturi Nostris ad dictum Tractatum constitutis &constituendis Commissariis plenam potestatem, ut, si ita postulatum fuerit, nomine Nostro singulis eorum, singulos ejusmodi salvos conductus in optima forma dent ac distribuant. In quorum fidem praesentes manu Nostra subscriptas figillo Nostro Imperatorio firmari jussimus. Quae dabantur in Civitate Nostra Imperiali Ratisbonae, altera die Mensis Octobris, Anno Domini supra Mille sexcentos quadragesimo, Regnorum N sh orum Romani quarto, Hungarici quinto dcc mo, Boi emici vero tertio decimo.

Ferdinandus &c. L. S. Ferdinandus Comes Curtius

ad Mandatum. XCVII.

350쪽

XCVII. Liura S.R. Imperii ELECTORUM, PRINCIPAMN STATUUM LEGATORUM RHisbona in

Comitiis congregatorum , ad CHRISTINAM, Suecorum Reginam, quibus ei Comitia ista non belli prorogandi, sed eomponendi, mediis adinν niendis dicata esse exponunt, at ab ea, ut ad . desinam Paci concludenda loca Legatos suos mitrere tandem dignetur, honesteprecantur, IMI.

Serenissima Regina, Domina Clementissima. NUllatenus dubitamus Regiae Vestrae Dignitati satis superque innotuisse, quod Sacra C sarea Majestas, Imperator & Dominus Noster Clementissimus, cum Electorum suffragio ante semestre circiter publicum conventum indixerit, de ad eum Imperii Romani fideles Status eo fine vocaverit, ut ardens suum Pacis restaurandae des derium toti Christiano orbi probaret, & cum Et ctoribus Principibus & reliquis Imperii ordinibus de ejusmodi salutaribus mediis, quibus divini numinis ira cohibeatur, publicis hactenus patie ter sustentis calamitatibus finis imponatur, sanguinis Christiani profuso sistatur, suborta dissidia

interna tollantur, caput Ec membra Imperii distracta in pristinam concordiam reducantur, &aqua, tuta honestaque Pax Imperio, vicinis&universo orbi Christiano restituatur, ageret, deliberaret, statueret. Neque illi intermiserunt debito suo officio fungi, utpote qui hic Ratisbonae frequenti numero, partim in persona, parumper suos

SEARCH

MENU NAVIGATION