Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

391쪽

324 LITE RAE

omnia felicius & facilius cedant, quae in adj unctis ad Regiam suam Dignitatem datis literis petivimus, Illustribus ac Magnificis Dominationibus Vestris& vobii omni meliori modo commendare voluimus, bona spe nixi, fore, ut Regia Dignitas adulteriorem admonitionem Vestram sine omni

mora tractatus pacificatorios praeparet, eosque quantum seri potest, maturet, & ita quidem sua ex parte dirigat, ut omnibus innotescat, ipsi una cum Regni sui Proceribus nihil prius fuisse, quam ut humani sanguinis profusione occlusa, Germanorum, Suecorum & Gallorum animi coalescant,& pristina amicitia florescat. Nos e contra, ut hactenus, ita etiam deinceps omni ope eonnite mur, ut a parte Romani Imperatoris nihil eorum intermittatur, quae inter Caesaream suam Majestatem, Galliae Regem & saepe dictam Reginam desideratam pacem conciliare videbuntur. Hisce finimus &ut Deus omnipotens Illustribus ac Magnificis Dominationibus Vestris ac Vobis quaevis, tam fortunae, quam animi & corporis bona euis mulatim largiri velit, eX animo precamur. Dabantur Ratisbonae q. Iulii, toti.

Regis per septentrionem extraordinarii, quibus pro Principe E D VARDO, Fratre Regis sui, Carc ri Vienna incluso APUD STATUUM Q

392쪽

TOS DEPUTATOS intercedit, eumque tamquam omni culpa immunem defendit, Io I.

Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis,

Ilustribus, Magnificis, Spectabilibus & Nobilibus

Dominis, ordinibus Sacri Romani Imperii & eorum Legatis, Ratisbonae congregatis, Dominis &amicis observandis, honorandis & plurimum colendis.

FRanciscus de Sousa Coutinius a Consiliis Serenissimi Regis Portugalliae Iohannis, nomine quarti, Eques militiae ordinis Christi, ejusque Commendatarius & Custos Major arcis de Souset,& ipsius Regiae Maiestatis Legatus Extraordinarius in Partes septentrionales, humillime & debito cultu, felicitatem &falutem precor, & ab omnibus simul per has literas dicendi licentiam reverenter imploro. Notorium est, Sacri Romani Imperii Patres gravissimi & omnibus titulis dignissimi, Principem Eduardum Brigantinum, qui fideliter Imperio inservierat, in illo violenter hodie detineri, ablata Libertate in Patriam & Lusitaniam proficiscendi, arresto & repressaliis factis ejus Per nae suorumque servorum & familiarum. Res quidem nova fuit & eo admirabilior, quo Celsissima Congregὐtio Ratisbonae justissima & aequissima est, & nusquam Principibus Liberis, nisi sub hoste hoe fieri consuevit. Notum est omnibus, quod ille Celsissimus Princeps, relicta Patria, deserto fratre, tunc Principe & Duec Brigantiae, hodie Lusitaniae Rege, Domino meo; relictis bellis & exercitibus aliorum X 3 Reis

393쪽

IIT LRAE Regum & Ρrincipum vicinorum, Sacrum Romanum Imperium adierit, ut ei sua ossicia, servitia, operas & sumptus osserret. Nemo negabit, quod& ipsi Potentissimi Sueci ix Galli hostes publice protestantur, quod aemuli fateri non recusant, quod tota Germania novit: Illum semper strenuum & egregium bellatorem & ducem in omnibus locis & Imperii muneribus, sibi commendatis, sese gessisse, multisque quotidianis oblatis occasionibus vitam & pericula despexisse . sive in urbibus obsidione cingendis, sive in eisdem ab illa liberandis, vel aperto campo, vel castris metatis, victorem multoties exivisse, & semper pro Imperio gloriose pugnasse, & hoc equidem non illius sumptibus, sed suis, per septennium libentissime peregisse. Ecce ille ingenuus Dux & Princeps,sbius Imperii servitor, non alterius, qui se liberavit ab hostibus, jam captivus habetur ab amicis, &ubi libertatem quaesivit, invenit servitutem, ubi praemia spectabat, repressalia patitur & arrestum; Et ei non solum omnis communicatio humana prohibetur, sed & potestas, ut ei pro alimento &victu suppeditemur necessaria, denegatur. Quid amplius hostis saceret, si eum capereti certe munus, nam hodie liber esset. Quae Principibus in tota Europa iecuritas dabitur ab Imperiot Qui poterunt illi se offerre & libere inservire Θ Quo exemplo allicientur animi ; dum illud meritorum exemplar jam exemplum considerant servitutis Z Ubi est juris gentium & fidei publicae, sub qua

ille militaverat, observatio λ Ubi est illa sacra Imperialis vel Germanica libertas, quae etiam fugatis

394쪽

ab aliis Regnis & criminosis datur, si de Imperio bene merito Principi innocenti & inculpabili denegaturi ubi est peregrinorym & exterorum favor 8 Ubi praemia bene merentium 3 Sic solvitur effusus egregii militis & Ducis sanguis 3 Sic septennalis labor indefessus, sic electio servitii Sacri

Romani Imperii aestimatur Z Si in aliquo circa munera & obligationes suas offendit Imperium, Libellus Criminum os ratur, convincatur sc te sitime veniat puniendus ; sed si Imperii nec pacem publicam fregit, nec aliquid contra eam mo- qiebatur, imo latis viribus pro ea defendenda pugnabar, quid restat culpae, quid flagitii restati nisi habentur ossicia & beneficia prυ injuriis, & unum idemque sit defendere, quod offendere. Si ad Instantiam Regis Castellae, & forsitan per Ministros, qui a Domo Brigantina panem & honorem obtinuerant, opponatur, quod Principis Eduardi Frater, Serenissimus Rex Portu galliae, omnium sta Regni & Populi acclamationi consentiens, injustea Rege Castellae discesserit dc rebellaverit, hoc Contra veritatem est ; neque enim rebellio dicitur restitutio, neque violentiae repulsa appellari poterit inlustitia. Omnibus patet, quod Catholicus Rex Philippus II. armis invadens Lusitaniam.

eam majori vi oppressam, non ut haeres, sed hostis occupavit,nec resistere poterat Serenissima Domina,Domina Catharina,haec enim si tuncjura valerent, jam regnaret; nam a jure per beneficium repraesentationis, in locum Infantis Eduardi,Patris sui, ingressa, ut agnata, ad successionem Regis Henrici, ipsum Patrem, ac si viveret, repraesentabat,

395쪽

LITER E& Catholicus Rex Philippus II. cognatus, Impe ratricem Dominam Elisabetham matrem sue minam reserebat, & uterque non ex propria perso na, sed ex persona Parentis concurrebat, ac proinde quemadmodum Eduardus, fi viveret, Elisabetham Sororem excluderet, sic etiam sua filia Catharina. ut agnata, illum repraesentando, Catholicum Regem, qui cognatus erat & Elisabetham foeminam repraesentabat, excludere jura merito debuit. Et praeter hanc veritatem tritae & notissmae leges sunt, secundum quas &causae & possessionis jus amittit, qui jura deserit & armata

Contendit manu, sic ex illis sit certum, quod Catholicus Rex, si aliquod jus haberet, quod negatur illud amiserit, ubi primum. relicto juris ordine, sumpsit arma, quorum viribus inniti non potuit ad praescriptionem, nam praeterquam qhod contra legitimos Regni successores nulla praescriptio currit, quis titulus, quae bona fides, quis paratum consensus pro illo & siuis successoribus poterant considerarit Extortis Lusitanis Ua fallis, &majori vi oppressis contendentibus, praesidiato Regno, ubi omnes arces, castella, &fortalisia armato Castellatio milite compleverunt. Ultra haec aliud insuperabile obstaculum opponebatur Catholico Regi, ex Lege Comitiali Lusitana: in Lamecensi Civitate edita, jam a tempore primi Portugalliae Regis Alphonsi Henrici, quae quasi

Salica vel Gallica fuit. Ex ea enim prohibetur Regnum Lusitaniae ad Reges exteros pervenire &sic , quod per infantes filias Regum Portugalliae, non posset ad eorum maritos externos jus aliis

396쪽

PROCERNM EUROPAE. Dyaliquod ad Regnum pertinere, & jam hoc & suae

acclamationis jure usus Ioannes primus Rex Lusitaniae, cum tamen nothus Regis Petri filius esset, exclusit Beatricem, filiam Legitimam Regis Ferdinandi, cui ille successit & praeductae Dominae Beatricis maritum Ioannem Regem Castellae debellavit. His & aliis fundamentis, quae melius & uberius eo jam tempore explicarunt omnes jurisprudentiae professores, Libris editis, in celeberrima Academia Conimbricensi & aliis. Conscius Bi Juris erat Serenissimus Brigantiae Princeps , sed inter arma Castellae, quamvis Lusitanorum amori fideret, non tamen ei aperte de illorum voluntate constabat, & ita nihil moliebatur. Sed Deus Optimus Maximus, per quem Reges regnant & Legislatores iusta decernunt, sumsit Castellae ministrorum Tyrannidem pro libertatis & Iustitiae instr*mento:Nam eo tyrannidis,& injustitiae duorum p tentiumMinistrorum geneti &soceri, Didaci Soares&Michaelis de Vasconcellos, qui Regii Status Por

iugalliae Secretarii erant,indriti & Olispone,intolerabilia ab eis arbitrata tributa, despectus & exstirpa io nobilitatis,bonorum, locorum, justitiae & militiae equestrium insignium venditiones, velut in hasta publica, pervenerunt, ut solum residuum e set, quod jam moliebantur, ut antiquissimum Lusitaniae Regnum stralibus & legibus fractis, reduceretur in miseram Provinciam. Quibus & aliis multis incitati omnes Praelati Ecelesiastici, omnis Nobilitas & populus, nemine discrepante, acclamarunt, restituerunt& juvarunt Regem suum Ioannem IV. cui per breve temporis spacium, omnes

, X s arces

397쪽

arces & praesidia, in quibus Castellanae Cohortes erant, obedierunt, & omnes Regiones & Insulae Portugalliae ubique ensium id la vel armorum stre pitu traditae sunt 3 Ecce quomodo Serenissimus Rex meus Ioannes IV. tuendo jure suo, pro suorum Vasallorum tuenda libertate gubernat & re gnat, nec sui juris defensio & restitutio ei in cutipam poterit imputari, & si contrarietur Catholicia; Rex, & ad jus provocet, quod armorum Vicoeperit Lufitaniam, illud ipsum pro Rege Domuno meo est, quod enim armis extorsit , hoc licet ammis regnum repetere, & sic inter sese uterque jura& uterque arma revolvat..

Sed dato & nunquam concesso, quod' Serenissimus Rex Porthigalliae aliquam injustitiam δί hostilitatem committeret contra Catholicum Casteulae Regem, quae culpa, quis dolus, quae machinatio confiderari potest in innocenti Principe Edin. ardo λ Filius ipse obligationibus patemis, si non sit haeres, exuitur; uxor mariti debitis, nisi per successionis vincula, non tenetur; clamant Iure Consulti,. quod crimen vel poena paterna nullam maculam filio infligere possit, nam unusquisque ex suo admisso sorti subjicitur, nec alieni criminis successor constituitur & alibi quot satius est impunitum relinquere faeinus nocentis, quam innocentem damnare : Quomodo igitur innocens ex culpa alterius obligabitur Z Anne fuit motionis Portiagalliae & fratris sui particeps Eduardus Respondet veritas, nullo modo. nam si sciret & in ea, vel scientia , vel ope concurreret, juxta liberas Civitates erat, quo petere & ubi se recipere poterat,

Diuiti eo by Corale

398쪽

pROCERUM EIIRO PAR rat, sed nihil scivit, conscius ipse sibi nihil timuit,& externa securitas fatis interiorem demonstravit. Sed ulterius pergendo, permisia & nunquam concessa) quacunque aliqua praesumptione , juXta quam censeretur, illi gratos fuisse Lusitaniae motus , eis consensisse & voluisse ab Imperio exire, quod negatur, quid deinde sequitur contra Imperium Θ Illi Princeps Eduardus non Castellae inserviebat, & secundum Regnorum diversitates, Dominia & Possessiones, nihil Imperio &Germaniae est commune cum Castella, nihil cum por- tugallia. Unde quamvis etiam pro offensis Imperii possit innocens detineri, nihil debet, ratione Imperii. Eduardus, nec Serenissimus Rex Iohannes fiater ejus aliquod cum Imperio debitum contraxit, nec a Germania aliquid abstulit. Si pacem Castellae fregit,non fregit Germaniae Pacem,&si adhuc e contrario illa antiquissima accusantium allegatio repetatur, quod omnis qui se Regem fa-εit,contradicat Caesari non habet loeum in utroque fiatre , nec debet andiri, nec valere apud Sacram.

Catholicam & Cariaream Majestatem. His &aliis Iuris, aequitatis & rationis monumentis instructus ante Celsitudines, Illustritates & Dominationes Vestras & ante ipsam Sacram & Caesaream Majestatem praesentialiter adesse desiderabam, ut justitiam ab omnibus humiliter implorarem, sed jam non conceditur ire, & quae mihi securitas servabitur de jure gentium, si in Persona tanti Principis frangitur Z Quae mihi ipsius servo libertas dabitur, si & ipsi Domino denegatur λ Iuste igitur per has literas a Celsitudinibus, Illustritatibus &

399쪽

Dominationibus Vestris, nomine Serenissimi Por- tugalliae Regis, Ioannis IV. Domini mei, peto. ut Princeps Eduardus,' ejus frater innocens, liberetur, & in pristinam & debitam libertatem restituatur, & ad meliorem promotionem ejus effectus, innocentis Ducis & Principis justitia, Suae Sac. Cassi Maj estati a Congregatione Celsissima proponatur, ut suis ipsius Legibus obligetur, & satisfactionem praebeat actioni, in quam omnes alii Reges & Principes prospiciunt & mirantur, ita, ut in Causa Colsissimi Ducis ac Principis Eduardi, justitiae, non sanguini deferatur, & non fiat, quod unde jus oritur oriantur iniuriae. Et sic confido & spero firmissime me assecuturum a tanta Congregatione , in qua generaliter omnibus &particulariter singulis Dominis congregatis, de gratulationem Regis Domini mei, & ossicia mea humiliter offero, praestaturus. Holmiae, a . Iulii, Anno Domini i6 l.

Franciscus deSousa Coutinius. CVIII.

Lisera FERD IN ANDI III. Romanorum Imp. quibuι FERD IN AND O, Infanti Hi aniae, Rom. Ecclesia Cardinati s Archiepiscopo Toletano Samos conductus pro Legatis ad Pacis negoti-ὸ um deputandis ratione locorum esse mutaros s

mutandos nuntiat, iis .

Ferdinandus Tertius &c.

CElare Reverendissimam Paternitatem & Dilectionem Vestram noluimus, quod cum Regina & Status Regni Sueciae literis suis ad Electores, Principes & Status Imperii 27. Martii nuperi d

400쪽

PROCERUM EUROPAE.

tis iisdem significarint, desiderare Regem Galliae

ad Tractatus pacis secum & cum Regina ac Corona Sueciae instituendos, in locum Civitatum Coloniensis ac Lubecae vel Hamburgi de quibus alias conventum fuerat) nunc ad Tractatus quidem Gallicos Monasterium vestphalorum, ad Sueci-COs vero Osna brugam, civitates Episcopales denominari atque constitui, Dictorumque Elect rum Legati ac caeteri Principes & Status, absentiumque Deputati in praesentibus Comitiis congregati ea super re Nos quemadmodum Reverendissima Paternitas & Dilectio Vestra ex adjunctis exemplis videbit interpellarint ; Studio Pacis etiam in dicta loca, Monasterium & osna brugam consenserimus, jamque adeo Literas passus petito modo transcriptas Deputatis Nostiis, ad Gallicos

tractatus Coloniam transmiserimus, proinde ad Oratorem Venetum Parisis residentem transmittendas, ab eodem ad manus Deputatorum, sive Deputandorum a Rege illo receptis tamen prius similibus literis passus pro Nostris Pleni potentiariis ad

eundem modum , in conventa forma expeditis,

quas simul ad eosdem Pleni potentiarios Nostros transmittere debeat) consignandas, ne qua igitur ex parte Serenissimi Hispaniarum Regis Catholi. ei, consobrini & Asfinis Nostri charistimi, vel Reverendissimae Paternitatis ac Dilectionis Vestrae sit mora, eidem hac de re hisce benevole significare

Voluimus, amanter requirentes, ut & ipsa salvos conductus desideratos ad eundem modum transcriptos similiter dicto Oratori Veneto quanto-eyus transmittat. Qui de caetero eidem Reve-

SEARCH

MENU NAVIGATION