Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

421쪽

debantur. Tali apud amicos quoque dissimulatione Austriacis uti visum est, ne si totum negoti iam permitterent judicio eorum, quos ad concordiam proclives esse constabat, ipsi fortassis impellerentur, quo pervenire nolebant. Nempe fuit honestius largitionibus multis & iniquissimis Le gibus, pagorumque ad ipsus Austriae fines ducenatorum deditione ac servitute pacem Cttomannicam redimere, quam Germanicae operam dare.

Nisi fortasse leve est denegasse amico & Veneram. . do nomini Maiestatis Vestrae id, quod ab ipsis eo dem omnino tempore Osiman Aga, Mehemet Essendi, Trinar Tuffledar, & Mustapha Alai ultro delatum acceperunt. Nam qui annus & mensi, nobilitari debuit exordio foederis per totam Christianitatem sanciendi, is novissime inito inter Austriacos Turcasque foederi inscriptus est. Λd cuncta haec 'quasi per se non satis gravia & omnibus bonis exosa ut aliquis veluti cumulus accederet, placuit adversariis denuo experiri, qua fraude commodissima possent, Suecosa foederis societate divellere, ibi demum sui copiam facturi, ubi semotis arbitris clam & precario pacem ita cauponeu-tur, ut pax non sit. Comes Aversbergius cum apud Dominum Salvium per emissarios aliquot ejus rei periculum frustra fecisset, multis subinde precibus ab ipso Majestatis Vestrae non hos in usus Deputato, Domino Langermanno, aegre impetraVit, ut Per eum quoque certior fieret, idem Serenissimae Reginae Sueciae Legatus, se brevi instructum sore mandatis & Plenipotentia, unde Regnum illud, modo res tantum suas agat, plus quam abunde sibi satis

422쪽

pROCERUM EUROPAE. 31

satisfactum sentiret. Nil moratur tam strenuos corruptores: &tunc &saepe ante repulsam passi, Lutetovium audenter submittunt, qui specie honestatis, tamquam valedicturus Suecico Legato & acceptum Illi laturo commeatum, quem pro Itineris sui securitate a Campiductore Torstensolinio petierat, prima quidem haec ossicii verba praefatus, coepit de Tractatu Praeli minarium & declaratoriis sui Domini literis dicere, quas Ratificationis loco haberi volebat. Sed gravissimas rationes opponentem Suecicum Legatum & multa adhuc parantem

interpellavit alter quippe qui de his sermonem non instituerat, nisi transitum sibi facturus ad alia sumpsitque inde occasionem respondendi: Etiamsi

ratthabitus fuisset tractatus, non tamen inveniri exitum potuisse tam arduo & multiformi negotio pacis universalis, consultius futurum, multoque magis e re Suecorum, si soli transigant. Et hoc quidem argumentum ab utili copiose tractavit,

ostenditque illis omnia Regna mundi & gloriam eorum, si fidei servantes, hoc est, Sueci esse desierint. Ni faciant, fore, ut bellis implicentur aeternis, quia nec Gallia magno tractandi desiderio flagret jam horruit dicere nullo) nec, cui pacis generalitati consentire videtur, illius assequendae ratio reperiri ulla unquam possit. Plura in eandem

sententiam importunus Orator congerebat, inriscente jamdudum auditore, qui tentatos toties ad

fastidium dolos, tandem quoque risu prosecutus est; velut apud merces obsoletas solemus, quae fie- pius venales, ubi vitium transparuit, quodcunquestiam prςtium statuatur, nemini tamςn obtrudi

423쪽

possunt. Ex his Austriacorum, quantumlibet i ritis conatibus patet evidentissime, contra quod professi sunt, nihil eos minus in animo habere, 'quam Monasteriensem & Osinabrugensem Conis gressum, &suarum utique artium fiducia Tractatus singulares, bello acrius persequendo aptissimos,

uno Verbo, Pragenses etiamnum moliri, conjunctos praefracte repudiare, quantacunque cum suae

existimationis jactura& mundi laborantis calamitate judicent alii. Nemini contra non perspectum

est, quae ad accelerandos conventus conferre potuerint, eorum nihil a Christianissimo Rege praete missum , ipsum studio Pacis ea tribuisse, quibus alias nullo respectu cessurus fuisset, denique Pactionem Praeliminarium non cunctanter, idque rein

bus suis ad votum fluentibus, confirmasse. Et proinfecto nihil se per hoc bellum malle, quam ut publica epraesentetur tranquillitas, vel hoc ipso luculenter docuit, quod ab instauratis cum Regno Sueciae productisque ad belli exitum foederibus statim assensu firmavit suo, quaecunque communi utrinque Delegatorum sententia Regioque imprimis Majestatis Vestrae interventu in negotio pacis acta hic & constituta fuerunt. Caeterum paris animi indicium in gente Λustriaca, cum ne ullum quidem hactenus prodierit, quin dc novissimum hunc tractatum violarit, sine Religione rem ad oti, um deduci patiens, quasi in eo ingens aliquod commodum suum versetur, si fiacti ac debilitati Imperii Proceres magis magisque opportuni fiant injuriae. Ego quid hic ultra incassum morer, non video. Itaquς, Serenissimς Rςx, postquam Sociori

, rum

424쪽

rum Regum ac Principum usibus, mandante Rege Christianissimo, hinc prospexi curavique pro mea mediocritate, ne quid detrimenti causa commuis nis accipiat, dum adversa pars libidine bellandi victa armis insistit, illinc pacis tractationem quam . maxime aptam explicatamque confeci, discedo tandem e Germania. Facio id equidem cum summo doloris sensu, quod pro quiete nobilissimae, quam late patet, provinciae, Christianitatisque totius sollieitum Regem meum in tam pio laudabiliaque instituto deseruerint Λustriaci. Nec profe-M minus cupide expeto, ut eximiis Ipsius pro publica tranquillitate studiis demum consentientes causam ei praebeant, brevi me ad Tractatus Pacis cui meam negotio operam dicavit) in hasce oras iterum ablegandi. Supplico Maj. Vest. per eam quoque abire mihi ut liceat, & repetitis obsequiis Regium obtinere favorem, etiam cum ab Ipsius Regnis longius abero, atque adeo ab illis quae hic

infrequentes non fuerunt, rerum cum Ea gerendarum occasionibus.

Quod si meam toto hoc quinquennio vel sup rioribus temporibus operam atque Observantiam Majestati vestrae ulla unquam in re probavi, idem promereri haud segnius enitar, ubicunque suorues honore mandatorum porro dignabitur

Serenissimae Majestatis Vestrae

Servitorem

Claudium de Meta es.

425쪽

LITERAE

CXIII. Litrea CHR IS TIANI IV. Regis Dania, ad Legrisum Gallicum CLAUDIUM de MESMES

exaratae, quem, quod Auerabergius moniam in pinato anulus omnia praestare promiserat,qua C sareis e Lege Praeliminarium praestanda essent,

certiorem reddit, ac requirit, ut iter exinde, quo

redire in patriam parabat, disserat. Isi a. CHristianus IV. Dei gratia Daniae, Nomegiae, Vandalorum, Gothorumque Rex, Dux Stesiuici, Holsatiae, Stormariae ac Ditmarsiae, Comes in OLdenburg&Delmenhorst. Salute & gratia nostra praemissis, &c. Illustris & Generose, Nobis sincere grateque dilecte. Venit ad Nos Hastniam

paucos ante dies Caesareus Legatus Comes ab Auersperg, Nobisque exhibuit omnia ea, quae rigore transactionis Hamburgi cum Lutetovio inita ex parte Imperatoris praestari oportet, exceptis duri taxat iis, quae a Rege Hispaniarum desiderantur, quae &ipsa se intra breve tempus exhibiturum, a que ita dictae transactioni, quantum ex ea ad Imperatorem & Regem Hispaniarum pertinet, usque, quaque satisfacturum esse promi fit. Cum igitur nihil quod sciamus, supersit, quod Tractatus Pacis

ulterius remoretur, reliquum nunc est, ut extraditioni eorum Instrumentorum, quae jam unicuique Legatorum ad manus fiant, & Congressui auspirando dies dieatur; quorum illi quidem 29. hujus Mensis, huic autem ne Legatus Caesareus in exhibitione promissa, eorum, quae Regi Hispaniarum Praestanda sunt, temporis angustiam aecusare pos-

426쪽

sit Calendas proximi Decembris constituimus. De Vobis spem indubitatam concepimus, fore &Vobis haec gratissima, Nobisque Libenter Vos consensuros, & propterea iter, cui Vos accinxistis, tantisper suspensuros esse: certi navem illam Nostram securitati itineris Vestri destinatam paratam fore deinceps, quandocunque Vobis in patriam reverti placuerit. Cupimus autem, ut Nos Voluntatis Vestrae de his omnibus & singulis quantocyus& per exhibitorem praesentium certiores faciatis. Nos Vobis vicissim gratiam Nostam Regiam deserimus. Datum in Nostra Gluckstadia die 13. 23. Augusti I 6-2. NB. Ejusdem fere argumenti datae quoque sent ad

Suecicum Legatum, mutatis tamen mutandis. i

lici, ad praecedentes CHRISTIANI IV. R gis Dania Liter M. quo ab Auerstergio noνam ranis rum frustrationum scenam instructum iri docet, seque non ideo, sedsolummodo ut ipsius voluntati

obsequatur, discessum suum dilaturum esse pro-

i mittit, Isi a.

Serenissime ac Potentissime Rex. Quae Majestati Vestrae Comes Auersbergius

tam luculenter promisit, etiam apud me fidem invenirent, si sincere tandem Austriaci sine ambagibus ullis, sine reservationibus aut divertiaculis studium pacis profiterentur. Norunt omnes, quam justis de causis plenam Tractatus Hambur. gensis Ratificationem Legati Galliae Sueciaeqigreposcimus, parati intem accipere ab Imperia ou

427쪽

mus. Scilicet ad id obligantur Religione pactorum selennium, & vi sponsionis a Majestate Ue- - stra incomparabi exemplo interpositae. Quid hactenus secutum sit, res ipla indicat. Iam non autem verbis & pollicitationibus, sed facto opus est. Promissionum satis a Legato Lugovio, satis ab Au- la Viennensi superque tulimus. Quid ille nunc ad sui Praedecessoris fidem amplissima potestate muniti, quid ad Regiae cautionis autoritatem sua promissione accessurum putati Si poterunt adversarii fidem&suam dc Mediatoris fallere, ae solennitate Conventionis publicae nihil moveri. quid profecto foret praesidii in unius Ministri pollicitatione. Equidem, quae mandata nuper acceperit Comes Auerspergius, mihi compertum non est. Ea si coram inspicere licuisset, minus fortasse haer retanimus meus, qui nunc praeter incerta quaedam& generalia, adde toties nec quicquam venditata promissa, in quo acquiescat, non invenit. Obtestor Vestram Majestatem, ut infirmitati meae det veniam, si inter tot ambigua, tot implicata Austria. corum consilia toties deprehensus, nunc iterum objecta nova ac satis confusa specie, nihil ipse subito expediam. Nihil est manifestius, quam fecisse eos infectum, quicquid Lugovio promiserant, publicisque Literis declarasse Majestati Vestrae orbique universo, nunquam futurum, ut Tractatui de Praeliminaribus Pacis assentiantur. Quae omnia cum hodie contrariis promissis subruant, quomodo se a tergiversitionis suspicione purgare possint, On video et Apparet enim, quam lentis passibus

428쪽

an hoc negotio incedant, quanta inoertitudiis ne modo referant pedem, modo proferant, quam denique, quod dici solet, nec navigare Ipsos ventus suus, nec manere sinat. Nescio quam sim rerum intelligens, videor tamen animaia vertisse totum hoc, quod novis nunc consiliis moliuntur adversarii, non alio Pertinere, quam ut publica iudicia, quorum favorem amiserunt, si recolligere non datur, vel impediant saltem aut interturbent. Sed excussa tota serie tractationis hujus, facile pellucet artificium. Omnia enim ege runt membratim & per particulas temporibus diversis saepe deserentes, quas ante probaverant rei gerendae, occasiones, delati demum ad conclusionem, sed cujus statim poenituit ipsos, dcquam ulla non arte disibivere conati sunt, ita ut animus a quiete averses distincte proderetur. Octavus jam est Mensis, quod consummatus signatusque Ham-hurgi Tractatus Viennae pertinaciter displicuit, ra-tthabitioque ejus plane denegata est. Grandi Epistola Ministri illi professi sunt, nimium quantum existimationi Domini sui dignitatique Imperii in plurimis articulis praejudicari, perque Legatum

sium, Comitem Auerspergium contenderunt, L gatos foederatorum Regum ad redordiendam novam tractationem esse protrahendos. Sed tamdem postquam agnoverunt tam suecessum consiliis suis, quam justitiam defuisse, obruti pene ac

oppressi liberrima indignatione, adeoque convitiis bonorum omnium, ut tantam invidiae tempestatem, aliqua saltem ex parte discutiant, post octo demum menses aliam novarum frustratio-

429쪽

num stenam instruxerunt. Nihil nunc est, quod in tractatu praeliminarium desiderent, non jam amplius peccavit quicquam Luet ovius: omnia nune recte & pro sublimitate Imperii Domusq; Austriacae.Quia in mutatione tam opposita. utrum integro sinceroque animo etiamnum versentur, multas

dubitandi causas habeo, atque idipsum, ut reor, suspicabitur Majestas Vestra, si & partes secum i

vicem & earum acta utrinque comparet. Primum Ratificatio a Legatis Regnorum subito & sine effugiis, tum simul ac semel secuta est. Neque enim eum Galli ratum haberent, quod gestum

erat, Suecorum consensus abfuit; neque offere tibus se Suecis, latuerunt in insidiis Galli, spec laturi opportunitates perturbandi omnia, ubi l bitiam foret. E contra Imperiales diu prolixequo refiagati, nec nisi pudore publicarum querelarum, fortasse&Suecorum victoriis permoti, tandem se quidem omnia ea executuros ajunt, quae Transactione Hamburgensi continentur: Hispani vero adhuc absconditi obmutescunt, qlto supercilio omnes hactenus pro pace exhaustos a Majestate Vestra labores, aliorumque Mediatorum toties re petitas admonitiones ac summam sellicitudinem

despicere ausi, quaeque pro iis sepius sposponderunt coniunctissimi Imperiales & foederati charissimi spontaneae oblivioni tradere, aut, si mavis, e iam ignorare. Quid potest esse collusione tam manifesta liquidiust omnino id agunt Austriaci, ut negotii partem aliquam velut vestem laciniam manibus prehensam teneant, retracturi hoc pacto totam, ubi id ipsis opportunum visum foetit. Quae

430쪽

Quae omnia cum docuerit eventus, Nobis Regnorum Legatis non succensebit Majestas Vestra, si territi vestigiis prioribus veremur primum, ne i ter illa, quae nunc ostentat Comes Auerspergius, ratificatio Viennensis vel desit, vel imperfecta osseratur: deinde si & Hispanicam requirimus promissionem, eam plane non acepturi sumus. Nimirum, serenissime Rex, Nobis nec ab expressa formula solennis Pactionis discedere, nec a Mandatis Regum Nostrorum licet, quibus diserte iubemur dare operam, ut quemadmodum ab ipserum parte pridem sectum est, nullis circumscriptam dilationibus, promissis, exceptionibus, sed plenam ac praesentem Imperialium, Hispanorumque ratilia- , bitionem obtineamus. Quandocunque autem

Majestati Vestrae contigerit, eos hoc limite defigere quae res sane dissicultatis plenissima sponte e

rantes divagantesque reducere in viam nulla neque per Gallos mora neque per Suecos erit, quominus tradantur utrinque cum ratificatione iatri conductus, & congressui initium fiat. Interim cum

id sibi persuaderi nec dum possint Austriaci, ni hil superesse videtur quod discessum meum producere debeat. Quoniam tamen Majestati Vestrae, placere intelligo, ut sustineam me ad diem usque a9. Mensis hujus, qui erit octavus Septembris anni Gregoriani, promptissime, ut par est, licet jam in procinctu, obsequar, non quod interea perfici quicquam posse existimem cum adversariis

tam morosis, sed quia sic voluit, sic jussit Majestas Vestra. Caeterum maximas ipsi gratissimasque gratias habςo, quod navem praetoriam securitati

SEARCH

MENU NAVIGATION