Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

401쪽

3Η ' LITER ME . tendissimae Paternitati & Dilectioni Vestrae af etum Consobrini & Assinis amantissimi benevole

confirmantes, eidem omnia prospera Optamus.

Ratisbonae 6. Augusti i6 l. CIX. Liuia CHRISTIANI IV. Dania Regis ad CLAUDIUM DE ME SMES, Ludovici XIII. Gallia Regis, ad tractatus restauranda in Germania Pacis Legato, quibus ne pacis diutius negotium protrahatur, postulatis ipsius ab Imper rore satisfactum iri, verbo suo regio spondet, IMI.

Christianus IV. Dei gratia Daniae, Nor e

giae, Vandalorum Gothorumque Rex&c.

SIngulari favore & gratia Nostra praemissis, Illu

stris ac Generose, sincere Nobis Dilecte. Relatum Nobis, ex quibus causis arb tramini, vobis non licere, quoad duo illa postulata, in Praeliminaribus, hactenus tot annos tractatis, testantia, etiamnum in Resolutione Caesaris acquiescere. Spes fuit non parva, cum ad manus Nostras ea perveniret, nihil vos amplius desideraturos. Quia vero Vestris mandatis stricte inhaeretis. & ad finem horum praeli minarium non properatis, antequam salvi conductus cum Titulo Tutricis & Regentis pro Serenissima Ducissa Sabaudiae traditi tuerint, simulque adsit a Rege Hispaniarum Plenipotentia , &rati habitio eorum, quae circa haec Pacis universalis Praeliminaria Hamburgi cum Legato Caesareo conis cludentur. Cum Nos etiam ex literis Imperatoris intellexerimus, quam enixe ille cupiat, remoto

omni obstaculo, in causa Principali fieri initium, nosque ipsimςt consideraverimus, quam necessa-

rium

402쪽

xium universe Christianitati sit, hoc ut quo citius fiat; Vobis expromittimus, praedictos Caesarem Regemque Hispaniae his vestris desideratis quantivis etiam momenti, locum daturos, & amore aureae pacis & dolore tot calamitatum, quibus Imperium Romanum, totaque Christianitas est implicata, requisitioni Nostrae non defuturos. Contendimus itaque a Vobis benevole, velitis ultimam hisce Prae- liminaribus addere manum , & hinc inde traditis salvis conductibus, qui sunt ad manus, sine ulteriori mora de certo die determinando cum Legato Caesareo convenire, Nos Vobis gratiam & benevolentiam iterum pollicemur. Dabantur in Ca-stiis Nostris Fuisbutiliae, die a=.Novembr. An. 164 .

Christianus. Responsoria regati Gallici CLAUDII DE

MES MES ad praecedentes REGIS DAENI AS Literas, I I.

Serenissimo & Potentissimo Principi,

Christiano quarto, Damae, Nor egiae, Gothorum, Uandalorumque Regi.

Serenissime ac Potentissime Re X. IN verbo Vestro laxavi rete, & quamvis nec liteis

rae Salvorum Conductuum nec alia adessent, quemadmodum oportuit antequam Conventui de Pace universali dies praefiniretur; tamen in tractatum non invitus consenii, quem nunc ad Majestatem Vestram belligerantium Principum Legati mittimus. Valuit apudme securitas Regiae expromissionis, ut praeter ordinςm usumquς Iorum ge-

403쪽

rendarum & praeter ipsa mandata eousque progredi auderem, arbitratus contra Iurisperitorum Regulas hac vice inesse cautionis tantum in persona, quantum in re, quod is fidem interposuerit suam, qui & Rex est & arbiter publicae concordiae, & arismatus; spero equidem fore, ut tantam autorita.

tem secutis, nemo nobis impune & afflicti Orbis expectationi illuserit: nec dubito, quin Reges ac Principes Christiani considerate religioseque habituri sint judicium ejus, qui inter ipsos & aetate est primus, & longo regnandi usu coalitam prudentiam, vel his maxime difficillimis temporibus exerit. Saltem id certo spondere possum Majestati Vestrae, Christianissimum Regem una cum belli Sociis ac foederatis impleturum abunde, quicquid suarum esse partium ex praesenti Tractatu intelliget & gratissimo quoque animo non segnius aecaeteri omnes, qui eommunibus miseriis finem imis positum vore cupiunt aestimaturum labores, ossiscia, studiumque incomparabile, quo Majestas Vestra promovere negotium Pacis & Reipublicae Christianae pristinam conficere tranuuillitatem, consilio praeclaro, illustrique conatu, tot jam annos perseverat. In re tam ardua, si nec Opera mea inutilis fuit, eamque Regiae vestrae Majestati probare potui, equidem me summam habere votorum

meorum libens profitebor, qui sum jam pridem

Serenissimae Majestatis Vestrae

mus Servito

Claudius de Mesmes.

404쪽

CXI. Litera FERDI NANDI III. Rom. Imperatoris, ad CHRISTIANUM IV. Damae Regem,

quibus eum, quo ultimam manum inchoando pacis in Germania restabilienda negotio imponere, istudque omni suiuo promovere haud gravetur, amice compellat, Isi a.

Ferdinandus Tertius &c. Serenissimo Daniae Regi &c.

Trasque Dilectionis Vestrae iv. Novembris & 124. Decembris Anni proxime elapsi datas literas recte accepimus, atque ex. iisdem pariter atque ex appositis scripturis liquidius intelleximus, quantum ac quousque in compositione Praeli minarium ad instantem Congressum universalem ad hibita, quoad Gallicos simul ac Suecicos Hambu gi commorantes Ministros Dilectionis Vestrae operatio profecerit; Imprimis vero quemadmodum apud Nos Titulum Tutricis ac Regentis pro Drucissa Sabaudiae se obtenturam, Legato Gallicano, quasi in antecesium expromittere sit coacta; Nos proinde amanter atque enixe requirendo, ne datam in hac expromissione suam fidem destitui, simulque praesentis aperturae occasionem denuo et bi, negotiumque hoc in castum ae nihilum recidere patiamur. Tametsi igitur neutiquam dubitemus, quin Noster tum Hamburgi commorans consiliarius Imperialis Aulicus Conradus a Luteto juxta praescriptum ac tenorem Caesarei Nostri ad ipsum 19.Decembris expediti mandati, ad Dilectionem Vestram pluribus retuletrit, quibus & quam

405쪽

gravibus ducti rationibus petitum Titulum Ducis fae Sabaudiae hactenus censuerimus denegandum& Dilectio Vestra quoque intellexit, hocce ad Tractatus Principales, non vero ad praeliminaria spectans, negotium, non esse idoneam neque sussicientem causam, cur Franciae Rex a congressis illo sese potuerit aut debuerit abstinere; tum Dilectioni Vestrae satis notum est, quot & quam diversis adversae partis petitionibus jam ante detulerimus,neque tamen ille ab omnibus desideratus congreΙ-sus, post tot tantasque a summae autoritatis intempositoribus factas sncerationes, a parte adversa ad optatum fuerit promotus effectum. Ulut autem sit, amicam atque enixam Dilectionis Vestrae requisitionem benevole accipimus, imprimis vero in facta expromissione, vel hoc considera

mus, quod Dilectio Vestra petitum salvum Comductum eqm in modum desideret, ut ambobus Sabaudiae Principibus, ratione tutelae, a Nobis ipsis commissae, neutiquam fraudi praejudictove sit. Ac proinde Nos erga Dilectionem Vestram ita declaramus, quod dictum salvum Conductum pro Ducissa Sabaudiae, eo plane modo, quo Dilectio V

stra postulavit, sub die hodierna Tit.) Comiti ab

Auetaberg transmittamus, Illique simul clementer praecipiamus, ut eundem tam diu penes se re tineat, neque antea extradat, donec omnia in pra

liminaribus sint transacta & composita, & unive sim negotium a sola extraditione hujus salvi Conductus pendeat; Verum tamen excipimus & reserva mus Nobis hic expresse, quod quando tandem ad realem extraditionem fuerit perventum,

406쪽

quod hujus Tituli in his duntaxat salvis conductibus facta concessione praedictis Sabaudiae Principibus,' in juribus ipsorum realique possessione concreditae per Nos ipsis, & de jure commissae tutelae, ne vel minimum quidem praejudicium creari, sed ad almam saltem pacem provehendam, liberandamque Dilectionis Uestrae hac in parte datam Regiam fidem, hac tantum vice concessum intelligi velimus. Ad reliqua omnia, quae a Consiliario Nostro Imperiali Aulico, mediante Dilectionis Vestrae Consiliario, Domino Langermann. cum Sue eicis Gallicanisque Ministris acta sunt, & partim ex

Nostrae, partim etiam ex aliorum Intereilatorum . ratificatione atque ulteriori resolutione pendent,

quod attinet, exinde singulari cum grati animi a Lfectu agnoscimus indefessum & constans Dilectionis Uestrae studium, quod hactenus promovendo Congressui illi sedulo atque indesinenter impendit. Id Dilectioni Vestrae merito sempiternam Nominis sui gloriam conciliabit. Et licet neque

dum quod Nobis quidem liqueat) ulla istiusmodi legitimatio ad tractandum cum Caesareis No-- stis Ministris a Gallicis legatis fuerit exhibita, atque ipsemet fassus sit, id, quod hac vice, hac in re actum est, absque mandato actum esse, nihilominus tam pro Nostra quam Serenissimi Hispaniarum Regis parte inprimis in duarum ad dictos Tractatus . Urbium Monasterii nimirum & Osnabrugae electione conquiescimus 3 nec secius acceptamus ac consentimus, ut statim, post traditos hinc inde salvos conductus , praesidia moderna, quae Civitatis disciplinae non sunt obnoxia, educantur, & quam '

407쪽

diu hi Tractatus in una alteraque urbe duraverint, tam diu earundem custodia ac defensio Ips smet Civibus atque Incolis concredatur. Volumus etiam,ut Civitas Osnabrugensis,durantibus hisceTractatibus,Privilegiis suis gaudeat, in eorumque fru

tione manu teneatur ac conservetur, nec Magistratus in praesenti Ecclesiarum quam Scholarum dictae Civitatis constitutione, ulla ratione perturbetur. Demum etiam, licet salvi conductus Nostri Caesarei, tam loco ad Tractatus assignato, quam etiam personis, quibus ii sunt concessi, omnem sufficientem praestent securitatem; Ex supra abundanti tamen charissimi fratris Nostri Dilectioni & omnibus ab ipsius ductu militantibus gratiose ordidatum volumus, quemadmodum sub Dato hodierno ordinamus atque inhibemus, ne durantibus hiscei tractatibus adversus Civitatem Osnabrugensem &Petrusbrugensem, postquam Nostri & Interpositorum & aliorum Regum ac Principum Legati, Osna- brugam intraverint, quicquam infestum aut hostile, consilio aut facto quocunque tandem nomine - id vocari possit suscipere aut attentare ausint.

Idem Dilectioni Vestrae tam de Serenissimi Hispaniae Regis Catholici armis quoad hostes quoque

ipsius id veniant quaesitum) quam duorum Bava-os riae &Saxoniae Electorum concreditis Imperialibus, copiis promittimus & asseveramus certo confisi, partem quoque adversam vicissim similiter stipulaturam, neque Dilectionem Vestram hoc nomine - idoneam ab ipsis fidem & sussicientem securitatem accipere recusaturam , sibique necessaria ad hoc mandata militaria ad manus suas tradenda cura-

. turam,

408쪽

PROCERUM EUROPAE. I t

turam, quemadmodum Nos Nostra talem in eveniatum Dilectioni Vestrae transmittenda, tradendaque curare non detrectamus. Et cum jam de omnibus, quae ad promovendam necessariam hinc inde correspondentiam & reciprocam literarum transmissionem, cursorum & nuntiorum expeditionem,& caetera hisce annexa pertinent, jam in accordatis

ex utraque parte salvis conductibus optime provisum sit, in eo habentes penitus conquiescimuS, certa freti spe, ut quemadmodum ex hac parte fiet ;ita etiam ex altera, quicquid ita sectum conventumque est, rite adimpleatur. Quod si vero praeter omnem spem atque expectationem Congressi. s& Tractatus isti absque conclusa desideratissima Pace dissolvantur, volumus nihilominus, ut intra sex hindomadas contra Osnabrugam & Petresburgum nihil hostile attentetur, vel Suecica Corona impediatur, quo minus Praesidium suum denuo illuc introducat, dummodo idem respectu Civitatis Monasteriensis observetur. Ad diem quod attinet, quo cum reciproca salvatorum conductuum

extraditio fieri, tum congressus ille universalis initium suum reipsa sumere debeat, Nobis de Serenis stino Hispaniarum Regi Catholico etiamnum eo , erit gratius, quo maturius & is constituetur, & congressus ille realem suum sortietur effectum, & jam

ui in procinctu sint, benigne injunximus, praesto- Lbundi, quod & Gallicus Hamburgi commorans Minister petitos ex Nostra parte salvos conductus in debita forma tandem ad manus Dilectionis Uestrae traditurus sit, prout etiam praefato Legato No-

409쪽

stro Comiti ab Aursberg idonea dedimus mandataν quo tractatibus histe inchoandis praefixus dies salvis conductibus inseratur, adeoque Caesarei Nostri salvi conductus perseet, & absoluti Dilectioni V

strae tradantur, quin etiam, ut loco fiatrum Palatinorum , Ducum Brunsvicensium cognatorum a

Fratrum, & Landgraviae Hassiae Casselensis Domus, Palatina, Brunsvicensis & Luneburgensis, uti αΗassat Casiel ensis in salvis conductibus perscribatur, similiter consensimus, atque ita de integro eΣ- peditos salvos conductus saepe dicto Nostro Comiti ab Aursberg transmisimus. Super unico duntaxat loco, qui inter Monasterium & Osnabr , gam ad promovendos Tractatus, necessariaque inter Legatos instituenda colloquia & conferentias opportunus, & omnibus partibus gratus esis pos . se, declaramus Nos ae reseruimus, quod quicquiae per Nostros Caesareos atque alios Regis Monasterii & innabri gae tum futuros Legatos , ea superre determinabitur, id ratum firmumque erit, prout ad Tractationem illam Legatus Noster satiscomparebit instructus. Quoad illud autem, quod inter Consiliarium Nostrum Imperialem Auli m& Gallicos Suecicosque Ministros agitatum est, ud nimirum, ad lucrandum tempus omnia, quae inhoc congressu 'universali reciproce extradere necessimuest, Hamburgum deferri atque ibi per Dilectionis . Vestrae Deputatos eorundem extraditio fieri de Mat, Nos quidem iam olim Omnes eos salvos conductus, quos Nostris ad Colonienses Tractatus deputatis Legatis transmiseranaus, Nostro itidem Hamburgi commoranti Consiliario Imperiasi A

410쪽

Iico eum in finem transmisimus quemadmodum Eociem ibi in Prototypis reperire est si res ita po- sularit, etiam illic extraderentur, sed illos tamen sub dato etiam hodierno Legato Nostro Caesareo denuo mittimus, & adhibebitur debitis locis curatio necessaria, ut ii Salvi Conductus, qui a Serenis simo Cardinali Infante Hispaniae, felicis recordationis, oratori Veneto Lutetiam transmissi, in ejusdem adhuc versantur manibus, Hamburgum quoque remittantur. Ad Serenissimum etiam Hispaniae Regem super confirmatione omnium a praedicto Serenissimo Cardinali Infante datorum Salvorum Conductuum, primo quoque tempore scribemus, nihilominus verentes, quod ne propterea, donec inde veniat responsum, dicti Tractatus non inchoentur. Quicquid vero in illa inter Consiliarium Nostrum Imperialem Aulicum &Suecicos Gallicosque Ministros agitata & conclusa, ac benignam ratificationem a Dilectione Vestra Nobis transmissa transactione supremae Nostrae& S eri Imperii Autoritati repugnans comprehenditur, huic neutiquam assentimur, neque approbamus. Dilectionem Vestram amice ac studiose requirentes, ut juxta hanc Nostram Declarationem, partem quoque adversam eo velit disponere ac permovere, quo & ipsa congressum hunc sincere absque ulla fraude & captione suscipiat inchoandumae promovendum, quem in finem sepe dicto Legato nostro Comiti ab Auersberg benigne manda vimus, ut si ita Dilectioni Uestrae placitum fuerit,

Ejusdem Deputatis ulteriorem super omnibus bro-yonat explanationem, conjunctaque obera ac stu-

SEARCH

MENU NAVIGATION