Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

431쪽

LITER ME

itineris mei benigne destinaverit: quo nomine aliisque permultis quantum sibi me devinxerit, eo-ram, si Deo visum, testabor. Neque enim insalutata Majestate Vestra discedam a complexu Regiae Dexterae, tanquam captato institutae Profectionis omine felicissimo, 'patriam meosque post tot annorum intervallum, repetiturus. Datum Ham-

burgi i8. 28. Augustii 6 2. Serenissimae Majestatis Vestrie

Observantissimus Servitor

Claudius de MeSmes. CXV. RespoUoria IOHANNIS sALVII, Legari Sueciei, ad REGIAS DANICAS Gluc μburgi die 13. 939 Augusti ad se datas, Isi a. Serenissime ac Potentissime Rex. E. Literis Regiae Majestatis Vestrae datis Gluck

burgi die 23. Augusti, laetabundus percepi, Caesareum Legatum, Dominum Comitem ab Auers-berg nuper Haiuiam ea omnia, quae Caesarea Maisjestas vigore ultimi praeliminarium conclusi Hamis burgensis praestare tenetur, tandem attulisse, exceptis tamen iis, quae nomine Regis Hispaniarum promiserat. Quia igitur inter Praeparatoria Pacis nihil Majestati Vestrae amplius restare videtur, nisi ut instrumenta, quae jam utrinque ad manus sunt. reciproce commutentur, & dies tractatui princia pali dieatur: ideo Majestatem Vestram commuta tioni Instrumentorum nominasse diem ay. hujus Mensis, Tractatus autem principalis Terminum ad

432쪽

PROCERUM EUR OPAEL , 36s

futuri Mensis Decembris mitium protendisse , ut interea spatium habeat Legatus Caesareus , quod pollicetur, Hispanica quoque Instrumenta adserendi; clementer requirendo, ut nomine Serenis simae Reginae meae in utrumque diem consentiam. Pro obsequioso responso, imprimis nomine suae Regiae Majestatis Sueciae maximas ago Regiae V strae Majestati gratias , quod tam indefessa constantia , tam taediosi laboris negotium eo usque perducere voluerit. Spes jam per Dei gratiam aifulget propinquior, ejusdem Majestatis Vestrae autoritate, etiam quae desunt, caetera brevi secutura: modo sincere serioque res ab altetra quoque parte tractetur. Sed cum ea, quae die Is. anni elapsi, sub fide publica promiserunt Caesareani, se intra octo septimanas integre pleneque praestituros, jam primum post octo demum menses vix media' sui parte praestentur; optant revera magis quam sperant hominum judicia, candidius rem tantam ab iis agi. Et ut bona cum Majestatis Vestrae gratia dicam, quod ipse sentio, si pari tergiversetionemorave Reges confoederati consensum jam suum ex totidem Mensium rerumque revolutione suis spenderent: nihilo proniores ad nutum hunc ρομmum hostilis oportunitatis se declarantes, quam hostes ad fidei publicae observantiam hactenus see. re, haud injustius, credo, jure talionis uterentur. Verumtamen sicut Regia Majestas Sueciae nunquam temporum insidias eaptavit, ad pacem pacisque tractatus constanter propensa quocunque rerum armorumque suorum statu; ita etiamnum suassi

433쪽

L ITE RAE

diem a Regia Vestra Majestate dictum Instrume torum omnium commutationi. Quinimo, si certo Nobis persuadere possemus, ab altera tunc pam te cuncta rite praestitum iri praestanda, vel saltem Dominum Comitem ab Auersberg intra paucas certoque definitas numero hebdomadas, ea, quae

desunt, infallibiliter suppleturum, haud dissicilius

in alterum quoque Principalis nempe negotii diem statim consentiremus. Adeo enim nihil ad hoc ex hac parte deest, ut in singulas etiam horas ad utrumque parati simus. Sed quoniam adhuc valde incertum videtur, an tantillum Ministri promiLsum, rem tantam tam brevi tempore praestare Valeat, cum ne Regia quidem sponsio majorem, tot mensium spatio hactenus, nisi magna cum dissicultate, potuerit extorquere: ideo zelum quidem Majestatis Vestrae in maturando tam pio opere grate agnoscimus & depraedicamus, heroicae tamen suae tot annorum regnandi usu firmatae pruindentiae reverenter subjicimus considerandum, sitne vel de more gentium, vel tot, quorum interest, statuum sive dignitate sive securitate, adeoque proprio Majestatis Vestrae respectu, ut Major pars Regum &Rerumpublicarum Europae ad certum diem locum que aut sponte confluat, aut quod necessum est, debite invitetur, nondum acceptis, quae invitatorias & notificationem merito comitari debent, tabulis publicae securitatis 3 Quodsi ratthabitiones& instrumenta, quae vi pactorum adhuc desiderantur, pro hostium ingenio, vel omnino non compareant, vel non justo tempore talive forma,

ut sep r iis honesto tutoque tractari possit nihil

434쪽

enim horum adhuc certum es 9 judicet Majestatis Vestrae aequanimitas, an non honestius tunc foret, dictum diem fuisse tantisper non dictum, quam tot Principes & Status defectibus tantis eludi 8 De voluntate Domini Comitis ab Auersberg nolumus non honorifice sentire. At tertii factum praestare & quidem extranei tantique Regis, idque tam firmiter certoque, ut ad nudum solummodo verbum tot gentes undique convolare debeant, sitne id in alicujus Legati potestate, prudentius metuiquam credi posse arbitramur. Quare quo magis publicae interest & fidei & securitatis, & tot Regum Principumque Dignitatis, adeoque totius Reipublicae Christianae, ut rebus, non verbis am plius, nitatur tanti momenti negotium, eo impensius Majestatem vestram rogamus, ne dignetur et- έam nunc strenue urgere Caesareanos, ut totumTra ctatum Hamburgensem, tum integre ratihabeant, tum respia plenarie exequantur. Ita fiet, ut non tam cito ii pacta impleverint, quam Nos ad diem

dictum plane, prompte paratique futuri simus. Alias, evitari vix posse praesagio, quod isderati denuo juste querantur, vel hostes perfide Nobiscum egisse, vel Nos sine Ratione ae Fundamento tempraecipitasse. Atque his Regiam Majestatem V stram divini Numinis protectioni, meque seo seu ri obsequiosissime commendo. Hamburgi die I 8. Augusti Anno I 6 2.

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

Humillimus s obsequentissimus

Servitor.

I. Salvius CXVI. Liis

435쪽

L I TERAE

CXVI. Li rea CHRISTI ANI IV. Dania Regis, ad CLAM DIUM DE ME SMES, Legatum

Gallicum, quibus terminos commutandis inserumentis re inchoando Pacis tractatui positos, ob causam sonticam productos esse nuntiat, scireque ex eo cupit, num, praesitis ab Imperatore re Rege

Usipaniarum praestandis,plenam deinde facultatem ipsos Pacis tractatus instituendi sit babiturus, r6 a. CHristianus IV. Dei gratia Daniae, Norwegiae, Vandalorum, Gothorumque Rex, Dux Slesvici, Holsatiae, Stormariae, ac Ditmarsiae, Comes in oldenburg & Delmenhorae Singulari Gratia Nostra praemissa. Illustris & generose, Nobis si cere dilecte. Exhibitioni & commutationi Instrumentorum eorum, quae in manibus Vestiis direliquorum utrinque Legatorum jam versantur, terminum tam augustam ideo constituimus , ut

tempus superesset Vobis utrinque, si quos forte in illis deprehendi defectus contingeret, eos vel corrigendi vel supplendi, dum quae ex Hispania expectantur, & dies Tractatibus ipsis dictus adveniant: Cum Vos autem Verbis Pactionis cum Lutrovici initae stricte, prout Literae Vestrae Nobis redditae do-' cent, inhaereatis, ut ab illa ne latum quidem umguem discedere, neque etiam ante admittere qui quam eorum velitis, quae vi pactionis dictae praestari ex parte Imperatoris & Regis Hispaniarum debent, quam illa omnia & singula simul & semel repraesentari possint,& in eo mandatis Regis Vestri potcstatεm Vestram constringi testemni: sufficiet

436쪽

PROCERUM EUROPAE. 369

ficiet Nobis ea, quae Nostri ossicii sunt, secisse, &quae ex altera parte ad Nos delata sunt, mentemisque deseper Nostram significasse. Cum igitur exhiberi ad aq. hujus mensis ea, quae a Rege Hispaniarum desiderantur, non possint, expedire Nobis videtur, diem illum exhibitioni & commutationi instrumentorum dictum in primum Decembris produci, & tractatibus inchoandis deinceps, quando exhibitio & commutatio utrinque facta erit, alium constitui. Interea scire ex Vobis cupimus, si ea, quae ex parte Imperatoris & Regis Hisyania- rum, vi dictae pactionis, praestanda sunt, plene &nullis circumscripta dilationibus, promissis , exceptionibus intra jam dictum terminum obtinueritis, sitne & tunc futurum in Vestra potestate, quemad- . modum nunc esse assirmatis, congressui diem illico constituendi, & illo constituto, quantum ad Galliam pertinet, initium faciendi, an vero aliquid stipersit aut intervenire queat, quod tractatus morari possit, aut accedere illis, quae jam praestanda sunt necessum sit, antequam dicti Tractatus inchoentur. Ita gratiam Nostram Vobis deferimus. Dabatur ex arce Nostra Glucksburgi, die as. Au

Christianus.

NB. Ejusdem fere tenoris literae ab eodem Rege ad Suecicum Legatum scriptae fuerunt.

CXVII. Responsoria CLAUDII DE MES MES,Chriassanissimi Regis Legati, ad CHRISTIANI IV.

437쪽

37oLITERAE Serenissime ac Potentissime Rex. Quod tuemur publicam fidem Vestrae Majesta.

tis autoritate suffultam, speramus id ipsi non polle improbari, neque Nos religiose nimis inhaerere solennibus pactis. Verumtamen dum reve renter admodum operimur diem illum, quo tandem aliquando dignentur Austriaci transactioni de Praeliminaribus gratiose assentiri videmus enim ad

eorum nutum & tempora totum hoc pacis negotium quasi ad scopulum aliquem adhaerescere per Nos nihil nec obstitit, nec etiamnum obstat, quin interim exhibeantur, quae hic adsunt instrumenta ratificationis & Salvorum Conductuum, si quid in iis peccatum est, emendanda. Sed ut vel . iniqua permutatione Nos omnia nihil enim per cederatos deest) adversarii partem duntaxat, &illam fortasse vitiosam extraderent, vel otiosa dilia gentia utrique Partem commutaremus, quae & causae continentiam divisisse videretur, id vero illud est, quod non admittendum existimavimus. Imo

equidem, Serenissime Rex, ab hujusmodi praeviacpmmunicatione, ubi fraus abesset, adeo non alienus sui, ut potius, quod ea omissa fuerit, postremis ad Majestatem Vestram Literis ostenderim mi. hi non liquere, nec de acceptis nuper a Comite fluersbergio mandatis promere posse quid sentiam,, antequam illa inspiciendi cognoscendique copia fieret. Quoties itaque visum fuerit Imperialibus descendere in hanc cum Majestate Vestra sententiam & proferre, quae jactitant, in Nos illi nec imia paratos , nec idem secum mutuo facere dissiciles

438쪽

unquam inciderint. Durum sane videri possit, penes eos stare tanquam belli pacisque arbitros, ut suo more modoque transigendi occasiones nunc Pervertant, nunc revocent, & hoc rursum serius, ocius, pro lubitu. Ita quippe fit, Serenissime Rex , ut ipsi temporibus , omnes ipsis serviant. Quod tamen malum, ut a Capitibus Germanorum arceamus, bella sunt. Sed quoniam in angusto Iimite octo Mensium aestuant adhuc Austriaci,neisque satis potuerunt, tam iniquis scilicet pactis coarctari, absolutam ratiliabitionem Tractatus Ham- burgensis & salvos Conductus huc transmittere, diemque Instrumentorum omnium commutationi

jam bis frustra definitum produci rursus amant ad primum Decembris. Detur & hoc illorum morositati, probe intelligimus indulgenter tenereque habendos, qui ad reddendam Orbi quietem duriusculi sunt, quique, ut suum illud fastidium vincant, opus habent intervallis longioribus. Sin

autem ne tunc quidem tergiversando fessi, aut denuo vadimonium deserent, aut rebus necessariis

parum instructi Nobis se sistent verendum enim, ne Calendis Decembribus, postquam per mensus undecim parturierint, nascatur aliquid monstri, &tam tardi foetus multa sint vitia ) tum omnino eos ejurasse pacem, nemo usquam erit qui inficias eat. Certe si, quod abominor, ita eveniet, haud dubi-

tamus, quin tot tantisque cunctationibus tam manifesto frustratam Majestatis Vestrae illustrem curam consequatur demum indignatio justissima, &quo id ipsi modo placuerit, tantus Rex palam faciat, quam indigna suis Majoribus suaque interpo-Λa 2 sitione

439쪽

LITERAE

sitione sint perplexa ejusmodi & illiberalis artificii plena conssilia. Haec a me eo scribuntur, Se renissime Domine, ut toties monitos ac tam diu deliberantes adversarios nihil tum demum, exacto fere anno, deficiat eorum, ad quae ipsi pactis conventis obligantur. Honeste, nisi fallor, nec im- , patienter id petimus. Quod ubi rite praestitum erit, & rebus transactis fas jusque suum constabit, scio affirmoque iterum Majestati Vestrae, sicut in exequendo hactenus tractatu praeliminari foedetatata Regna, & quidem tanto intervallo, post se reliquerunt Imperiales & Hispanos, ita tunc quoque nihil prius futurum Christianissimo Regi, nihil propius, quam ut auspicando congressui dies alterira constituatur, quando per illos prior frustra est constituta. Atque interim me Regio Majestatis Vestrae favori obsequiose commendo. Dat.Ham burgi 3o. Augusti, ρ. Septembr. I 642.

' Serenissimae Majestatis Vestrae

Obserpantissimus Servitor

, Claudius de Metae s.cXIIX. Responsoria ΤΟΗANNIS SALVII, Legati

Serenissime ac Potentissime Rex. Otiam retoso Regia Majestas Vestra prioribus

Literis negotium pacis maturare videbatur, tam grate id a me tunc agnitum fuit ac depraedi

catum.. Diuit se by Corale

440쪽

catum. Etsii enim nuperis Majestatis Vestrae de Σ3. Augusti videtur responsum meum de i8. 28. Ejusdem, priorem tantum diem, pro praeparatoriis consummandis simpliciter acceptasse, alterum vero desiderasse protensium: tantum tamen abest,

ut vel hunc vel illum productos cupiam, ut si per adversam partem licuisset, etiam breviores optaΩsem. Neque enim in menses & dies modo, sed in

singulas etiam horas nos ad utrumque paratos profitebar. Aliquot quidem considerationes adduxi, cur incerta deficientium instrumentorum

promissio suspendere debere videbatur figendo-Tum terminorum certitudinem, non tamen eo animo, ut ad primum Decembris motum cuperem;

sed ut Regiae Majestatis vestrae prudentiae ac sollicitudini occasionem praeberem, si qui viderentur, certiores modos proponendi, quo hostium his artibus, remoris, & tergiversationibus vel finis tandem, vel modus saltem aliquis poneretur, tot Christianorum suspiriis attemperatus. Si Sueciae solius res agerentur, potuisset Pacis Germanicae Tractaso confestim inchoari, dum caeterorum defectus emendantur. Sed quoniam nec Galli vel Batavi, nec Domus Palatina vel Hassiaca pactis Hamburgensibus omnesetomprehensi) ad diem locumque condictos tuto convenire possunt, nisi etiam Hispanica securitate muniti: dandum id fuit amicitiae ac foederi, ut Serenissima Regina med , pro iis loqueretur. Etiam propterea, ne admissa semel publicorum pactorum mutilatione ansa praeberetur adversariis imposterum plura majorave violandi. Nunc cum e proximis Majestatis Ve'

SEARCH

MENU NAVIGATION