Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

461쪽

L I 'TER AEgatione ad Serenitatem Vestram missa multa de suo candore & sinceritate dixisse. Nos jam expectantes Ejusdem ratificationem, primo intelligimus, Electorem Coloniensem armistitio, quod Primum acceptarat, renunciasse, nunc paulo post ipsum Electorem Bavariae, missis Literis ad Nostrum Campi maresthallum, quo die ratificationem suam mittere debuisset, nostra retenta armissilium repudiasse; quemadmodum & Nobis ille particulari Epistola id indigitavit atque haec, &quae illi responsa sunt, Serenitas Vestra, ex adjuntiis exemplaribus in latinum translatis, cognosce- Te poterit. De praetextibus infringendi armistitii ab eo excogitatis nihil dicimus, sunt enim per se manifesti, nec aliud quam quaesiti colores, &inserviunt Nobis, ne in futurum amplius fidamus.

Hoe tamen Nos movet, quod armistitio Nobi cum inito renuncians, cum Vestra Serenitate pa-Etiun conservare videri vult,ac si technis Ipsius capi Serenitas Vestra posset; cui, quod credat suis his artibus amicitiae, foederique & confidentiae Nostrae mutuae aliquid detrimenti apportare posse. Nos itaque pro summo studio, quo flagravimus, Nostri conservandi foederis, confidentiae & cooperationis cum Serenitate Vestra in hoc bello adversus Domum Austriacam dc Ejus adhaerentes', donec divini Numinis benignitate Pax universalis, justa,

decora, & tuta obtineri queat, longe meliora aedestinatis utrimque Nostris accommodatiora sperantes, non possumus non insistere apud Serenitatem Uestram, ut conjunctis Nobiscum studiis,

eonsiliis di viribus, hanc a Bavaro Erasque Fratre

462쪽

pRoc ERUM EUROPAE.

acceptam injuriam vindicemus, reducto suo in Germaniam exercitu, quo Pacis tractatus nunc aliquo tempore non parum turbati, iterum institui,& suos habere progressus queant; tunc, ne solae relictae & cautius magisque pro defensione ager , coactae, deserere haereditarias Imperatoris Provincias, inde bello in solos Nostros exercitus redundante, necesse habeamus. Haec pro amicitia Nostra Communicare operae pretium duximus, nullae dubitante quin Vestra Serenitas sua sponte in id inclinet, quod e re &. statu communi, tum etiam ex foedere & amicitia Nostra futurum judicaret, ac imprimis, ut hostes Nostri sentiant, nihil se posse, vel vitibus, vel armis, quod ullo modo foederis N stri & conjunctionis rationes infringat aut debili tet. Denique cum destituamur in praesens ordinario in Aula Vestra Residente, jussimus Cubic latium Nostrum generosum Carolum Sopium, qui

hoc tempore in Gallia moratur, hasce literas Noe. 9ras Serenitati Vestrae offerre, ac responsum ejusdem desuper sollicitare. De caetero Serenitatim Vestram divinae tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Regia nostra Stockholmensi die a Octobris Anno io 7.

CXXVII.

Litera paris cum praecedentibin tenoris a CHRISTLNA, Suecorum Regina, ad ANNAM MARIAM MAURITIAM, Gallia Reginam, exaratae, ἐμ .

Nos Christina, Dei gratia Suecorum designata Regina &c.

SErenissima ac Potentissima Princeps, Soror, Consanguinea, Amica & foedetata charissima: Non

463쪽

LITER AE

Non equidem praeter, sed contra expectationem Nobis accidit, quod Elector Bavariae, pactis armistitii praeterita hyeme Ulmae solenniter initis, interutramque Coronam Nostram & ipsum, quo die ex promisso rata haberi deberet, renunciavit; NO- bis multae dissidendi causae fuerunt, ideoque semper cum illo Principe declinandos Tractatus judicavimus; verum cum urgeremur per Vestrates, a

senis sumus, & quod per Ministros utriusque Nostrum transactum fuit, habuimus ratum, ratificationisque instrumentum in solenni forma transmisimus, dc reddendum curavimus tempestive: Recepimus vero Literas Electoris Armistitium renunciantes, scriptasque eo die, quo ratum haberi

deberet. Neque mora ulla injecta, quin illico se hostem facto declararit, & Civitates Nobis traditas, Nostroque praesidio insessas aggressus sit; ut

. hisce occupatis tanto commodius ad Vestras accederet. Technas Principis senis & callidi obse vavimus in eo, quod videri vult cum Christiani sigio Rege Fratre & Foederato Nostro charissimo armistitium servare sartum, nobiscum rupto, ut dissolvat rationes conjunctionis, & facilius sing los aggrediatur, suffultus Imperatoris subsidiis; Verum cum haec ejus destinata neminem praeteritorum & praesentium gnarum latere possint, rem omnem Christianissimo Regi aperuimus, & certae de suae ac Vestrae Serenitatis constanti affectu in

rem communem ac Nostram, imprimis conservandi Nubiscum mutui foederis confidimus, hanc Ba- Vari iniquitatem non relictum iri inultam; sed Sennitatim Vestram iochnis ejus observatis, &pon

464쪽

pROCERUM EUROPAE. 397

delatis id, quod Nobis est renunciatum, non aliter accepturam, interpretaturamque, quam si Christianissit no Regi fratri & foederato Nostro renunciatum fuisset, quod bellum conjunctis viribus gestum, eodem tempore adpositum fuerit, &armisti tium cum utroque Nostrum simul initum, a Nobis autoritatem Vestram sequentibus ratificatum& exscutioni datum , nec ulla in re contraventum, ut nonnisi cum utroque simul rumpi potuerit. Non Setinebimus Serenitatem Vestram prolixioribus Literis, sed confisae ejusdem constanti in No affectu divinum Numen veneramur, ut Serenitatem Vestram cum Regiis suis filiis, totoque Regno Galliae salvam, incolumem dc florentem diutissime conservet. Dabantur in Regia Nostra Stockholis mensi die r . Octobris, Anno 1647.

CXXVIII.

Litera eiusdem cum proximes instriis argumenti ad ylILIUM MAZ ARINuM, amicorum Re- si s moderandi Regiminis Gallici Principem, ac DR ISTINA Saecorum Regina scripta, ID. I.

Christina, Dei gratia, Gothorum designata Regina &c. ILlustrissime & Eminentissime Domine Cardinais

lis, Amice Nobis sincere dilecte. Non dubitamus ad aures Eminentiae Vestrae famam de rupici rejectoque Armistitio Ulmensi ab Electore Coloniensi primum, & paulo post a Bavaro jamdudum

pervenisse; ut non sit operae pretium onerare E- .minentiam Vςstram prolixiore eius rςlatu. Scriis in psimus

465쪽

398 ' LITER AE

psimus de eo ad fratrem & foederatum Nostrum charissimum, Regem Christianissimum, ejusque dilectissimam Matrem, Reginam Regentem, Sororem Nostram charissimam, conquesta de summa Bavari iniquitate, tam de technis atque astu dicti Bavariae Electoris armistitium non Regi Christianissimo foederato nostro, sed Nobis solis renunciantis, haud alio fine, quam ut Nostra arma distrahat, mutuum amorem & consiliorum conjunctionem dissolvat & diffidentiae causas excitet. Ideoque amice monuimus, ut Serenitas ejus bene ponderatis hisce Bavari praemeditatis in ipso initio armistitit, & praeteritis mensibus occultatis technis tanto ardentius hanc iniquitatem ulciscatur, quanto is ausus est magis in utriusque Nostrum ac mutuae amicitiae praejudicium id tentare ac aggredi.

Res magis perspicua est, quam ut indigeat declaratione, & ea Nostra in Eminentia Vestra collocata fiducia est, ut urgere illam velle speciem habeat alicuius dissidentiae. Commendamus ergo prudentiae & affectui Eminentiae Vestrae in rem communem & prosperam, & Christianissimi Regis fiatris & foederati Nostri, totum hoc negotium ; & confidimus vos ita consilia isthic dire cturos , ut foedus Nostrum mutuum sartum tectumque conservetur, &hostis communis infidum consilium in ipsum potissimum redundet. Saepe ante hac inter Nostros & Christianissimi Regis Ministros sermones incideru't, de abstrahendo Bavaro a partibus Domus Austriacae, quod ille crederetur, hiijus potentiam habere suspectam, quod in partς. contrarita putarctur inclinare. Suas

466쪽

PROCERUM EUROPAE. , 39y

re semper Ministri Gallici, ut ejus haberetur ratio,&cum praeterita hyeme armistitii injiceretur mentio, Vestrates valde institere, ut Noster Campi- Mareschallus in Tractatus illos destenderet. Nos consideratis arctissimis ejus cum Do mo Austriaca nexibus, & imprimis, quod tota eius Dignitas & magnitudo ab Imperatore penderet, tum quod Princeps esset callidus & cautus, nihil dicens ex animi sensu, & cuncta tempori accommodare gnarus, declinavimus cum illo Principe Tractatus particulares omnes, nec voluimus Ministros Nostros illis implicari, donec tandem hi Ue- stratum hortatu & Senis Principis contestatione persuasi, ad hoc Vlmense Armistitium accesserint, deinde executioni dederint, nostram ratiscationem sollicitarint, datamque in amplissima forma, & transmissam illi justo ac praescripto termino reddiderint; qua accepta ac retenta loco propriae raetificationis literas misit, renunciantes armistitium,

eodemque momento urbes paulo ante ab ipso Nobis traditas & nostro praesidio insessas Lostiliter aggressus est ; simulata pactorum observatione cum Rege Christianissimo, ut, Nobis inde rejectis, Gallica deinde praesidia commodius aggrederetur. Vix credimus toto hoc bello, adeoque multis vitiis obnoxio simile factum reperiri; Nam caetera qualicunque praetextu colorari possunt, haec praemediis lato consilio facta, & ad decipiendum congesta fuere. Confidimus ergo Eminentiae Vestrae pruindentiae & dexteritati, factum hoc Bavari in utriusque Coronae praejudicium, ipsum non laturum im

pune ; Sed ut consilio & opera Vostra, id quod

467쪽

LITER AE

Nobis Bavarus renunciavit directe, Christianissimo Regi indirecte Rrmistitium, pro utrinque facto habeatur, & ad defendendas Civitates Mcastra occupata Vestrae cum nostris viribus conjungantur aut ad minimum cooperentur; ilquod certo facturum Residens apud Nos Christianissimi Regis Fratris & foederati Nostri certam NO- bis spem fecit; neque Nos putamus, ea de re ambigendum, cum Nobis de constanti proposito Fratris & foederati Nostri in conservanda firmitate foederis nostri mutui, & vestra sinceritate ac prudentia , quae sua perspicacia facile discutit istiusmodi

nebulas,nulla dubitandi causa occurrat. Ideoque Eminentiam vestram divinae protectioni commendantes, ex animo vovemus, ut diu superstes, salva& incolumis suo Regi ejusque Amicis consilio &opera adesse possit. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi χε. Octobris, Anno 16 7. CXXIX. Liseri L LI DO VICI XIV. Galliae Reiis, ad GnNERALES FOEDERATI BELGΙΙ OR-D INES, quibus inter ipsos ac Hi ania Regem

Tractatum privatim conclusum esse conqueritur,

ae ut Legato suo Extraordinario fidem in eis, qua propositurin sit, habeant, rogat, ιυδ. CHarlisimi & Dilectissimi Socii ae Foederati Nostri, tanta animi demiratione percepimus, quae Monasterii trigesimo die Ianuarii acta sunt, ubi Deputatorum Vestrorum plurimi privato cuidam Tractatui cum Ministris Hispaniae subsignarunt, ut intentioni ac Voluntati Vestrae hac in parte

468쪽

satisfactum ab Ipsis fuisse in animum Nobis inducere nequeamus : neve ullo modo dubita mus,quin simul ac ea Vobis innotescent, omnia remedia adhibituri sitis,quibus obviam eatur iis, quae cum sem motot solennium Tractatuum, quos status Vester variis temporibus cum hoc Regno iniit, qui, ut pacis Tractatio pari passia procederet, & nisi conjunctim concluderetur , postulant, summo cum praejudicio conjuncta sunt. Eo magis huic nostrae sinceritatis ac fidelitatis demonstrationi confidi. mus,quod media optima,quae a parte Nostra ad Pacem promovendam adhibuimus, Vos minime lateant : quae nihil in hostibus Nostris effecerunt, quam ut tanto magis ab ea abhorrerent. In hisce Nos ad Extraordinarium Nostrum Lega. tum in multis referimus, cui, ut Nostro nomine Vobis tantarum rerum casum proponeret, praecepimus , atque ut plenissimam Ipsi fidem habeatis rogamus; Interea ut coeleste. Numen Vos, charissimi & Dilectissimi socii ac foederati, proteiagat atque defendat, stipplices precamur. Dabanis tur Parisiis decimo & quarto die Februarii, 16 8. subsignatum erat, Socius & foederatus Uester Ludovicus. Paulo infra, de Lomente. Inscripsis autem haec erat.

Charissimis & Dilectissimis Sociis ac sce

deratis Nostris, unitarum Belgii Provinciarum Dominis, Do m. ordinibus Generalibus.

469쪽

4o LITER. STATUUM S. R. IMPER. LEGATOS, de negata militi Deci satisfactione agentes, scripsit, δε Ι.

Christina Dei gratia,i Suecorum, Goth

rum,Vandalorumque designata Regina & princeps haereditaria,magna princeps Finiandiae, Dux Esthoniae & Careliae, nec non Ingriae Domina.

RE verendi, Illustres, Magnifici, Generosi atque spectabiles Domini, Nobis sincere dilecti.

Postquam divus Parens Noster, pientissimae atque gloriosissimae memoriae, plurimis injuriis provo-i catus, & magni momenti rationibus motus, ad sui, suorumque atque amicorum defensionem arma suscipere coactus fuisset, nihil habuit, prius, quam ut inter arma, & indultas a divina ibengnitate victorias, res sua cum adversa parte controversa, &Status Romani Imperii, jam multos annos summo cum discrimine vicinorum turbatus, justis tutisque mediis componeretur, & pristino nitori ac uuieti restitueretur; neque dubitandum de pii hujus ac prudentis consilii & intentionis certo effectu, nisi divino Numini placuisset, abrumpere optimi Parentis Nostri vitae terminos, eoque modo permittere,ut coepta orbis Christiani conquassatio non modo protraheretur in hos multos annos, sed se quoque extenderet in vicina Regna & Respublicas, cum plurimorum florentium Statuum ruina nominis Christiani summo discrimine atque dispendio. Nos haeredes ut Regni jurisque, sic belli a que oneris patemi, id unice ac impense intendimus, atque a Nostratibus, quibus rerum Nostrarum

470쪽

rum, imprimis Pacii ac belli curam per Germaniam commisimus,intendi voluimus atque manda vimus , ut observatis rerum temporumque mO

mentis , quaslibet occasiones justas & aequas arriperent, tranquillitati Orbis Christiani ac Romano Imperio, nostro Regno, contaderatis nostris atque aliis in bello suas partes agentibus, vetera jura amicitiae ac quietis renovarent. Et quae hisce motibus causam tribuerunt, aut animorum distractiones pepererunt, justis, aequis ac tutis rationibus ac mediis componerent, adsopitis iis omnibus, in quantum obtineri potuit, quae diutius disjunctos & alienatos detinere animos dissidentium posse viderentur. Non detinebimus Nos longa enarratione eorum, quae acta antehac sunt bello, quae rerum facies iuit a tempore Ρacis Ρragensis, &quae subsecuta sunt, quantum temporis, operae &impendii insumptum est, antequam praeliminaria tractatuum Pacis haberi potuerunt; quantum studii. laboris, industriae impensum est, in Ipsos Pacis Tractatus, ab omnibus iis, quorum aut res acta est, aut qui deputati negotio conficiendo fuere, cum nemo id accuratius norit , quam Vos ipsi, qui Pri cipum Principaliumque Vestrorum nomine tanto

tempore gravissimo huic & ponderosissimo operi

insudaveritis. Nobis certe nihil magis curae fuit, quam divina aspirante clementia,firmam cum amicis & confoederatis Nostris in & extra Imperium retinere amicitiam, & Paci publicae ac Universali adaptatam intentionem tum quoque ita moderari asemorum fini, ut quocunque fortunae cursu non impedirentur, sed promoverentur Tractatus Pacis ju-C c a stae

SEARCH

MENU NAVIGATION