Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

471쪽

stae & universalis, licet aliud intendi atque agi ab adversa para . non dissiculter animadverterimus. Nunc postquam ex relatu Nostrorum Plem potentiariorum intelleximus, pleraque omnia majoris momenti quae bello causam dederunt, aut ex ipso bello enata sunt, mutuo assensu maxima sui parte adsopita & conventa , spes fit, si transactis insistatur, & pauca, quae supersunt, leniore manu habeantur, cunctam malorum segetem brevi resecari& pacem restabiliri post , ut praeter stipendiorum

militi Nostro debitorum tolutionem, nonnisi pauca restare videantur. Id Nos maxime assicit hanc militis Nostri satisfactionem invidiose traduci, &non nisi convitia in Nos & militem Nostrum, de Statu publico omnium bene meritum spargi, & adjunctis minis praeter omne fas in deterius verti. Ideo quanquam non dubitemus, Plenipotentiarios Nostros suum fecisse facturosque ossicium, innocentiam &Nostram& militis Nostri perspicue declarando, atque Ius & aequitatem postulati acintentionis Nostrae afferendo, ut iis non dissiculter

acquiescere possemus; tamen cum omnia hucus-

que adeo probe successierint, ut spes nunc affulgeat, non pacis tantum & quietis publicae, sed etiam consolidationis animorum inter Nos, Regnumque nostrum & confladeratos atque Imperatorem Statusque Imperii, id ex re visum est esse, ut literis hisce Nostris Plenipotentiariorum Nostrorum asserta firmaremus, & quae mens Nostra sit, circa militis Nostri stipendia paucis explicaremus. Ν - tum est & Vobis & universis rerum praesentium gna

ris, militem Nostrum sinς differentia, cujuscunquei sit

472쪽

sit generis, non tantum pro Nostra, sed communi Imperii salute, multis nunc retro annis pugnasse&summas difficultates ac labores, vulnera & peri- cula exanclasse, summa & admirabili cum cons Antia ac fortitudine, ut negligi aut transiliri sine turpitudine aut infamia non possit. Haud equidem negari potest, Status Imperii diuturno bello exhaustos, & florentes olim Provincias, caesis hominibus atque animalibus,serme in solitudinem redactas,per bellicas hospitationes, stativa, transtus atque eX- cursiones ; At cum hi bellorum comites sint, & si bella continuent, adhuc genio belli ejusdem comites futuri, nihil mirum, si durante bello arceri nequiverint; Neque in praesens tam anxie cogitandum, quomodo quis sublevari difficultatibus &Οneribus, quam quomodo malorum principia tolli possint, etiamsi id fieri nequeat, nisi grandi onere, quod speciem mali habere necesse est. Cogitate vero & perpendite secundum Deum nostro studio & optima intentione; nostri vero militis indefesso labore ac opera id contigisse Imperii Statibus felicitatis, ut sopitis, quibus hactenus exagitati sunt, litibus & controversiis , coalescere coeperint, & magis coalescere possint, in conformitatςm unius corporis atque consilii. Neque tantopere aestimate malorum sensiam, quo affecti bello Si tus fuerunt, quam bona, quae inde eveniunt: Siis quidem Libertas publica Statuum Imperii, neque aliis rationibus olim acquisita neque nunc conseris vari potuerit. Idque a Vobis nomine Principumae Principalium Vestrorum ex parte observatum animadvertimus ; dum militi Nostro fatissectio-Cς 3 nem - '

473쪽

nem quandam haud recusatis in toto , sed eandem ita accisam & decurtatam offertis, aliis quoque adiectis clausulis, ex quibus militum Nostrorum multo citius distractio, quam satisfactio subsequi possit. Admonendi igitur ea de causa videmini, ut cunctis recte ponderatis, militis nostri virtutem atque servitia non Nobis tantum, sed magis Principibus ac Principalibus vestris hactenus praestita perpendatis,& ex eo quid aequum & justum, tum quid fieri possit& debeat, sua lance libretis, atque exinde quid opus facto statuatis. Quod si rem accuratius paulo examinare volueritis, non difficulter pro Vestra prudentia deprehendetis consilia contraria, specie quidem forsan jucunda & laeta, sed tractatu dissicilia, ipsoque eventu tristia futura, ut quam viam elet geritis mitiorem, eandem fore magis lubricam &salebrosam actu ipso sentiatis. Nos optimo jurect propter summa militis nostri praestita servitia, tam Nobis, quam Statibus Imperii, magni aestimamus ejusdem constanter exantlatos labores, & difficultates justa recompensatione dignas judicamus,& Uobis statum conditionemqne eius Optimo m do, commendamus; Neque tamen hanc Nostram commendationem a Principibus & Principalibus Vestris, aut a Vobis reputari volumus, quam cum, justa consideratione aequitatis & praesentium rein Tum vestrarum, ut dc meritorum militis Nostri, &quid iure fieri possit ac debeat, aequa lance ponderentur; Merita enim militis & fructum conservatae libertatis publicae in Imperium redundantem ex

una parte aestimari exoptamus, ex altera vero praesentena Principum & Principalium vestrorum comi ditio.

474쪽

ditionem recte librari & ponderari aequum est, ne haec supra modum oneretur, neve miles se neglectum, Iure quaeratur, cujus rei iustam & aequam rationem Uos habituros, & praesenti tempori adaptaturos haud ambigimus, ne vel Paci mora & executioni impedimentum injiciatur, vel sub nimio onere Status ipsi succumbant, quod prudentissimo Vestro judicio i relinquimus. Nos quidem super

quanti ratione hactenus fuimus sollicitae, ut utriusque aequus respectus haberetur, verum postquam eousq; Pacis negotiationem deductam animadvertimus, non possumus non & militem ad aequa postulata hortari&Vobis autores esse, ut ejus merita

denique pacem ipsam, quae sine militis iusta satisfactione nunquam haberi poterit, expendatis, a que in eo tam promptos vos exhibeatis, quam non dubitamus Pacem a Statibus ipsis & vobis summopere desiderari & exoptari. Nihil erit in Nobis

morae aut impedimenti, quo minus Pax exoptata, & tranquillitas universalis , tot annos jam exuis ans, divina aspirante clementia, rursus reflorescat,

ae si quid amplius ad illum scopum contribuere poterimus, opere & consilio nihil sumus studii Nostri intermissurae, Deum optimum Maximum

animitus precantes, ut voto Nostro annuat, &vestris consiliis, laboribus atque industriae dignos eo sectus largiatur. His vos Deo commendamus. Dabamus in arce Nostra Stockholmensi die tr.

Iunii 16 8. Christina.

475쪽

. Superscriptio. Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis atque spectabilibus, nobis sincere dilectis, Dominis Romani Imperii Electorum, Principum & Statuum ad Tractatus Pacis Osnabrugae & Monasterii in m estphalia Deputatis Consiliariis ac Legatis.

CXXXI. Litera DN. R RII INII, Legati Hispanici, ad yR. IN PRINCIPUM σ STAT GUM LEGATOS Paris tractatibus in IV phalia consummandis desinatos, quibus eos, ut modum enor mibus Gallorum postulatisponere studeant, mode- se compellat. IDI.

Domini.

Cum intellexerim Dominum Servientium nuis perrime Instrumentum Pacis, de quo Galliae nomine cum Imperiali Majestate pacisci cupit e, Elusis tamen ab eius communicatione Caesareis L gatis ad Vos transmisisse, eodemque tempore coisnatum fuisse, sinistras quasdam impressiones circa Regis Clementissimi, Domini mei, ad quietem p blicam, animum Vobis ingerere 3 petito in hunc finem a Domim Comitis de Penneranda absentia praetextu, & ab hac erronea suppositione, quod nullus hie amplius sufficienti ad ricem Hispanicam tractandam facultate praeditus supersit, mearum partium esse duxi, oculis Vestris subjicere , aut vobis in memoriam revocare eam Plenipotentiam, qua Dominus Comes de Penneranda, & Ego hactenus, usi suimus, illamque pariter, qua Domini Galliae Legati usi suere, inter utrasque Partes Dominorum

476쪽

Mediatorum directione fuisse compositas & formatas, observata utrinque ad reciprocam contractuum ineundorum validitatem & integram contractantium satisfactionem in praedictis pleni potentiis aequalitate, ut nuda lectione earundem Plenia potentiarum, quae publice editae, & in manus ductorum Dominorum Mediatorum extraditae fuerunt, nec non ex mutua collatione ultra apparebit, unde perquam manifestum est, eandem prorsus penes me modo tractandi potestatem remanere, quae me absente apud Dominum Comitem de Penneranda remansiit, dum a die 9. Februarii ultimo praeteriti ad 3o.Martii in Belgio agerem & commorarer, & cum non ulterius ipse ab hoc Conventu hodie distet, quam tunc ego distabam, nulla idcirco subesse potior rario querelarum videtur, quam tunc temporis id ipsum quoad Dominum Longevillanum inferri potest, dum Domini ejus Collegae ab illo sejuncti essent: sed quamvis ultima procuratio, seu Plenipotentia, quae Domino Comiti de Penneranda, Mihique hactenus inseruiit, tunc pro me solo non sussiceret, ipsiusque se. paratione dissolveretur, hoc tamen casti uti possem alia mea praecedenti data II. Iunii Anno i 6 s. qua sua Catholica Majestas mihi separatim plenam &rabsolutam potestatem tribuit ad audiendum, proponendum, tractandum, conferendum, capitulandum & paci iubscribendum, tum ad ea praedictam suam Majestatem obstringendum, de quibus ego convenissem, fidem promissaque Regia oppignorando, sese in forma debita, quocunque tempore, illa eadem approbaturam, ratthabituram & execu- cc F tioni,

477쪽

tioni, mandaturam, quaecunque a me gesta fuissent ipsa sunt expressa & formalia Procurationis verisba quam sua Majestas sussicientem & nulli comtradictioni obnoxiam existimat, quemadmodum suis Literis a. Iunii, Anni hujus i6 8. datis deci rat, quibus jubet Dominum Comitem a Penneram da ad Serenissimum Archi ducem Leopoldum, &inde Hagam Comitis ad Dominos Provinciarum unitarum Status Generales proficisci, intra quod itineris spatium unaque hebdomada & quovis truduci, certior reddi eorum omnium, quae hic per aguntur, atque responsum subinde eodem tempo-Yis intervallo subministrare, nec non huc statim regredi, si ad eonclusionem dicisque subscripti

nem res vergere videantur; Λdeo ut non parum

mirari liceat, Dominum Servientium in hanc asseristionem prorupisse, quod nullus in hoc congressit amplius reperiatur, cui de pace Hispanica agendi facultas competat, & hinc manifeste eas intenti nes, quas semper Evimus, a Pace aberrandi omnibus patere; quasi vero quispiam dubitet, ab annis 'integris unice per Galliam stetisse, quo minus Pacis conclusio iniretur, isque Tractatus absolvereiatur, qui magis emolumenti ipsi Galliae collaturussi, non aliis solum omnibus, quos ipsa instituit quovis tempore, sed qui inter quoscunque Principes Christianos peracti unquam fuere, concessis nempe iis omnibus, ex Nostra parte, quae a Nobis ejusdem Galliae nomine, Domini Legati Generalium foederati Belgii ordinum, mense Iulio Anno r646. petierant, & aliis adhuc supradictis, quae a Nobis utique concedi ulterius effagitaverant, quae tamen

omnia

478쪽

omnia in castum abiere, adeo ut non modo ipsi Legati, sed & eorum superiores aversionem tandem Gallicam a Ρace, nulla emendationis spe, plenarie cognoscentes , & aliunde coacti Nostrum procedendi modum ob suam singularem sinceritatem depraedicare, eo adducti fuerunt, ut peculiarem suum cum Nobis Tractatum concluderent; nec solum antiqui Galliae Foederati hoc suae a Pa- ce declinationis, nostrae vero in eam propensionis

Testimonium praebuere, sed ipsi etiam Galliae populi, totiusque Regni Partamenta & ordines, etsi praelibata tantum eorum superficie, quae polliciti fueramus, conquesti sunt de nimia praecipuorum quorundam Ejusdem Regni Ministrorum retinentia, quam hujusmodi Tractatuum Coronae Galliae adeo proficuorum omnibusque Christianissimi Regis subditis necessariorum conclusioni opponebant,

praeter hujusmodi tam apertaS rationes poterunt Dominationes Vestrae earum recordari, quas m

dus procedendi Gallorum in Tractatibus cum Im- perio vobis abunde suppeditabit, ob mutationes quae identidem ab ejus parte supervenerunt, cum finis quarundam petitionum suarum licet jure merito postremae ab omnibus censerentur, nullasq;

amplius adjungendas ipsimet Galli assererent) esset,

tamen tantum initium aliarum magis enormium rot admixt s dependentiis & connexitatibus. cum praetensionibus aut indigenarum aut exterorum

in Germania, tot machinationibus & peculiaribus Τractatibus, cum quibusdam Imperii membris, in totius corporis praejudicium, ut inde nihil sperandum fuerit, praeter confusionem ex una parte, ex

alia

479쪽

4i LITER AE . . - alia vero divisionem, quam Dominus Servientius ulterius adhuc promovere velle videbitur, per eX-

clusionis circuli Burgundici & causae Serenissimi Ducis Lotharingiae propositionem, quamstis uterque ab Imperio nulla ratione seu status, seu honoris, seu securitatis, seu gratitudinis possit separari: insistendo praeterea, ne quis Imperii princeps vel Status, quicunque ille sit, seu generice seu specifice, imo, ut nec ipsa Caesarea Majestas Regi Catholico,

Domino meo, quodcunque auxilii genus nullatenus possit subministrare, quae omnes praetensiones ipsa Naturae jura cum caeteris omnibus perimunt, libertatemque Imperii destruunt, cujus tamen patrocinium pro invasionum,hostilitatumque suarum praetextu Gallia absumpsit, multotiesque & solenniter contestata est, se nullam unquam compensationem ob eas, quas Imperio illatura esset, suppetias praetensuram, quin suas copias gratuito immiς suram, propriisque expensis, absque ullo Imperii onere sustentaturam, tum ejusmodi libertate restituta revocaturam. Suae quidem libertati vim iulatam esse somniabat, quorum promissorum loco, majori ejusdem Imperii parte devastata, aliam sibi reservare praetendit, & in perpetuum ab eo divellere, quemadmodum alias eodem auxilii titulo tres Epistopatus, Tullensem, Metensem & Verodunenissem avulsit & retinuit. Nec dum ex eo damno satiata, quod per se ipsam Germaniae inferebat, a svocavit, impulit & sustentavit Coronae Suecue vires, Societatem cum ea ineundo, ut cum illa utuque Imperii spolia divideret. Tum demum hodie, ut funditus evertat, magnis instantiis urget Do-mest,

480쪽

PROCERUM EUROPAE. AII

mesticorum principum. & omnimodo de eodem Imperio benemeritorum sejunctionem, a quibus tamen solis posset deinceps in extremis suis angustiis opem aliquam expectare. Quod a Vobis peto, ut pro solita Vestra prudentia, vestroque in utilitatem & conservationem dulcissimae Patriae gelo considerare velitis, & si lubet, id ipsum, quod in hac materia sentio, toti illustri coetui, cujus directio penes Vos est, communicare, aliqua spe fretus, eum qui mihi alias contingit, honorem, meum etiniam suffragium in eodem percelebri Collegio emittendi Ratisbonae & Francoserti, majorem mihi fidem conciliaturum, obeam, quam habere potestis notitiam rectitudinis, actionum mearum&sinis gularis reverentiae, quam semper Vobis exhibui, aqua nunquam recessurus sum, nec a Voluntate conintestandi quam vere sim Dominationum Vestrarum Monasterii m estphalorum die 14. q. Iul. An. Io 8. Obserpantissimus A. Bruin. CXXXII. Litera a STATUUM S. R. IMP. ad generales Pacis tractatus D EP UTATIS COMSILIARIIS ET LEGATIS, ad LUDOVICMM XIV. Gallia Regem exarata, quibus ipsi mentem, fluam circa satisfactionem a Gallicis Plenipotentiariis desideratam, viciarant, ιυδ.

SEARCH

MENU NAVIGATION