Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

441쪽

LITER AE

strae literis, tam ad Regiam Majestatem Sueciae, quam ad me, appareat, tam ipsam contin a ac

pertinaci adversariorum cunctatione motam com modius judicare, ut commutatio Instrumentorum

fiat primo Decembris, eaque rite peracta, tum d mum dies principalis dicatur; etiam his Majestatis Vestrae placitis, pro majori hostium commoditate, ex abundanti deferimus. Certi autem simus, nisi tunc adversarii, post undecim nempe Mensium spatia mestiterint, quod ab initio duos intra menses & se praestituros receperunt & praestare potuerunt; nihil minus quam pacem ab iis serio since reque agitari. Quod si vero opinionem hanc Nostram multorumque fefellerint, promissis pactisque rite adimpletis: nihil ulla ex parte obstare

video, quo minus tunc dies certa tam congressui,

quam actioni principali & praefigatur & servetur. Neque enim spero, Majestati Vestrae praetextus viis deri, quae scripseram, cum & Ipsi Majestati Vestrae & Majestatis Vestrae Ministris dudum omnia i strumenta Nostra, partim in sua origine, partim in authenticis apographis realiter monstrua sint Nec alium ob finem vel ego hic Hamburgi jam

ultra sexennium hetereo, vel in Pomerania jam diu degit Senator Regni Sueciae, Dominus Baro Oxenis stirna, nisi ut toti mundo, etiam cum adversae paristis confusione ostendamus, falsis Nobis moras pacis, ab alienisfimis hactenus a Pace adversariis imis putari. Laudabile vero exemplum praebet Regia Majestas Vestra caeteris Mediatoribus, ut cum vi

derint Majestatem Vestram tam fervide Congreia sua urgere Sueco-Caesarcanos, haud segnius ii quoque

442쪽

que caeteros promoveant. Deus auctor Pacis piis ejusmodi consiliis & conatibus ex alto benedicat, ut optatum tandem sortiantur eventum. Cujus divinae tutelae Maiestatem Vestram obsequiosissime commendo. Hamburgi die so.Augusti Anno i641.

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae Humillimus re obsequenti n. ' mus Serpitor

I. Salvius. CXIX. Mura IOHANNIS SALVII Plenipotentiri

rii erici, ad D N. LUZOVIUM, Plenia potensiarium ad Pacis tractatus Caesareum, cui caeteros Plenipotentiarios Suecta Stralpundiam appulisse nuntiat, ae ut dies inchoando ipsi tandem Pacis tractatui dicatur, amice ab eo flagiarat, Isi a.

Nobilissime & Excellentissime

Domine Legate. Nuper in Sueciam notum feci, Excellentiam

Vestram accepisse desideratos hactenus Salvos Conductus pro Galliae foederatis, nihilque magis desiderari, quam ut dies Tractatui Pacis dicatur,& Legati vestri approperent. Advenere postea Legati Suecici Stralsundiam, nihilque jam morae in nobis est, quo minus sine ambagibus cuncta rite consummentur. Hoc Excellentiae Vestrae significare debui, ut, si jam ipsi quoque placuerit sinem praeparatoriis imponere, de animo Voluntateque ejus quantocius certiores reddamur. Nam M

443쪽

mihi alias hine discedendum erit: non quidem quod de Excellentia Vestra salso, ut spero, si argitur) ut quaesito absentiae praetextu pacem declinem, sed ut alibi negotia puhlica curem. Ad ultimas

Excellentiae Vestrae non respondi: nullo argumenti defectu, sed quod eae magis ex malevolorum instinctu,quam propria conscientia sua prosectae videre tur. Novit enim Sueciam non sua sponte,sed partim necessariorum precibus sollicitatam , partim multiplicibus lacessitam injuriis arma induisset

dum non contenti Germaniae vexatione, aquilas in Borussiam, portenta Titulorum in maria extendiruntCaelaret ossiciales. Quin imo dum pro re Dominos Vestros,Archi Episcopum Bremensem &Duce&Megapolitanos ditionibus exutos restitueremuSinemo acrius Excellentia Vestra justitiam acinorum Suecicorum asserebat. Nunc cum caeteros quoque Religionis nostrae Consortes, Conscientile, Statusque securitati, per honestam tutamque pacem restitutos cupimus, ut Dominis mutatis , consilia quoque animus eorum mutavit, non possumus Nobis de Excellentia Vestra idem persuadere, nec tam favore plebis, quam ipsorum Protestantium Imperii' ordinum consensu, votisque, adeo foedere ac soci tate, bellum hactenus a Suecis gestum est. Si cum multorum damno, id consiliis partis Vestrae imputandum est, qui nunquam serio pacem, sed velut aD sectatam. belli protracti & inde secutae ruinae seriem procurastis. Spolia Germaniae in Magnatum Suecicorum DomOs portata, calumniae quam veritati propinquius est. Quotus quisque omnium Magnatum Suecicorum, qui toto belli hoc tempore

444쪽

pore in Germania fuerunt, non pro spoliis mortuus in Sueciam illatus est Sed haec obiter tantum allegasse lassiciat. opto Excellentiae V stra prosperitatem, mihique brevi occasionem da ori, qua reipsa potius, quam verbis ostendere possim, quam cupiam ex animo esse &c. Hamburgi ultima die Octobris, Anno Id. 2.

RII, Francoorti ad Moenum congregatos, a

data , quibin eis, quid Pacis tractatus moretur, quidque promovere possit, exponunt, rsiosque, ue si operi maxum cuneumque tandem admoveam, sedulo hortantur, Io . i. .

nlustres, Generosi, Magnifici, Nisbilissimi ac Consultissimi

SI aliquod fatum Imperiorum, multi certe putant, vel fato regi, vel fatis destinari Germaniam. Omnes Status bellum execrantur, omnes pacem inclamant: paucissimi aut remedia pacis promovent, aut removent obstacula. Atque utinam non plura bella ex bellis sererent, intestina externis aggravantes. Alter annus agitur, ex quo universi & singuli, quorum interest, Osnabruingis& Monasterii . pro statuenda pace comparere debuerunt. Exteri fere omnes, e locis etiam dissitis mature comparuerunt ; Germanorum Ipso

445쪽

tersit, adhuc dum nemo. Bini Electores hic, bini Monasterii adfuturi jam dudum promittebantur;

adhuc tamen nemo venit. Pro caeteris Ordini-hus tam Augustanae Confessionis, quam Romanae Religionis foederata Regna, per annos septem, tra ctatu armisque laborarunt, ut ad hunc chem eon venienti salvo conductu munirentur. Muniti sunt, ut tuto convenire & interesse ac negotia sua qualiacunque hic secure peragere possent: Nemo tamen adhue comparet. Interim Germania ruit ad excidium I Si Patriae Patres non majori ejus cura aut commiseratione tanguntur: Si Columnae Imperii tantopere cunctantur ruinosae compagis

minas suffulcire: Si Status & ordines ipsi susque deque habent, ordo an confusio regnet, stet vel cadat Respublica, quid tandem ab exteris sperari debet, cernentibus, non solum omnes amicitiae &restaurationis oblatae vias rationesque sperni, sed de sibi pro gratia moram culpamque protracti tractatus falso a quibusdam imputari Quod si conistra Imperatorem aut Imperium a Foederatis evocarentur in campum aliquem Martium, nemo renuentium constantiam tantopere miraretur. Nunc

cum ad legitima Majestatis decora, autoritatem Comitiorum, propriam libertatem, amicitiam finitimorum , & in summa, ad pristinam pacandae Patriae felicitatem stabiliendum, tam stequenter &amice invitemur; cum videant manifeste, non a mis, sed amico tractatu, miseriarum finem inutmodum sperari posse vel debere; mirari profecto subit, quid eos tamdiu moretur neque enim crodere possumus, eos sibi persuadere, absentiam suam

446쪽

suam praesentia Caesareae Deputationis pensari. Nam ut id experiremur, & simul sincerum seriumque in Germaniae Pacis redintegrationem obfirmatum Sacrae Regiae Majestatis Sueciae animum ipsis facto ostenderemus, cum Nostro in hanc urbem adventu, obtulimus Caesereis Commissariis, non modo mutuam legitimationem Nostram, verum etiam aliquoties tractatus Ipsius auspicia. Tantum vero abest, ut actionem principem acceptare voluerint, ut ne quidem ad sola procuratoria saltem ostendendum induci potuerint. Nunc Mediatoris defectum; nunc lites Sueco-DanicaS, nunc Gallicas moras, nunc alia vana causali. GaIlia jam satis ostendit, se pari cum Suecia affectu Pacem promotam cupere. Certe Gallica legatio nihil acrius urget, quam ut omni remora sublata, res ipsa quam primum inchoetur: parata, si quid in procuratoriis adhuc desideretur, ad satisfaciendum unicuique ex aequo & bono, modo idem pars altera velit. Litigia Sueco - Danica pertinere ad forum aut censuram Imperatoris,

aut Imperii, quis dixeriti Nisi qui putaverit pa- , triam suam nondum satis intestina clade subactam, externis insuper bellis acrius affigendam esse. Quin & Galliae, Bataviaeque Legati in eo jam alibi gnaviter desudant, non sine spe bona,

sere, ut eae controversiae ad collimitia Regnorum, more solito, brevi componantur. Adeo ut iste praetextus trahendis potius, quam avertendis Germaniae calamitatibus excogitatus videatur. Scimus quidem Regem Daniae sibi etiamnum reservare interpositionem inter Imperatorem & Status

447쪽

Imperii. Ut autem simul, rebus uti nunc stantibus, Mediatorem agat inter Sueciam & Imperatorem; Id nec ipse desiderat amplius, nec rationi magis congruum est, quam per rei naturam fieri potest, ut hostis non sit hostis. Quod cum ita esse animadverteremus, ne tamen propterea Ca sareani, vel Mediationis vel modi defectum, ullo quitatis colore praetendere possent, oblata est iis vel ex abundanti, tractatio vel immediata, vel per subdelegatos, vel mediante Legato Veneto, vel cooperantibus Imperii Statibus . vel tandem inscriptis. At illa repudiata, ista non admissa: Scriptum vero ipsum euius exemplar hic addimus bis oblatum, tantum abest ut inspexerint, ut ne quidem tangere dignati sint; vultu, manibus, toto corpore adeo aversati, ac si contagiosum fuisset. Atque hanc tergiversarionis serram, praetem se singulis perpetuo mandati defectu, nobiscum reciprocarunt, usque ad diem primam Mensis Septembris , quando ex Holsatia constans fama inmcrebuit, non omnia illic ex voto Caesarei exercutus cedere; jamque Comes Auersipergius in procinctu esset ad discedendum. Tum demum se mandata cepisse professi, tabulas Caesarei procuratorii ostenderunt: Verum non ut Nobiscum tractarent quomodo enim potuissent potestate revocati Comitis ipso abitu exspirata t) sed ut maiori ludibrio videremus, eos hactenus, non tam potestate quam voluntate, sive permissu tractandi caruisse. Haec indignitas postea quidem excusari velle videbatur, superventu Comitis a Lamberg Icujus novam Plenipotentiam videndam nobis die

448쪽

io. Septembris misit, non quidem ipse sed abituriens Comes ab Auersperg cum collega Domino Crane. Veruntamen habeatne is simul instructionem, sive utrum ei permissum sit, ut revera de Pace Nobiscum agat, aeque adhuc incertum est, cum incognitus adhuc degat. Ex quibus omni bus haud obscure patet, quantum Sibi Germania de solis Caesareanis promittere possit. Quia tamen ab aliis paulo jam major successurae negotiationis spes praebetur, ne osores pacis sub hac consiliorum terumque vicissitudine novis eam, pro more, tricis iterum involvant ', necessitas aut salus

ipsa postulat omnino, ut ipsi ordines Imperii, praeis sentia, autoritate & impulsu suo, huic tandem

operi manum cuneumque admoveant. Etenim multa experientia ratum firmumque apud Nos, absque essicaci ordinum cooperatione, non modo nullam pacem, sed vix ullos pacis tractatus sperandos esse. Sciunt ipsi,nec solos Caesareos posse, nec velle foederatos Reges & principes absq; sis tr - are. Habent omnimodam ab utraque parte securitatem: Caesareum & Imperialem Consensium:

Ius suffragii quaesitum, summum denique Interesse proprium. Nec vocantur ad conventicula sedi-8 tiosa, sed ad honesta pacis colloquia : de viis, nempe mediis rationibusque aequis, quibus, citra ullius legitimae potestatis praejudicium, tranquillitas & amicitia publica ita stabiliri possint, ne vel ipsi suae libertati, vel regna finitima suae securitati,

inposterum metuere necesse habeant. Longe minori sumptu ac dissicultate pacifica haec negotia

tio institui, & per Dei gratiam. absolvi potest, si

seri

449쪽

ur LITERAE

serio res agatur, quam bellum continuari. Ac tametsi centum adhuc annos duraret bellum, pax tamen aliquando tandem tractari debet. Quidni ergo nunc potius, spirante adhuc parum Ρatria, quam post animam plane exhalatam Z Quae omnia ideo conventui nunc Vestro prolixius referenda censuimus, ut quoniam ipsi praecipue promovendae pacis causa Francoserti adhuc degere dicantur, quid hactenus hic actum ; quo loco nunc sint tractatus Ρacis, quid eos moretur, quid promovere possit, tum ipsi videant, tum Ρrincipalibus suis aperiant, omnesque tandem pro suo in Rempublicam affectu, ad communem Pacem mutuis operis& consiliis promovendam Nobiscum valide concurrant. Quodsi, ut sperabimus, prompte fecerint; annuet procul dubio Deus piis pacificorum conatibus, & optata Nos tandem pace beabit. Sin ulteriore mora alii quicunque praeteXtus communi tranquillitati ac bono praelati fuerint, eo que inopinatum aliquod praejudicium posthac pace bellove enascatur: coram Deo & universo orbe Christiano protestamur, non id Nostra, sed renuentium culpa factum esse. Cogimur enim hic queri fidem publicam Nobis non servari; sed violatum in Nobis esse jus gentium aliquoties: interceptis quinquies Nostris Nunciis, effractis retenistisque Nostris literis saepius e semel capto Legationis Secretario. aliis caesis, aliis spoliatis, aliis aliter male habitis e Comitatu Nostro. Nec sontes manifesti, temeratae legationis sanctimoniae postulati, vel puniuntur, vel deduntur. Multa quidem hactenus favore boni publici dissimulando

450쪽

tando transmisimus ; ut plura expectemus, nec Dignitas Majestatis Regiae, nec Nostra securitas patitur. Veniant itaque, si placet, mature, ut debitum finem his miseriis imponamus : Vel ignoscant, si tandem, & Nos, cum sediis Nostris, consilia quoque mutare cogamur. Atque his eos divinae Protectioni ossiciose commendamus. Dabantur Osi brugis, die A. Iq. Octo-ctris, Anno I64 .

I Ubitatibus, Generositatibin ,Magnificem

Nobilitatibus Vesris ad officia parati mi, Joh. Axelli I. A. Salvius.

CXXI. Ei rea a LE GATIS PRINCIP UM s STAE TUUM S. R. IMP. ad PLENIP O TEMTIARIOS HISPANICO S, quibus ab eis,

ne Spira Nemetum proxime a praesidio Gallico liaberanda, per milites Histanicos occupetur, modeste contendunt, IOLSerenissimi ac Potentissimi Principis ae Domini, Domini Philippi I V.Catholici Hispaniarum Regis Reverendissimi, ILUrissimi s Excessimissimi Dontini Legati, Domini ac Amici plurimum observania Ouid commemoremus totius Imperii etiam . atque etiam interesse, ut Spira Nemetum bello-

SEARCH

MENU NAVIGATION