장음표시 사용
21쪽
. iri OVAESTIUNCULAE PRAELIMINARES
mutatione unius litterae assiimpsit postmodum nomen Romanum Pauli, ea etiam de caus , quod hoc nomen pusillum, parvumque denotet,suaeque tum demissioni tum staturae moedicae videretur apte convenire. Ita S. August- in Ps 7 a. Pa.
Ius, inquit, primo Saulus, postea Paulus, id est, primo stipe hus, postea humilis; Saul enim, unde dictum est nomen Salli, nostis, quia rex superbus& infroenas fuit, non quasi aliqua jactantia nomen sibi mutaverit Apostolus, sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus: paulum enim modicum est. Et lib. I. deverb. Domini serm. I 3. Tu es ipse Paulus in te parvis, in Domino magnus, in te infirmus, in Domino firmissimus. Eris exaltatus, quia non es ingrasus. Denique serm. a s. de sanctis: Patitur, inquit, Paulus, quod fecerat Sa lus: Saulus lapidavit, Paulus lapidatus est: Saulus Christianos inique affecit ; Paulus pro Christo quinquies quadragenas una minus acςepit: Saulus persecutus est Ecclesiam Dei, Pa. Ius submissus est in sporta : Saulus vinxit, Paulus vinctus est,& dum Saulus steriens quaerit minuere numerum Christianorum, etiam ipse accessit ad numerum Constorum.
Q. 7. Cur servum se JEsu Christi primo loco nuncupet
R. partim ex animi modestia, juxta illud: Luc. 17. dicite, servi inutiles fiamus, partim, ut indicet se esse Christo pen, tus addictum; servus enim, quidquid est, Domini sui totus est. Partim ut ex hoc ipsi, praedicato auctoritatem sibi comciliaret ; ut enim observat S. Chrysbst. hom. s. in epist. ad Ephesi Paulus cum striberet urbi adeo magnae, orbis videlicet dominium gerenti, & de magnis dignatatibus gIorianti ac superbienti, tanquam quod ad illius dignitatem responderet, amo quod multo esset majus incomparabiliter , &consulatum excederet, & regnum, & orbis principatum, hoc pintat nempe Paulus servus msu Christi. Quamquam enam
22쪽
servitus , qua tiomo λ mitia ieivit, ignobilis sit & mitera,
ea tamen, qua IElii Christo Domino ac Redemptori nostro obstricti sumus, illustris est, & gloriosae ita David ps ii s. ego servus tuus,& filius ancillae tuae: & Christus ipse ut homo, & humanae libertatis auctor apud Isaiam non semel dicitur servus, & ipsa SS. DEi Genstrix & Angelorum Regina se ancillam Domini humillime prosessa est: recte autem dixit Philo Hebraeus lib. de Cherubin , nihil purificatam meimtem majori assicit hetitia, quam quod dominum habet, quem agnoscii regem regum omnium. Nam servire DEo maxima est gloriatio non modo libertate major, sed & divitiis, &Principatu, Sc omnibus rebus, quas mortales mirantur, pretiosior. Notas te hic juverit triplicem esse servitutem, sei vitutem peccati, qua homo daemoni, mundo &. carni sive concupascentiae tuae ad peccatum incitanti obsequitur : servitutem humanam, qua homo immediate alteri homini subjectus est: servitutem DT, qua solius Dri obsequio totum se addixit, & ex ipsius nutu omnia agit. Prima omnino miserrima est, dc indigna homine ad majora nato: secunda admodum laboriosis est dc plerumque male compensata, nunquam non exigui fructus: postrema beatissima est, quippe conjuncta cum libertate Christiana, & adoptione filios um i. At vero hic objicit D. Anselmus: Cum Dominus ei ctis discipulis dicat: jam non dicam vos servos, sed amicos Ioan. IS. quomodo iste est servus t Respondet ipse, duo genera esse servitutis, qua nempe DEo serrimus, unum timoris, alterum dilectionis, unum timentium servorum, alterum diligentium & placentium filiorum. Electi ergo diicipuli non sunt servi secundum servitutem timoris, quem perfecta dilectio foras mittit, sed secundum servitutem casti timoris, quem perfecta charitas gignit. Paulus itaque servus est non B a CX
23쪽
r et si VESTIUNCULAE PRAELIMINAR
ex tei vili timore , sed ex casto amore serviens DEO. Observo ulterius Paulum, antequam gloriossim Apostoli nomen ac praedicatum assumeret , nuncupasse se servum JEsu
Christi, hoc enim ad illud vel maxime pris ponitur; debet enim Apostolus& quivis nostrum meminisse semper, qualiscunque quantiisque demum sit, se servum esse & quidem JE-s 1 Christi, natum & factum ad omnia facienda & perferenda in obsequium Domini sui, contentum quocunque gradu &loco etiam novissimo. Humilitas nempe verae & Apostolicae sanctitatis sundamentum est.
Q. 8. Quid significent verba illa : vocatus Apostilias ' R.
Non tantum significate Paulum ad Apostolatum vocatum fuisisse, divina nempe voluntate ac beneplacito, non autem intrinsum sive proprio, sive aliorum studio ac opera, uti faciunt pseudoapostoli ac haeretici, sed etiam vocatum seu nuncupatum fuisse Apostolum nempe ab aliis, ad designandam humilitatem, ut sit sensus: non audeo me dicere Apostolum, sed homines me ita vocant : non sum dignus vocari Apostolus I. Cor. I s. neque enim omnino novum est, quod eadem sententia Scripturae ex ipsa Spiritus sancti intentione plures litterales iensus admittat, quemadmodum eadem herba v.g. multiplicem virtutem ac emcaciam habere potest: quare necesse non est ex pluribus interpretationibus omnes semper rejicere, praeter unicam litteralem, uti faciunt nonnulli expositores. Sensus ergo est, si mea merita considerem, indignus sum tanta dignitate & appellatione, si DEi benignitatem, sum plane, uti etiam vocor, Apostolus. Hunc titulum professionis ac dignitatis suae praeponit Apostolus pene ubique initio epistolarum suarum, ut nimirum majorem sibi conciliet attentionem & authoritatem, quod &Principes facere solent in suis ad subditos mandatis: nos V.DCarolus DEa gratia Imperator Romanus &c. Λ,
24쪽
IN EP ISTOL AM S. PAULI AD ROMANOS. 13
Addit porto sic segregatum in Evangelium DEi , nempe ubique inter gentes praedicandum, se, inquam, siegregatum, vel per conversionem ab infidelibus, vel per singularem perinfectionem ac praerogativam ab aliis discipulis, non enim tantum ex tenebris infidelitatis suae, sed etiam tbpra alios fideles , imo & diicipulos Christi assumptus & elevatus fuit divinitus ad hanc dignitatem, quae prima est in Ecclesia secundum illud I. Cor. II. Quosdam quidem posuit Deus an Ecclesia, primum Apostolos. Evangelium porro DEi faustiam lauetumque nuntium significat homini de DEO, nempe ejus cum illo coniunctionem arctissimam, primam per gratiam unionis seu Incarnationis Dominicae, alteram Per gratiam adoptionis in filium, tertiam per gratiam fruitionis seu Visionis beatificae. Qui d optatius 8 Quid grandius ZQ. 9: Quaenam fuerint Apostolorum propria minera I R. Duo praecipue, nempe Christo adesse tanquam laboris socios, vitae ac miraculorum testes, cum illo tanquam familiares & domesticos vivere, deinde Evangelicam doctrinam tradere, & Christi adventum populo promulgare tanquam ejus legatos in univertam terram missos, hoc enim sibi vult nomen Apostoli. Utrumque officium describit Marcus cap. 3. dicens: fecit, ut essent duodecim cum illo, & ut mitteret eos praedicare. Tertium porro munus remittendi
peccata, &justificandi impios aliis quoque ducipulis &Sanctis commune fuit, licet Apostolis cum majori amplitudine ac poetestate concessum fuerit, uti & virtus patrandi miracula in
confirmationem suae doctrinae. imo Apostoli, ut caeteris Praecellerent, constituti sunt Ecclesiae pastores, atque Episcopi, orbisque Μagistri cum suprema quadam in omnem E clesiam potestate totidem numero, quot in VeterI testamen-vo Patriarchae, nempe duodecim. Quemadmodum enim a Ia.
25쪽
illis Patriarchis tota Iudaeorum natio propagata, ita universa fidelium multitudo praedicatione Apostolica spiritualiter genita & educata est: unde viginti illi quatuor semores, qui sedere dicuntur ante thronum DEi, I 2. Apostolos ac totidem Veteris Testamenti Patriarchas quodammodo indicant. Paulus ipse de Apostolis loquens Eph. a. eos vocat Ecclesiae sundamentum : siaperinlificati, inquit, super fundamentum Λ-Postolorum 8c Prophetarum ipti, summo angulari lapideChristo mis; qui bius verbis significat, summum quidem Ecclesiae fundamentum este Christum, Apostolos vero efle veluti primos lapides, qui in fundamento jaciunt , id quod explicans
Ioannes, Ap . cap. 2I. murus, inquit, civitatis habens fundamenta duodecim, Si in ipsis duodecim nomina Ia. Apostolorum: ibidem etiam portae nuncupantur, portae nempe triumphantis Ecclesiae, quia eorum doctrina aditum praebet ad coelestem patriam; fundamenta vero militantis; quia tinum hujus aedificium spirituale eorum praedicatione nititur, k quasi sustentatur. Q. Io. Quando, & quomodo Paulus extra numerum &ardinem Ia. Apostolorum ad eandem dignitatem & officium vocatus & assumptus fuerit i R. id contigisse, quando Paulus una cum Barnaba erat Antiochiae. Ministrantibus enim illis nempe Simone Nigro, Lucio Cyrenensi, de Mana-hen collactaneo Herodis Epitcopis ac Prophetis & jei.
nantibus dixit Spiritus Sanctus: legregate mihi Saulum &Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes & orantes, imponentesque eis manus dimiserunt illos Λct. I 3. . nempe ad praedicandum Gentibus Evangelium, id quod comtigit anno a Christi morte I paulo postquam Paulus raptus esset in tertium coelum, & Petruq Rmmam profectus esset. U Iebat enim Spiritus Sanctus rub idem tempus idololatriam. in
26쪽
M PISTOLAM S PAULI AD ROMANUS. 1 s
in Occidente per Petrum, in Oriente per Paulum unanimiter convelli, uti observat Tirinus noster. Praecepit itaque Spiri-rus Sanctus, ut Paulus & Barnabas jam ab aeterno ad conversionem gentium & Apostolicam dignitatem destinati tunc temporis a caeteris segregentur, hoc est ; seligantur, sep renrur, ac secernantur, sive tanquam anathemata & vaia specialiter DEo dicata ac conservata , sive tanquam praecipui DEi Ministri, quibus nihil cum reliquo vulgo debeat esse commune, quique ab omnibus aliis curis vacui huic uni ministerio divino debeant esse intenti, ut Paulus ipse docuit a. Tim. a. nemo militans DEO Implicat se negotiis cicularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Contigit haec electio & si gregatio, paulo postquam Apostoli I a. facta divisione in diversas orbis partes concessistent ad praedicandum Evange- lium Q. II. An Paulus aequalem cum abis Apostolis potest,tem, an etiam aequalem cum D. Petro dignitatem habuerit R. Ad I mum. Apostolos omnes ratione muneris sui aequalem habuisse potestatem, atque adeo ubique Iocorum ac gentium apostolicas functiones exercere, Evangelium promulgare , Sacramenta conferre, miracula patrare, leges etiam condere potuisse , ita tamen, ut eorum leges Auctoritati Petri subessent, ab eoque revocarI, Corrigi, mutari, denique abrogari postenti quem D. Petri Principatum ac primatum
M. PP. & DD. pluribus demonstant. Unde Leo Magnus Pontifex cum Serm. 3. de anniversario siuae assiimptionis de Petro ageret, vere scripsit: de toto mundo unus eligitur, qui & universarum gentium vocationi, & omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo DEi multi Sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter
27쪽
iis c ESTIUNCULAE PRAELIMINARES
regit & Christus. Unde patet R. ad adum. Petrum &Paulum, uti & reliquos Apostolos, executione & genetica, ut ita loquar, potestate Apostolica a Christo immediate accepta pares fuisse ', Petrum tamen auctoritate regiminis etiam in suos successores continuanda stiperiorem eo ferme modo,
quo Episcopi Vicarius agendi potestate Episcopo est arqualis, quippe unum cum ipὶ tribunal habens, sed auctoritate
longe inferior; imo Petrus magis proprie ratione universalitatis& successionis Christi Vicarius fuit, quam reliqui , Postoli, cum eorum auctoritas, potestas, & fidei constantia ac puritas nequaquam in eorum successoribus duraverit. Neque obstat Imo. quod Gal. a. Paulus de Petro & Αpost loloquens majorem in iis potestatem non videatur agnoscere, Cum dicat: quibus neque ad iroram cessimus subiecti ne, & mox: mea nihil refert, quales fuerint, qui aliquid tale videbantur : itemque : qui videbantur esse aliquid, nulla mihi mandata dederunt. Rurssis, nihil mihi contulerunt. Denique et dexteram dederunt milii societatis: nam haec Omnia spectant ad reserendam aemulorum morum calumniam , qui Paulum infra reliquos Apostolos longe volebant deprimere, quod illi ab ipso Christo electi fuerint; ipse vero non nisi ab Apostolis admissus quasi in socium & adjutorem. Protestatur enim se non ab hominibus fuisse in Apostolum assumptum, neque subesse velle pseudoapostolis, qui ipsum
caeterosque 'fideles legis veteris caeremoniis adstringere etiamnum Volebant: caeterum socium se profitetur Apostolicorum laborum, nequaquam autem praerogativam ac prae
minentiam sibi arrogat in regimine Ecclesiae. Quin ad G, latas I. scribit, se ascendisse Hiero1blymam, ut Petrum comveniret ; in quem locum S. Ambr. Chrysost Theodori & O cumenius commentantur, id eum fecisse, ut cum tanquam
28쪽
IN EPISTOLAM S PAVLI AD ROMANOS. Ir
majorem, & primum, & principem Apostolorum inviseret, ω honoraret. Neque obstat ado. quod Paulus simpliciter dicatur Apostolus, quasi antonomastice; id enim exinde provenit, quod ut ait D. Aug. lib. q. ad Bonis C. 3. quia pluri-hus est epistolis notior, & plus omnibus aliis laboravit. Neque obstat 3 tio, quod sigilla pontificiorum diplomatum Paulum a dextris exhibeant quasi digniori loco; id enim neque temper factitatum, neque dextera semper dignior est. & forte Ecclesia non tam dignitatis, quam meritorum & laborum rationem habet, quod ipsum cernere est in cultu plurimorum SS.orum, quos ipsa sbienniori cultu prosequitur, quam Romanos Pontifices. Adde, quod cum Paulus Gentium Apostolus, Petrus vero Iudaeorum sit constitutus. eo Pauli honor referatur, utantelligamus Gentiles Iudaico populo praeferri, quodque Paulus fuerit ex tribu Beniamin, quem filium dextrae interpretantur. Caeterum Pauli potestas fuit tantum extraordinaria, Petri ordinaria. adeoque major in suo genere, M stabilior, cum supra Petrum ejusque silcce res fumdata sit Christi Ecclesia, ipsi nominatim datae claves, ipse pastor non tantum agnorum, sed & ovium universialis constitutus, adeoque Ni ipsorum Apostolorum & Episcoporum Princeps, quos debeat juxta Christi promissionem in fide confirmare &c. Ipsi uni concessiim est; ut quemadmodum Aaroni in Veteri Ecclesia seu Synagoga perpetui successores cum ordinaria potestate suprema successerunt: ita & ipsi in Christi Ecclesia usque ad confiammationem saeculi duratura legitimi successores, iique in fide stabiles, ac supremo Ecclesiae regimine nunquam defuturi sint , caeteri vero Apostoli. Paulo excepto , qui nullum successorem habuit, cum nulli Ecclesiae fuerit adstrictus, habuere quidem successso.
29쪽
res in privatis suis Ecclesiis, quas gubernarunt, saltem ad tempus, nullos autem in Apostolatu seu universali Ecclesve regimine, quippe quod in sola Petri Sede Romana haesit, & ad ejus successbres transmissum est,& in iis durabit usque ad mundi finem secum dum Christi promissionem.
30쪽
Sub id tempus, quo Roma acceptaverat legem Evangelicam, AngelusSatanae domanationem idololatriae ruinae proximam animadvertens duobus strat ematis ad eam servandam firmandamque usius est. Primum erat, ut impediret eos, qui necdum religioni Christianae nomen dederant, quo minus eam amplecterentur, alterum, ut ea Initiatos
ad execrandam apostasamim pelleret. Ad prius illud executioni dandum Simonem adhibuit tanquam fidum cumprimis& peropportunum Gnistrum; cum enim nomine Christiani insignitus esset, simulque deditus abominandis Magiae si perstitionibus, ansam dedit communi famae, dicam , an in famiae , quod Christiani omnes Magia contaminati sint, ne, que aliquid in actis inrtyrum frequentius occurrit, quian eraprobratio hujus detestabilis flagitii. Posteaquam humani generis, Christianique minis hostis pestilentem hanc ideam animis illorum impresserat, quibus Religionis nostrae verbias atque integritas minus explorata erat, animum operimqUe adjecit ad turbandam nalcentis Ecclesiae tranquillitatem iub- orta arrogantia & obstinatione Iudaeorum recentissime adgam convorsorum: hi enim non solum volebant insistere C a mor-
