Paulus elucidatus, sive Commentarius paraphrasticus in omnes Epistolas D. Pauli, gentium apostoli, auctore P. Antonio Remy,...

발행: 1739년

분량: 941페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

mordacus observantiae quarundam caeremoniarum lagalium, nempe abstinentnaea certo ciborum genere, & celebrationis quorundam festorum, sed etiam inique ferebant, R manos inde eximi, & utut ante insanos idolorum cultores ad agnitionem tamen veritatis perinde ut ip s, vocatos fuisse & admissos. Exprobrabant illis infanda praeteritae vitae flagitia, dictitantes, nequaquam iptbs concernere promissa suis, nempe Hebraeorum progenitoribus facta. Gloriabantur se esse illum electum, & dilectum mi populum, crede hantque auspicatissimum Evangelii lumen sibi unis deberi in compensationem exactae legis suae observantiae. Romani contra replicabant, graciam JElii Christi quod attineret, ea illos omnino indignos se reddidisse insigni sua perfidia,

quandoquidem Dominum gloriae, quem ut DEi filium, v rumque Messiam agnostere ac venerari debuerant, per 1-mam impietatem in crucem egissent, & legem sitam, quam profitebantur, identidem violassent, se vero absque ea lege v, tam plane steteribus immunem, moribusque innocentem duxisse, quod DEum merito permoverit ad eos beatissimari vangelii sui luce collustrandos. Ab his criminationibus progressi erant ad Iuci eos passim despiciendos & pronati ne maledicta ac a DEo reprobata habendos, de sua vero ei ctione captandam inanem gloriam plausumque. Divus Paulus absente tum Pastore ordinario de pericinioso hoc sthismate certior redditus hanc stripsit epistoIam. In prima parte, quae dogmatica est, & usque ad Caput Ia. excurrit, ejus intentio universim eo collimat, ut stomum injiciat temerariae Iudaeorum ac Romanorum arrogantiae ostendendo, & hos, & illos in profundam immanium flagitiorum abyssum ruisse praecipites, unde sola JEsu Christi miseratione& clementia erepta surrexerinῖ, per Opera legis tam moralia, quam

32쪽

EPISTOLAE AD ROMANDA

a quam caeremonialia solis naturae legisque viribus facta I. daeos minime justificari posse, neque iis ulla ratione permorum supremum Numen, ut eos ad sui Nominis agnitionem vocaret. Quod autem ad gentiles attinet, solide demonstrat. neque eorum in speciem praeclare gesta plus valoris ac momenti habuisse ad promerendam eis gratiam justificantem. sed omnes sine discrimine eam consecutos sola DEi miseremtis benignitate ac fide in JEsum Christiam, Gentiles Iudaeis

antehabitos, quod ita Divinae Majestati placuerit, neque is circo de istorum salute conclamatum, neque omnes uniuersim reprobatos, avuli, quidem fuisse ex florenti oliva tamquam ramos inutiles, illi tamen denuo Implantandos, si serici se ad DEum converterint. In posteriore epistolae parte, quae ethica est, fideles instruit, quales se exhibere debeant erga DEum, erga fratres suos, erga inimicos, erga principes, & erga semetipsos. Absolvit eam saluberrimis moni-- tis circa usum ciborum permissorum, aut vetitorum lege Mosaica, & celebrationem certarum solennitatum. Capite primo Apostolus ante omnia attentionem sibi conciliat, docilitatem & benevolentiam Romanorum, ad

quos scribit: attentionem, nuncupando & profitendo se , postolum esseIEsu Christi, unde consequitur, sibi commissam Evangelii praedicandi provinciam , adeoque pronis auribus excipiendum ; docilitatem, asserendo, annuntiare se ejusmodi Evangelium, quod siummam commendationem meretur tum ex antiquissimis sacrorum vatum promissionibus,tum ex argumento, de quo agit, nempe de Filio DEi ; benevolentiam , declarando, missionem suam Apostolicam ad Omnes ac singulos dirigi, commendando eos a firmitate fidei, certosque reddendo, quod assiduum pro eis intercessorem agat

apud Davanam Majestatem, nec non promittendo, brevi se

33쪽

ad eos invisurum non ex mera curiositate, sed ad majorem illorum in spiritu profectum , hactenus remoram profectioni suae injectam ex variis negotus, & obstaculis Miusterii sui. Demum rationem subjungit, cur minime vereatur praedicare Evangelium, proponitque argumentum primarium, de quo agere velit per totam epistolam, nempe de jussificati, ne per fidem. Argumentatur autem in hunc fere modum. Iudaei perinde ae Gentiles justificari debent vel ex operib , vel ex fide ; ex operibus nequeunt, ergo debent ex fide. Mnorem probat primo de gentilibus usque ad caput se ab dum: qui DEum ad iracundiam suis flagitiis provocarunt, non possunt justificari ex operibus, atqui gentiles, qui delinquunt contra propriam conscientiam, & delinquentibus consentiunt, provocarunt DEum ad indignationem Sc vindictam, quandoquidem cum DEum notitia non operosa, neque obicura cognovissent, aut cognoscere potuissent, non sicut DEum ter optimum Maximum religioὶ cultu glorificarum, quin imo se omni flagitiorum genere contamina runt, uti ostendit satis prolixo eorum catalogo, itaque gentilas ex stiis operibus iustificari nequeunt.

Capite ado. de Iudaeis id ipsum probat sequenti discursit

quia ipsos Condemnant, non postulat DEum arguere, quasi injuriam ipsis faceret eos pariter condemnando, cum minime praestimendum sit, velle aliquem conti a seipsum inique proe cedere, atqui Iudaei condemnant seips s, ergo &c. Minorem ita demonstrat: qui in aliis damnant, quod ipsi perpetrant, seipsos una eademque sententia reos pronuntiant, ae vero Iudaei in gentilibus damnant, quod ipsi perpetrant, ergo&c. Postmodum resellit opinionem eorum, qni ad perse verandum in Q i dibus suis allegabant immensam DEi boni tatem, denuntians, eos sibi hac vivendi ratione thesaurimae irae

34쪽

NIS LAE AD ROMA S

irae & indignationis divinae accumulare , addendo nempe

identidem sceles ibus scelera, quamobrem a DEo denique derelicti debitas pro meritis poenas daturi sint in tremendo illo supremi judicii die, quo us unicuique reddet secundum opera ejus tam Judaeo quam gentili. Docet praeterea, nequaquam sitfficere professionem Legis, ut quis iustificetur, sed requiri ejus Observantiam, illosque selummodo iustos esse coram Deo, qui legis praecepta custodiunt. Propositioni huic illud poterat opponi: Ais, eos solum justificandos, qui legem observant, atqui gentiles nunquam legem Moysis servarunt, ergo non iustificabuntur, id est, justi coram

DEo habebuntur, verbum enim jugi cationis ita hoc textu sic accipiendum est. Respondet, si illi, ad quorum notitiam lex non pervenit, sive ante sive pineius promulgatio nem extiterint, vitam tamen naturaliter agant, videlicet si cundum naturae instinctum, ac praecepta moralia, id est, absaque Magistro, qui eos perinde ut Iudaeos oretenus doceat, quid tacitum necne, talibus naturae lumen ac dictamen este pro lege scripta, non ita tamen, ut ipsum solum sufficiat ad observantiam legis naturalis, utque per illam justi valeant coram Deo haberi: hac enim Vocula naturaliter praecise e elusa vult auxilia, exteriora promissionum & comminatio

num legis non oro auxilium gratiae interioris, sine quo neque lex integre observari, neque Perfecta justitia, qualem Deus requirit, obtineri potest illud etiam hic notasse juve rit, praedictum rextum non intelligendum de gentilibus ido Ia eolentibum sed de iis, qui legem scripto non acceperunt,

qui omnes a Iudaeis nuncupantur gentiles. Expedita hac objectione convertitur ad Iudaeos, & eloquenti enumeratione praerogativorum, quibus supra Gentes gloriantur, ostendit tanto graviorem esse Ip-m ingratitudinem, tantoque mi

nus Di0jtigoo by Gorale

35쪽

nus esse excu labiles. Concludit demum, non illum ei everum Israelitam, qui exterius tantummodo Iudaicam profitetur religionem, sed qui cor habet circumcitum, id cst, qui nullo affectu terrenis rebus adhaerescit , qui DEum unice quaerit, qui non haeret in cortice litterae, quae occidit, sed in medulla, &spiritu, qui vivificat. Cap. 3. ex praecedentibin Colligit, omnes tam Iuda os . quam gentiles stib peccato este, adeoque indigere fide & gratia Christi Redemptoris ad salutem coniequendam. Illam tamen praerogativam Judaeis tribuit, ne eos videatur contemnere, quod ipsis factae sint divinae promissiones, quarum

fit,n firmitatem ac certitudinem allegatis duo s ex Davide textibas adstruit: quandoquidem vero ex posteriori, qui hahetur psalmo Somo. nonnulli profligatae mentis, & nullius religionis homines geminas abominandas sequelas deducebant, Imo. quasi DEus imuste ageret eos puniendo, quorum infidelitate tanquam instrumento uteretur ad manifestationem suae gloriae, ado. licitum esse operari malum, si exinde quid boni resilitet. Ad istas calumnias respondet inprimis eas tanquam blasphemias cum stomacho rejiciens. postmodum hoc argumento eas retundit: quos D s con demnat, juste condemnat, atqui peccatores condemnabit. utut ex eorum flagitiis occasionem stimat manifestandi es mentiam aut justitiam suam, ergo M. Caeterum ad depria mendam rursus Iudaeorum de hac ipsa praerogativa Legis, circumcisionis, promissionum &c. iactantiam immerito eos

gloriari docet, cum & ipsi innummeris iisque gravissimis peccatis oppressi sint, uti probat diverss scripturae textibus ex Lege desiamptis, puta ex Psalmis Sc Prophetis, qui non tam gentilibus, quam qua in lege sunt, id est, Iudaeis loquuntur. rumque viva redarguunt, Postea rationem dat, cur Dia

36쪽

us tam foedos eorum lapius permiserae, & concludit, nemi-nem justificari posse ex operibus Legis, idque ob eam rati nem, quod Lex ex te tantum producat notitiam peccati, a qui iustificatio non consistit in sola peccati notitia, sed in ejus missione, ac proin in infusione gratiae, ergo &c. Huic conclusioni negativae addit amrmativam ; nempe, quod homo ipsi reddatur seu vivat ex fide, & in hujus rei confidi macionem exponit omnes caulas justificationis: omnes, inquit, ad eam obtinendam indigent gracia, cum omnes deli querint nullo excepto, & DEus absque per narum acceptione & discit ne universim sit Dominus omnium homi num. Posti emo iis, a quibus arguebatur, quod Legem videatur destruere, N. abolere, reipondet, se illam potius firmare atque perficere, exemplo nempe Chrum Domini, quit non venat legem livere, sed adimplere. Μatth. s. At quo

modo id iactum Z Respondet D. Augussinus, & Chrysostomus, quia gratiam nobis amitte, qua eam adimplere possimus. Nam lex iubebat, sed non juvabat, post Christum &jubet, & iuvat. Tertullianus: quia, quae in lege promissa

erant, exhibuit, quae caeremoniis & figuris obumbrata, repraesentavit. D. Thomas: quia implevit primo moralia charitatis dulcedine condiendo, secundo caeremonialia figurarum velamen detegendo, tertio prophetias in se completas ostendendo, quarto promissiones confirmando , quinto judicia.

lia per miserico diam temperando, sexto consilia addendo, septimo promissiones et sactas de Spiritus Samm missione R Filia incarnatione persolvendo. Eleganter S. Prospen

in sententiis excerptis ex S. Augustino, quae habentur in finees mi qm. S. Aug. n. 44. lex,ait, Minem ut gracia quaereretur, gratiae data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vicio,

non implebatur , sed vitio prudentiae carnis, quod vitium per

. . . D ' legem

37쪽

ARGUMENTUM

Iegem demonstrandum, per gratiam 1anandum fuit. Denique notatione digna sunt Glossae verba : lex non destruitur, cum est impleta secundum spiritum, licet cesset secundum litteram : imo legis status firmatur, quia mystica & Meremonialia spiritualiter implentur, & quod minus in moralibus continebat, in Evangelio additur, & quod lex verborum promittebat, fides Evangelii jam advenisse testatur. My- stica ergo & promittentia in Evangelio impleta fimi secundum spiritualem intelligentiam,littera autem occidens tollitur. . Cap. q. probare pergit exemplo Abrahae, non per ope-ta Legis aut naturae, ied per fidem Chdisti omnes justificari. Notandum autem hic probe, non agere Apostolum de natura, per gratiam Christi sanata, sed de illa in statu sitae corruptionis considerata, quae propriis viribus, utut Mos aicae Legis adjutorio fultis non potest aliquid facere, quod sit perlecte& absolute bonum & justum coram DEO, seu meritorium gratiae aut gloriae de condigno ac congruo. Deinde per fidem seu legem fidei non excludit spem, timorem , poenitentiam, charitatem, & bona opera, sed praecise opera antiquae legis sine fide & gratia Christi facta, adeoque fidem accipit, prinui opponitur operibus purae legis Mosaicae, vel naturae corruptae sibi relictae ; quod autem de sola fide hic expressam

mentionem faciat, inde provenit I ino. quia ea maxime indigebant tum Iudaei, tum gentiles tanquam Ima. radice totius justificationis, ado. quia fides viva, de qua intelligendus Apostolus, alias virtutes vel praesupponit, vel includit, vel post se trahit adiurante gratia. Probatio porro Apostoli ad hanc ferme argumentati nem reducitur: omnes Abrahae filii eo modo justificari debent , quo justificatus est eorum progenitor, at vero Abrahamus justificatus est ex fide, non vero e suis . op

ribus, ergo fideles, qui ab eo descendum, justificari in

38쪽

Oportet ex fide , non vero ex suis actionibus. Minorem ita demonstrat: s Abraham justificatus est ex fius operibus, tunc justus non init coram Domino, justitia enim operum est praecise extrinseca, quae hominem neutiquam DEo amabilem vereque gratum reddit, praeterea DEum non ritς glorificavit, quandoquidom mercedem operibus honestis d. hitam recepit, non vero donum aliquod gratiae, atqui justus fuit coram Domino, ipsumque glorificavit tanquam au rem gratiae ac justitiae, &c. Ad probandum eam ipsam propositionem minorem adducit textum Genesis, quo dicitur, fidem ejus reputatam illi este in justitiam,quasi diceret, jussu

ficatum esse ex fide sua. , Tertia probatio sic habet: me Ces datur operanti tanquam γε debita, atqui iustitia non fuisAbrahamo concessk ex debito, alias Scriptura non dixisset, fidem ejus in justitiam ei reputatam fuiste secundum propo-stum gratiae DEi, ergo justula non fuit ei concessa ratione

operum. Huic Abrahami exemplo subj ungit sententiam, qua David absque ulla mentione operum beatos illos pro nuntiat, quorum tecta fiant peccata, id est, deleta ; DEus enim minime contentus inflictum vulnus fascia tuae miserationis praecise contexisse, illud adeo perfecte ianat, ut ne quidem cieatrix, vel ullum ejus vestigium remaneat. Quandoquidem autem replicare quis poterat, justificationem hanc gratuitam Judaeos tantum concernere, Ostendit, gentiles quo,

que in ejus partem admitti ea de causa, quod gentiles justificari possint in eodem statu, in quo Abrahamus erat, eum ju

stificaretur, tunc autem circumcisus non erat. &α Postmo

dum rationem reddit, quare justificatus sit Abraham , cum etiamnum haberet praeputium, docetque illum fuisse patrem omnium credentium, & haereditatem illius fidei eximiae ad- pronussam, iisque, qui eam pariter Imitarencur, non. ver

. D a illis,

39쪽

illis, qui praecise legem Observarent. Sic enim diicui rat: Fides Abrahae inutilis est,& promustio divina inanis seu nulla, si haereditas debetur obsei vationibus legis, hoc vero absque . blasphemia dici nequit. Probatio majoris habetur In par phrasi hujus capitis. Adducit novam rationem: quod iram Imi provocat, non potest: reddere justum, justitia enim ninsta consistit in pace cinn DEO, atqui lex provocat, seu Opera- cur Iram DEi, nempe per accidens ratione infirmitatis & fragi- litatis humanae, quia sine fide & gratia nimium dissicilis estrius observantia: Deinde extollit paternitatem Abrahae, d monstrans eam divinae esse persimilem pro eo enim quod in vulgata dicitur ante Drim, iecutus sum pro clariori intelligentia in paraphrasi textum graecum originalem, ad impia LIS obiervat, & enucleat singulas fidei circumstantias in hoc Patriarcha, & ad illius imagnitudinem declarandam an sit, Moysen illius meminii te mihis libris, ut notum faceret,

justificandos & nos ejus exemplo, si in mium Christum croderemus, qui traditus est propter delicta nostra, & resurrωxit propter justificationem nostram. Postquam Paulus hactenus ad oculum demonstravit, nostram justificationem non haberi ex lege, sed ex fide & gratia

rim, nunc ostendit quanta sit tum excellentia tum utilitas

hujus jussiciae per fidem Chrim obtentae, &ex opposito damna per peccatum originale invecta. Capite sto. ergo agit deeflectibus iustificationis, qui sunt vel intra nos, videlicet pax cum D , tranquillitas conmentiae, & spes firma haeredit iis supernae, vel exterius se produnt, nempe patientia in.as versis. Spem porro Christiano nomine gloriantium male fundatam non esse compluribus argumentis comprobat. Imprimis, credere oportet, quidquid Spiritus Sanctus nobis in

Wri summi, ac pro certo re lat, atqui nos Interius certos fessi

40쪽

EPISTOIAE AD ROMA S.

29 reddit certitumue aliqua morali, saltem late tali) nos este filios DEi, & haeredes regni coelestis &c. ado. is Pater

aeternus nobis plus contulit , quam haereditatem siupernam, neque istam nobis denegabit, atqui nobis Filium suum unige- .mtum dedit longe utique coelis Omnibus praeferendum, ergo nobis haereditatem supernam minime denegabit. 3ciis Si DEus nos dilexit, cum essemus ejus inimici, adeo ut Filium suum dilectissimum morti traderet amore nostri, longe ceditius nobis in gratiam receptis dabit & gloriam. Inde progreditur Apostolus ad discurrendum det officio IEQ Christi tanquam Mediatoris, cumque illud Consistat in exterminatione ac deletione peccati, ascendit ad fontem seu originem maculae originalis, quae in Orbem introducta fuit per Adamum,mon imitatione, uri delirabat Pelagius, sed propagatione. Postquam asseruerat,peccasse omnes in Adamo, eo quod om nium hominum voluntates ejus voluntati alligatae essent tanquam Capitis humanae naturae, opponi poterat , mortem singulos incurrere in poenam delictorum tuorum personat,umsive actualium, respondet, mortem temporalem non fuissise statutam in poenam peccata, nisi primum post legis instit aionem, & nihilominus Jam ante a m obiisse homines mortem, eosque non solum adultos, sed etiam infantes, de quihus utique dici nequit, quod actualem primi sui parentis pra

Xaricationem imitati suerint. Cum rationis usu caruerint, unde arguit mortem supplicium esse peccati originalis in Omnes distus, non vero peccatorum actualium. lnde comparati Mem instituit inter peccatum Adami, & gratiam IEsu Christi. .eamque differentiam cumprimis observat, quod ex illo nandrot malain nos redundarim, quot bona ex ista postmodum accR imus. Legem autem Moysis quod attinet, neque ibiam omnino fuissu inutilem notat, primo quod ea in peccati notitiam nos perduxerit, ostendendo videlicet multa, quae

D 3 alias

SEARCH

MENU NAVIGATION