M. Verrii Flacci Quae extant. Sex. Pompei Festi De verborum significatione libri 20. Et in eos Iosephi Scaligeri ... Castigationes nunc primum publicatae

발행: 1575년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 로마

621쪽

62 Elissor Multa interpretem desiderant Vide Surum. Ennii versus refertur a Macrobio: Fert lase campi per caeri la laetaque prata. Robigalia I interpres Arati Latinus testatur hunc diem a Numa Rege anno undecimo regni sui constitutum

fuisse. Irussu J Atiij verba in Chrysippo mendosa Faerno nostro

videmur.

RodustulauaJ Viden.Varro lib. Iv. Latiqui Raudusculam appellat a raudo, id est, aere . Vide Rodus. Rudusculana scriptum est in marmore quodam Capitolino. RogatioJ ROgationem appellat Sex. Pompeius, quod priuilegium Cicero; eam legem, qua de uno pluribusve hominibus; aut de una pluribusve rebus constitutu est. Legis itaq; genus esse, id est speciem quandam , intelligemus;& ut Aelius Gallus dicebat,non omnis lex rogatio est,omnis tamen rogatio iustis comitiis rogata, lex est. Haec est Festi sententia. In verbis autem est nonnuhil mendosum. Namque ante illa verba non potest non esse; deest, ut arbitror, verbum Rogatio. Sed quamquam haec sit Festi opinio; mihi rogationis verbu latius. patere videtur; & omnes leges,de quibus ad populu feratur,comprehedere. Leges vero latae sunt,cum eas p pulus accepit,antea promulgatae dicuntur, cum trinundino die sunt propositae; rogatio vero fit, cum rogantur tribus,Velitis iubeatis ita fieri:si uti rogatae respoderio tum lex est. Ex verbis tamen Capitonis a Gellio relatis lib. x .cap.xx.& ex Gelliana interpretatione suspicor ali-ruos fuisse,quibus huiusmodi priuilegia, leges non vi-erenturiideo credendu esse eis nomen generalis illius rogationis dedisse,coseruato legis nomine generalibus legib',quae ad omnes homines,omne'; res pertineret. Romam I Caex parum viri mendosa verba sunt. Viden. Dionys lib.1 qui aliqua ex his reseri,& alia aliter. Eoman I Ad hunc locum pertinere arbitror, quod Dionysius scribit,Romanos ciues agriculturam,& rem militarem tantum exercuisse: sedentarias vero artes seruos,&aduenas, qui intra urbem permulti erant. Haec libr. D

in multa I Quid Terentii , quid Verrius scripserint , in-

622쪽

certum est. quit, tribus,

Terentij opinio a Festo relata; illa Verrij, quam Paulus

secutus est.

post AbrammJ Verba Festi ad aliud verbum pertinent: Scut arbitror,scribenda sunt loco incertorum post R. Rosciit Reserebatur a Festo locus Ciceronis lib. I. de Oratore. Itaque hoc iamdiu est consecutus, ut in quo quinque artificio excelleret,is in suo genere Roscius diceretur.Quae sequuntur fragmenta versuum, videntur pertinere ad Rustica vinalia. Rosea I Caesar Vopiscus, cum causam apud Censores ageret , campos Roseae dixit Italiae sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret. Sed non nisi ad pabulum probantur. Plin. lib. x V I I. cap. I v. λιbidu J Plati. in Casina. Vna aedepol opera in surnum calidum condito, Atq; ibi torreto me pro pane rubido hera RisAaro I Videndum est, an Cicero Psilip. II. ructaretur scripserit, quo loco cui ructare turpe csset, habemus. Postet enim ita legi, cui si ruinaretur turpe esset. Rufli J Liu.lib.v I I. Cum eo anno placuisset Tribunos Mi. litum ad legiones suffragio sic ri. nam antea sicut nuc, quos Rufulos vocant,imperatores ipsi faciebant; secundum .iu sex locis tenuit T. Manlius L. F. Fuit annus CC c x Cr. ab V. C. si sequimur iastos Capitolinos. Idem lib. I x. Duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rom militarentNunum ut Tribuni Militum senident in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suifragio populi relicti; locis Dictatorum, &Consulum serme merant beneficia. tulere eam rogationem Trib. pleb. L. Atilius,C.

Marciun Haec illo anno C D x LII. Viden.Polys. lib.v I. Rum nium I Eget interprete. .

Rumeae I Versus Lucili j refertur verbo Spara. Tum sp ra,

tuin rumices portantur ii agula porro. licet illic murices

scriptum sit. Ruri I Terentius addit sere: Ruri sere se continebat,&c. Rusipari J In ultimis verbis mendum esse notatiun est R. littera adiecta in veteri libro . Video. Nonius Ma cellus.

Sed Varro lib. 1 v. de ling.Lari quinta,in- quod sub Roma Romilia. Haec est sortas e

623쪽

Rustiear Niquid amplius Paulus notat, qu m apud

stum reperiatur. Viden. Varro lib. v. deling. Lat.& Festus, Roscii. Rutabulum J Verbum Utuntur non est in vet ii libro . Sed

nos ut necessarium recipimus.

Ruia caesa J Nimis concita sunt verba Festi,& mendum ense videtur in verbo Contraxit. Cum ventabatur posse sto, siue fundus : venditor excipiebat ruta caesa; Loc est quidquid caesum erat,aut erutum. Cicero lib. Ir.de Oratorerte, cum aedes venderes ne m rutis quidem, & caesis , solium tibi paternum recepisse. & in fine Topicor. Fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes fundumve vendiderint, rutis caesis receptis, comeedant tamen aliquid emptori, quod orta di causa rex

.& loco positum esse videatur. Ani Net interpretationem desiderat.1 cella I C. Trebatius lib. ii. de religionib. apud Gess.

lib.v I. cap. x I I. Sacellum est i ta paruus deo sacratus

cum ara.

.Saccis . . . . I saccorum fortasse:quid enim aliud dici possit mihi in mentem non venit.

Steram I Sunt quaedam mendosa. Illud praesertim nec appellari debere: videtur desidcraro sacram viam. Vide October, quo loci sacrauienses appellantur, qui in S .era via habitant,& Suburanenses, qui in Subura. Verrij autem opinio mihi sup uacanea videtur: si eos tantum reprehendit,qui contulitne haec enuntiarent. quis enim ita locuti is est3 si vero existimat debere dici sacram,& nouam, non sacram viam, & nouam viam: tunc solus sine riuali se amet per me lieet Viden. Varro Iib. I v. de ling. Lat de sacello Streniae. μ eramentum J Hic locus nunc primum recte editus est. in aliis vero libris in diuersas partes distractus fuit proptes ordinem immutatum quarundam paginarum exemplaris. De sacramento Varro lib. v. de ling. Lat. ita scribit: Ea pecunia,quae in iudicium venit in litibus,sacramen- um a sacro. Qui polebat & qui infitiabatur, de aliis re- et us Merque quingentos aeris apud Pontificem deponebaut, de aliis rebus item certo alio legitimo numero

624쪽

assium. Qui iudicio vicerat; suum sacramentum a iacto auferebat; victi ad aerarium redibat. Sacrem I Plaut. in Menae. Adulescens quibus hic pretiis porci veneunt Sacres, sinceri 3 nummum unum en a me accipe: Iube te piari de mea pecunia. Et in Rudente: Sunt domi agni, & porci sacres. Reseruntur haec a Festo,& alia quaedam. Sum eiatu J Post Reges exacto , ut Dionys& Liuiuet scribunt, qui pio Rege sacra faceret,Rex sacrificulus factus est Manius Papilius. Viden.Plutarch. in Problem. Saetima I Vide Praemetium. Sareulares J Verba Festi ita interpretor, ut prius dicat, quo pacto exactis regibus ager Tarqui iiij superbi Regis Marti consecratus sit,campusque Martius dictus, quem agrum populo R diripiendum concesserantConsules ex S.C. Post haec dicitur de ara reperta Diti,ac Proserpinae

consecrata in eodem extremo Martio campo, oui locuς

Terentum appellatur demissa pedes viginti infra terra. Illic P.R. eradecit, auctore P.Valerio Poplicola Consule,Vt Valer. Max lib. I I cap.I. tradidit. Quod sequitur de Popillio Laenate, & anno nonagesimo, pertinet, ni sallor, ad eos ludos saeculares, qui primi M. Valerio Maxiaximo Sp. Verginio Tricosto cos. facti sunt anno urbis cc xc v I r. Si fastos Capitolinos sequamurili Varrone, C c x C v iI I. Laenate Duumviro sacrorum faciendorum causa Deliis ludis primis ex xv. virorum sententia Censorinus Iocuples teliis est. Illa vero quae sequuntur stis furulis hostiis seruis interpretor.his enim Diti,& Pr serpinae faciebant tribus noctibus adq; centeiunoquoq; vel centesimo decimo anno; qua de causa saeculares ludi dicebantur,quod saeculum id temporis spatium appellarent.Viden. Censori. post Valeri Max.& Horat.in carmine.&Zosimus apud Politian. 3c quae Onuphr.noster deludis faecularibus accuratissime scripsit. VideTerentum. Sugaces J Nec minus haec animum cognostere posse sag cc m. sic Lucretius ut arbitror,sc psit. Sala iam I Suspicor verba ci cum scripta semicirculiς adie- . cta csse. neque in veteri libro est illis Ioeus. neque eius poetae libros referre solet Festus. salaria I Eandem Collinam esse appellatam Festus ut opia

D iiij

625쪽

nor, tradidit. Salmaci I Gabriele Faerno auctore scribendum est, Salmaci das spolia sine sudore,& sanguine.ut sit senarius, i

hi a spolia,non displicet. Viden. Strabo lib. x I I II. Salua res J Salua res eii,cum saltat senex, scribendum est, ex Seruio i II. & v Is i. Aen. De initio ludorum Artalinarium Ap. Claudio. Q uluio Flacco III. Cos. Liu. lib. xxv. & Nacrob. lib. I. Saturn. cum Capitone, &Verrio consentiunt. Quod vero dicitur factum C. Sunpicio, &C. Fulvio Cos. cum hi consules nusquam reperiantur, emendan8um est, ut existimo, P. Sulpicio,

CN. Fuluio, qui Consules proximi fuerunt post supra scriptos, & iisdem Consulibus Calpurnius Pisis praetor

Vibanus fuit, quem Liuius Caium praenomine,Verrius Marcum appellat.

salutaris I Quo primum anno, & a quibus ludi scenici primi, Megalasia appellati, facti fuerint, incertum est. Liuius duplicem opinionem tradit. Nam lib. x xx IV. P. Scipione Africano i 1. Ti. Sempronio Longo Cos .anno Vrbis DLvIii. Megalesia ludos scenicos C.Atilius Se ranus , L.Scribonius Libo Aediles Curules primi secerunt. Horum Aedilium ludos Romanos primum Sen tus a populo secretus spectauit. Hoc idem Val. Max. scribit lib.1 I.cap. I. Locus senatorum fuit in orchestra; ut

alio loco scripsimiis: & huius rei vestigium extat hoc loco apud Festum, licet in nominibus Aedilium a Liuio, & Valerio dissentiat. Altera opinio suit Valerij Antiatis, qui triennio post scribit P. Scipione Nasica, Manio Acilio Glabrione Cos. cum aedes Matris Magnae Ideaea M. Bruto dedicata est ludos scenicos primos Mogalesia appellatos . factos fuisse, ut Liuius lib. x x x v I.refert. Viden. Ascon. pro Cornelio. post Sanates I Festus retulerat doctorum virorum opiniones de Sanatibus, quod verbum in x tr. tabulis fuisse,

refert etiam Gell. lib. x v i. cap. X.

Sanctum J Sex. Pompeius docuerat, quid sanctum esset ex Aclij ,& aliorum sententia. plcri ue visum esse, cum poena, multave sit imposita id violanti . ita muros sanctos dici,& Tribunoς plebis:hinc sanctiones legu,quod in his poenae cotitra legum violatores sanciantur, ipsasqRoque

626쪽

quoque leges aut rogationes sancta dici, quod eas impune transgredi non licet. Haec,& his similia Felius,ut

arbitramur.

Sanqualis auis 3 Ex iis,quae Paulus hic, & in Sanquali pomta dicit , crederem Sanqualem auem fuisse in tutela Sansi, seu Sancti, ut picus Martis, aquila Iouis,coruus Apollinis, pauo Iunonis, noctua Mineruae. De hac Plin.lib.

X. cap. v II. Sangualem auem atque immussultura augures Romani in magna quaestione habent. Immussulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse, dc sangualem ossifragae. Massurius langualem ossifraga esse dicit, immustulum autem pullum aquilae, priusquam albicet cauda. Quidam post Mucium augurem visos non esse Romae confirmauere.ego, quod verisimilius est , in desidia reruomnium non arbitror agnitos. Vide Alites. Sardi venales I Viden. Plutar. in problem. utitur hoc pr uerbio Cicero in epist. ad Fabium Gallum: Habes Sardos venales, alium alio nequiorem. quibus verbis inte pretatio Capitonis Ciceronis auctoritate confirmatur.

Sed quod dicitur Gracchii Faltonis collega fuisse, eumque de sardis triumphasse, falsum est. Hi enim Consules

sue iunt anno D x v. Is verd, qui triumphauit, collegas habuit, ii a primo consulatu C. Claudium Pulchrum, in secundo M. Iuventium Thalnam annis, D Lxxv I.&Dxc. cfastis Capitolinis. Plinius, siue quis alium, qui stria psit libellum de viris illustrib. Capitonis interpretationem sequi vidctur in prouerbio explicando. Licet,nec cio quos auctores secutus, dicat Gracchum Praetorem Galliam obtinuisse, primo Consulatu Hispaniam, altero

Sardiniam. Surru J Verg lib.r I.Georg. vi gemma bibat, & Sarrano dormiat ostio. Servius Tyria purpuram interpretatur, quod

Tyros Sarra dicta sit a pisce Sar appellato. Sic Sarranae tibiae dictae, vel Tyriae vel Africanae. Probus Ennium ait dixisse Poenos Sarra oriundos, id est Tyro. Sarie J Charis lib. 1 1. Porphyrio ex Verrio, & Festo, in auguralibus, inquit libris ita est: sane, farteque. Sas J Enni j versus lib. v I i. mendosi sunt. quamuis a Paulo

non male reserantur.

Sati ...... I Saticulam deductam esse coloniam Patercilius

627쪽

scribit libro priore. Liuius quoq: lib. xxvii. saticula

nos inter colonos fideles x v I I i. coloniarum enumerata

De hae igitur Festi verba intelligere possumus. Saticula

oppidum in Samnio captum est; quo postea colonia deduxerunt, &c. L. Papirio Cursore, V. C. Iunio Bruto II. ς.anno post R. C. c o Q. ex saltis Capitolinis. satis I Inepte Festus neque Verrii opinionem recitat, ar

que suam expoicat, de his duobus verbis, satis, & scabrum. Sunt quaedam doctis viris condonanda. non enim omnia possumus omnes.

Satur I De lunt quaedam in sine , puta obliqua proportione. Dicendum enim erat Saturis, viris, caronis. non saturi,viri, carnis. Vide Charis. lib. it.

post Saturno I Festi verba videntur pertinere ad saturni s crificia, quae capite aperto fierent,ut verbo Saturnia dictum est, & Plutar. in Problem. Macrob. lib. I. Salum. Serv. lib. II I. Aen. hoc idem scribunt,idemque Honoriseri, propterea quod caput aperire honoris causa potentioribuς soleat,ut Plinaradit lib. x x v III. cap.v I. Addit Festus inter Metellum Pontificem Max.& Claudiu contentionem fuisse, eumq; fortasse multasse, quod Saturno capite operto secisset in Sulpici j Ser. F.in auguratione:Claudiumque prouocasse, sed non obtinuis . Haec non dum reperimus apud alios scriptores. ante ScaeuamJ Saxum Tarpeium, de quo Dionys& Liuius scripserunt, a Tarpeia L. Tarpei filia. quam multi ferunt, Sabinis Capitoli j arcem prodidisse quod Dionysio non probatur. De saxo autem deiiciebantur insigni ali- quo crimine damnati: eaque de causa, ut locus funestus cum reliqua parte Capitolij non erat coniunctus. vide Tarpeiae. Sceleratus I Sunt hic quaedam quae ad aliud verbum pertianent,quod adhuc quaero. Schoeniculas I Plautus in Neruolaria apud Varronem lib. v x. de ling. Lat. Diobolare ς, schocniculae, miraculae. Schoeniculae, inquit,ab schoeno nucario unguento. Ita enim arbitror illic scribendum esse. Miraculas autema miri , id est monstris interpretatur.Credendu est haec Plauti verba Festuna etiam retulisse. & postea ex Poenulo eiusdem: Prosedas, pistorum amicas rellauias halia

carras

628쪽

carias, Miseras,schoeno delibutas, seruilicolas sordidas. Scirpus J In veteri libro cst hoc loco: Sex. Pompei Festi de

verborum significat. lib. x v Iai. Incipit lib. xv HII. scriptum est &c. alias Scirpus: Plaut. Scirpea inducitur ratis. l,ut vult Faemus, induitur. propter versum.

Scitum populi J Pro plebiscito, vel potius pro lege dictum

esse verisimile est. nam plebis appellatione neque patrici; , neque senatores continentur: cum ij in populo

sint . Quod igitur patricio interrogaente populus suis suffragiis iussit, scitum populi dicetur: quod vero Trib. plcb. rogauit plebem; id plebiscitum est. Scitus etiam peritus a poetis dictus est: & bona facie puer, ex puella

scita. Terentin Andria: Perecastor scitus est puer natus Pamphilo. Idem in Phor. Satis,inquit, scita cst. R in Heautont. At si scias,qua scite in mentem venerit. Haec, vel his similia Festus scribit. 'Moria I Viden. Varro lib.v i. de ling. Lati clio,σ Se Dres I Ascon. lib. iii. Verrin. Sectorem dicit aestimatorem, redemptoremque bonorum damnati, atque proscripti,qui spem sectans lucri sui bona omnia auctione vendit; & semel infert pecuniam vel aerario, vel sociis. Sectio autem est ea redemptio. Cicero Philip. q. Hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inuentus est nomo praeter Antonium. & Postea: Cum sector sis isto loco natus. deinde aeum Cn. Pompei sector: non te execrandum populo Ro. &c. Ex his vides Pauli epitomen nimis concisam esse in horum verboru interpretatione. SecmJ Vide Sexus. Charis. lib. 1. ait secus pro sexu dici, &adverbiu significare Alitcr. Ceterum quod vulgus usurpat Secus illum sedi,hoc est secundum illum,& fatuum,& sordidum est. Haec ille. Suesta I Vide Beneuentum.

Segnitia I Terent.in Andria. ι Sella curulisI Haec ignoramus.

Sempronia J Videtur repetendum esse verbum horrea post verbum fuerunt. Loquitur autem de lege Frumentaria C. Gracchi. de qua Cicero Tusc. lib. ii I. de Hor.epit. L a.

629쪽

Senium J Caecilii versus mendo non carens

Senies I Verbum turba mendosum esse ait Dernus. ratio enim carminis iambum,vel pyrrichium postulat. Solum I Platea Capuae ita appellabatur, in qua unguentar 3 negotiari crant soliti. Pedian. in Pison. Verba autem Ciceronis a Festo relata sunt eadem illa, quae Asconius interpretatur. Seplasia mehercule,ut dici audieba, te ut primum aspexit, Campanum Consulem repudiauit post Serium I De Septentrionibus haec intelligeda sunt. de quibus Varro lib. v 1. de ling. Lat. Has septem stellas Graeci, ut Homerus vocat a ξαι, & propinquum eiusfignum : nostri eas septem stellas boues, & triones, & prope eas axem. Triones enim & boues appellantur a bubulcis etiam nunc, maxime cum arant ter-

. ram. e queis ut dicti valentes glebari j, qui facile proscindunt glebas , sic omnes qui terram arabant, a terra te-riones, unde Triones ut dicerentur E detrito. & postea et Possunt triones dici septem, quod ita sitae stellae, veternae trigona faciant. Haec Varro, & GelI. lib. II. cap. xx I. eadem Festus hoc loco scripserat. tantum addit Ennij versus, qui non extant. Pro his substituam donarij mentionem L. Lucretij Trionis, in quo septem' stellae videntur. Septimontium I Varro lib. v.de ling.Lat. Dies septimontium nominatus ab iis septem montibus, in queis sita urbs est. seriae non populi, sed montanorum modo, ut Pagan libus, qui limi alicuius pagi . Mirum autem cst hoc loco , & proximo pro septem montibus, octo loca v bis enumerari. Palatium, Velias, Fagutal, Suburam, Cermalum, Oppium, Coelium, Cispium montes. Vide Plutar. in Problem. ante Sequamque J Sepulchrum est, ut ait Gallus Aelius.vbi mortuus sepultus est. quod antiqui bustum appellabant. isque cippis, aut aliqua alia re mortui causa, designatus est,intra quos sepultura est facta. Haec est Sex. Pompei j sententia. post Sequamque I Sequester is dicitur, qui inter aliquos placuit, Vt quod inter eos conuenerit, teneat, idque ut ei

reddat,cum id sibi deberi constiterit. Cato in ea orati ne quae inscribitur de indis tibus: Sinunt perire,ut bona rapiant,

630쪽

ctrapiant, aut si petantur , ut Sequestro dent. & Plautus in

Mercatore: Immo sic sequestro mihi data est. Haec vel huiuscemodi Festus. Vide Gess. lib.xx.c .vit. Semilla I Paulus in epitome id posuit, quod a Festo reprehenditur. post Seruorum I Sopia,vel Sesopia pro sedilibus vox,ni satitor inaudita. Solia potius scriberem. Plautus in Truces. esopitius, nisi mendum sit.

E steriim J Hic semper fuit quarta pars denarij. Sed quo

tempore denarius decussi, id est decem assibus aestimabatur, tum sestertius dupondio, & semisse perini tabatur . At cum sexdecim assibus denarius aestim tus est; sestertius quattuor asses valuit. Viden. Plinius lib. xxxiij. cap. iij. Vitruv. lib. iij. cap.I. Maecim. in lib. de asse.

ε steriit a Vide sestertius, & quae illic adscripsimus. Cur

vero Sestertius dicatur, quasi semis tertius. Varro lib. v. de ling. Lat.& Maecian.de asse scripserunt. Vide Trie

tem. De bigatis , & quadrigatis. Plin.lib. xxxiij. cap.iij. Nota argenti suere bigae, atque ouadrigae: & inde bigati quadrigatiq; dicti. Quinquesis autem, quinarius, siue victoriatus dictus est, quod initio quinque assibus

aestimaretur, postea octo valuit. eiusq; nota erat victoria, ut idem Plinius scribit. Sexagenarias I Hoc a multis traditum est, & quae reliqua sunt,satis ostendunt; qua de re agatur. Cicero pro Sext. Roscio: Habeo etiam dicere, quem contra morem maiorum minorum annis x x. de ponte in Tiberim deiecerit. Varro lib. vj. de ling. Lat. Ouid. lib.v. Fastor. Macrob. lib. i. Salum. Plutarch.in Problem. & Non.Marc. Vide Depontani. Seriantur, I Plin. lib.xxx m. cap.iij. Populus R. ne a gento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum usus est. Libralis; unde etiam nunc libella dicitur, & dipondius; appendebatur assis. Et postea : Librae autem pondus aeris imminutum bello Punico primo, cum impensis resp. non sufficeret; constitutumque, ut asses sextantario pondere serirentur. etc. Postea Hannibale urgente QTabio Max. Dictatore, asses unciales faeti, etc. Mox

sese Papiria semunciales asses facti. Ex his verbis ap-

SEARCH

MENU NAVIGATION