Iulii Caesaris Baricelli ... De hydronosa natura, siue sudore humani corporis libri quatuor. In quibus non solum de origine, differentijs & praesagio: verum atque de vsu apparatu, et curatione sudorum disseritur. ... Cum duplici indice, ... Ad illust

발행: 1614년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

Liber Secu fidus r et oi

uod si verum est,quod tunc calor vigeat, utiq; ex eo pota ni suscitari

udores. Vtcuque tamen sit,in autumno nidores,ut in vere, & aestate

pari pacto non succedunt,nam per superuenientem frigiditatem incipiunt corpora densari, fieriq; minus disposita ad sudores,& eo magis in tertia parte, quod oppositum erat in calidis temporibus, ut visum est. Sit ergo pro summa, pauciores in autumno videri sudores, quimuere,& aestate . Sudores Demales. Cap. XXIV. B occasu Pleiadum ad aequinoctium vernale extenditur hyems, quo tempore multi oriuntur morbi frigidi, ut Hipp. 3. Aphor. 23. tum ex frigido aere, tum etiam praedominatium humorum ratione: hinc corpora densantur, & constipantur magis, quam in autumno, propter maiore frigidi occasionem; quo pacto nullus sudoribus conceditur exitus. Cutis enim constricta est,& humores,quasi in habitu corporis condensati: ob hscin sanis potissimum minime videntur. At duae insurgunt rationes, quibus confiteri cogimur in hyeme sudores dari; una est ciboru repletio, altera vero potentia caloris interni: si quidem dicebat Hipp. r. Aphor. I . ventres hyeme,& vere natura esse calidissimos,& somnos longiosmos, quapropter copiosiora alimenta exhibeda fore proponit. Insu. per hyeme nam calor nativus circustantem refugit frigiditatem, & in profundum secedit, ideo fit sortior,& sortius propter sui unione operatur : hinc meliores fiunt coitiones, eo magis, uia propter noctium latitudines, somnus fit longissimus: adiungit Hippocrates, quia calor illic temporis plurimus est,plurimo egere corpora alimento pro corporis nutritione,& restauratione. Si ergo hyeme multu comedimus, ct calor maximus est,utiq; sudoris materia,& agens insurgut; nam ab exculentorum, de potulentorum copia exuberas, oritur laros a materia, quq a calore elaboratur, atque ad sudores disponitur, nisi adeo cutis intenditur, &constipatur,ut in exitu intercludatur. Profecto hominum corpora non eiusdem sunt texturς,& complexionis, ut aliqua ex copiosa materia, & exuberanti calore hyeme nequeant habere sudores: squidem ex causis his, & spirituu impetu facile est ut pori aperiantur, S sudoribus paretur exitus: non enim aeternae veritatis axioma est, byeme propter circustantem frigiditatem corpora sudare non - C c posse,

222쪽

dios Bari celli de hydronos a natura.

posse, nam in aliquibus contingere solet: propterea Gal. I. Aph.cona. 13. hyeme,& vere humore Linternos colliquari,& magis extra pelli. . Sed dubitatio oritur. Si a cute constipata impediuntur sudores,cur ex redundanti materia putredines no oriantur, obstructiones,& com similes affectus ZHuic dicimus, serosam materiam n si solum persu 'res, sed etiam per vesicam, S aluum a natura evacuari, propterea iahy eme,quando nequit per sudorem,per vesica,vel per aluum excer nit, ne animantibus damnum inserat: idcirco Hipp. in lib. de iudicat. magni fecit, in sanis corporibus multum iudorem in hyeme apparea tem, quippe praedixit morbum denotare; ex copioso enim in hTeme, caloris debilitatem,& facultatis retentricis impotentiam,quae parte validae in hyeme solet adesse,cognoscimus. Arist. Σ.Probi. .hybemo tempore minus oriri sudores asseruit: propterea non debere homines eo tempore, licet corpora humidiora existant, sudoribus exponi: hac adducit rationem, nam sudores per hyemem, concreti, coactiq; sunt vehementer, quare dissiculter solui queui. Sudandum autem per hye mem minime cessemus, qui corporis eiusmodi dispositio salubris est. Qui autem mouet sudorem,labefactat, colanditq; habitum corporis, atq; etia laxiorem, quam conueniat, eundem habitum reddens, simul, ct intimu calorem educit, diminuitque,ut no sque gelido coelo pos resistere,& humor externus expeditius se corporibus in serit,cum laxiora iam foramina propter sudationem habeatur. Et Probl.Σi .di a tabat, tunc opportune sudari, cum humid: ora sunt corpora,qua ratio ne per hyeme in potius sudandum, qua alijs temporibus asserere oporteret: i alio est,quia humidiora existunt. Hoc dubium ipsemet solui: Arist. improbari sudorem in hy eme, nam magna per id tempus nauu tio fit, cum coetu contra naturam frigeat. Sed diceret aliquis: Sudore magis in hyeme, quam alijs temporibus succedere, tum ex redunda imateria, tum etia, quia per hyemem cogimur continuo in locis ades: calidis, ex quibus sudores experimur. Cui dicimus, quod si considera tur hyemale tempus secudi m sui naturam, utique vel nullos,vel pa

cissimos habebit sudores, ut diximus, quippe a sui frigiditate impedi

tur sudor: sin autem consideratur a nobis alteratum, vel aliquam uia tione ad calidum dispositum, utiq; mores suos mutabit: quado etenis depimus in calidis cubiculis, & sudamus, profecto a calido illius aer; suscitari sudores potius, quam ab hyeme verissimile est: qua ratio Ora ocus Ariti. 2. Probl.29. dicebat: ur in caldarijs tum magis sudam. ictim tempus frigidum essὶ Nam calor propter frigoris obsistentara soras

223쪽

Liber Secundus. 2O3

foras euadere non potest,arcetur enim verum intus se n&ruoluens, ac

insidens, humorem soluit interioiena, sudoremque ex eo producit. Sudores ante cibum. Cap. XXV. bus animalibus ad humidi radicalis deperditum restaurandum necessarius est , cuius gratia a solerti natura, duae ventriculo concessae sunt actiones. seu facultates. Appetentia scilicet,quae in eius ore i onstituitur; & concoctio, quae in fundo firmatur: consequuntur haec omnia,& exercetur appetitu media e .

Idcirco locus hic requirit ut de appetitum animalibus aliquid loquamur, ut deinde de sudore ante cibum ex his causam inuestigemus. Tria proponimus explicada pro hac materia appetitus: Primum, quid sit appetitus: Secundum,quo tu plex sit: Tertium,quo modo fiat appetitus naturalis. Quo ad primum, appetitus inclinatio. qu dam est,seu propensio ad certum,ac determinatu obiectum appς-tibile: principiumq; motus est ad id,quo caremus. Quoad secundum, appetitus duplex est, naturalis, S animalis. Naturalis caret sensu,&est quaedam inclinatio determinatae partis corporis ad attrahendum, ubi alimeto indiget : sicuti possumus exemptu afferre de graui,&leui, suae sensu carent,& tamen graue deorsum ferri appetit,leve vero su um. Animalis aute appetitus,est motus consequens deprehensionem factam a virtute animali; tristatur enim natura sensu, vel ratione, percipiens sibi aliquid deficere: hinc animal necessario irritatur ad illud quaerendum,& caeterae partes naturali instinctu cibum appetunt, quemadmodii & plantae. Ventriculus utroq; appetitu gaudet, habet enim naturalem,quem alijs corporis membris impartit,& animalem, qui minister alioru membrorum dicitur, & quia finis naturalis appetitus est, restaurare in corpore rumidi deperditis,cuius dus sunt partes: aliud enim est craium, aliud vero tenue: appetitus, qui fit ad humidi deperditi crassum restauradum fames vocaturi sitis vero qui ad tenue,

& roridam partem restaurandam acc5modatur. Averr., collig. c. I 3

utriusque appetitus attulit definitionem, dum de fime verba faciens, dicebat,quod sit sensus quidam resolutionis, substantiae grossae calid , ct siccae, ac desiti, quod sit frigidae,&humidae resolutionis sensus;

acceperat hoc ab Arist.2. de anim.28.

sed veniamus ad tertium, & cum Gal. i. de caussympl. 7. appetitu

224쪽

Σ Ο Baricelli de hydronos a natura

naturalem di mus fieri in ventriculo, qui propter maximos sibi admistas neruos diri cerebri coniugatione, exactissimum adeptus est sensum. In textu inquires Galenus quid sit fames,suctionis asserit esse sensum, redditq; modii, & causam famis: animal enim,quia per cutim

habet transpiratione, dismpatur ab ambienti inde partes culaneae ina niuntur, & cum datu sit a natura ut facultas natiua trahat sibi alimentum ex vicinis partibus,ut impleatur vacuu,&id, quod deperdi solet, restauretur,vicinae ex alijs sibi propinquis, & c terae ab ultimis paribbus,scilicet a ventriculo,si tum est,ut totus hic ordo ad numeru quinarium reducatur. Primo enim sit inanitio partium culanearum, seu membrorum,& est terminus,a quo appetitus initium sumit. Secundo

inanitarum partium naturalis appetentia superuenit,propter quam membra nutritionem sugunt a venis. Tertio suctio venarii excitatur, sugunt enim paruae venae a magnis, & magnae ab hepate, hepar a me- feraicis, meseraicae a ventriculo, tanquam a comuni promptuario, ut

repleantur. Quarto superuenit ipsius ventriculi quida tristitiae sensus, cum percipiat tua naturali humiditate exinaniri. Quinto fames,& appetentia excitatur, atq; hic ultimus motus animale desideri u est, quo appetit cibum,& potum ad rellaurandum crassum, & tenue deperditum : quare ventriculus est quaedam corporis pars, quae ultimo inani tur,& primo repletum ac proinde eleganter Galenus in plantis exena plificauit, quae vice ventriculi terram habent, unde cibum assumunt, quod si propter anni intemperiem alimentum haud recipiunt, a cibi penuria squalore arescunt, & deperduntur. Veniamus modo ad cognitionem sudorum ante cibum cotingentium; quos supponere opus est alimenti indigentia causari,atque tum potissimum cum corpora haud nutrita sudores, & natura es humiditates foras emittere facultate retentrice debilitat*,vel proxime extincta coguntur; secus autem ubi sudores ante cibum eueniunt ex aliqua leui causa, motu scilicet, vel alia extrinseca causa, de quibus n6 loquimur. Ideo quia huiusmodi sudoris scindam e tum,totum in nutritionis indigentia constringimus,supponendum volo illum dupliciter posset euenire, vel ciborum penuria, & caritate annonae in quam miserrimi homines, qua do ratio vivendi deficit, incurrunt,uel alia interiori causa, e qua corporis nutritio impeditur, quo fit ut in multis af edtibus

corpora emaciari,& pene exiccari videantur.

Si a ciborum defectu sudores eueniunt, nulli dubium est ex illius inopia stomachi virtutem labefactari calorem natiuu imbecillitari, de

re sol.

225쪽

, Liber Secundus. et os

resolui, corpori'; si cultates deperdi, ac tandem patientes delinqui,&sudare se rosas primo humiditates, deinde proprias; in coflictu et e

nim tunc virtus est regitiva corporis,nam a cibo deficiente restaurari nequit; quapropter una cum illius partibus delaxat tir, & exudando, emori incipit. Galenus s. de loc. ais. cap.6. de quod a Grammatico narrat, qui quoties vel nimis vehemeter doceret,aut cogitaret, aut inedia sustineret, aut irasceretur,morbo comitiali corripiebatur,& sudorea etiam,vi considero: perpendit in hoc os ventriculi affectu,qui ratione exacti sensus trahebat ad se totum corpus conuellendo: quod exemplum de ventriculi angustia, in nostro negotio non paucam poterit lucem praestare. Cornelius Tac. in suis annalibus Tiberium Caesarem refert, virum maximae crudelitatis, nonnullos cogere consueuisse,sa

nie,& ciboru defectu emori,ut de Asinio Gallo, S de Druso Germanici filio, de de alijs legitur, hinc in ijs verisimile est, propter illatas

causas,& sudores,& natiuas humiditates excerni potuisse, nec non in deliquia,& angores ante mortem etiam tales incidisse tenendu puto. Si ab interna causa impedimentum corpori succedit ne nutriatur,

ab inas petentia, cibiq; fastidio oritur, atq; tunc pr cipue cu sectionis sensum in ventriculo esse deperditum, aut ipsam suctionem non fieri conspicimus, si testis Gal. t. de sympto m. caus'. ubi ventriculu tunc suctionem non sentire, seu sultionem in eo hau d fieri edocet, cum ille aliqua vitiosa intemperie immateriali, vel cu humorum praesentia laborauerit, ventriculi inteperies duplex esse consueuit,vel frigida, quq ut plurimu esse solet,vel calida: si frigida,& immoderata fuerit, suetionis destruet sensum, ventriculo stuporem inducendo nam moderata appetentiam inducit & congelando sere partes eius eisicit ne sentiat: quod si frigidorum humorum praesentia cum illa aderit,utique maior erit in appetentia, maiusq; cibi fastidium. Si erit calida ventriculi int5 peries,vires dissoluit, & partes ad attrahendum reddet imbecillo ores, calor enim appetitum destruere potest; nam corpora laxando, solida dissoluit, atq; ad attractionis functionem reddit imbecilliora,humida vero fundendo supra modii extendit. Ex praesentia calidorum humorum appetitus pessime destruitur, praesertim acrium, ab ijs equidem os ventriculi infestatur, & peruertitur a sectionis sensit. Hinc si cor

pora nutriri nequeunt tant ii abest, ut eius facultates vigorentur, ut liqpotius quam maxime labefactentur,naq; ex cibi indigentia imbecillitatur,& destruitur calor,& in ly polim iam, & syncopim corpus duci tur. Sithorum exemptu pretclarus Gal.locus in lib.de articulia,com. s.

226쪽

Σ66 Baricelli de hydronosa natura

tex. 3 o. si qui aut ex fame,aut ex iracundia,aut ex luctu,aut moerore, aut quia cibum fastidiunt, alimenti non satis sumentes extenuentur , his non illico carnes redduntur sicciores, sicuti qui ex arte recte emaciati fuerint, sed potius in omnibus omnino corporum habitibus humidiores fiunt. Ex indigentia enim aliquae in eis colliquationes ob oriuntur,longe etiam magis contabescunt,quibus insuper moeror accessit. Eliquescit in ipsis omnis adeps,& quicquid carnis molle,& recenter est concretum, quod si aliqua fiat colli quatio, illa aut euacuatione sensu cons cua, nempe per sudorem euacuatur, aut dimatione

insensibili.

Ex quibus facilitatur admodum sudorum cognitio ante cibum,seu ex illius defectu,siquidem ex Gal. discursu manifestatur, sudores istos ex virtutis consitu succedere, & a calore naturali debilitato produci. Hinc tandari possunt vel in materia serosa, quatenus illa intra venas retineri non possit, nec non in copia humorum peccantium in corpo- re, ultimoq; in ali metali humiditate, cum enim cibi desectu virtus destruitur,seu impeditur, a nutritione destruitur, habenas'; relaxat: quapropter exeunt humiditates utiles,& excrementitiae,cum a quo contineri possunt, destruantur. Desudore a cibo. Cap. XXVI.

V dores,qui post cibum,seu a cibo eueni ut, a duplici

causa oriri consueuer ut, a vigore, & calescentia caloris scilicet, vel onete, &labore virtutis vetriculi, eorumq; materia humorum serositas,seu potulenta humiditas esse solet, nisi ex interiori causa ventriculus fatigetur; quo casu ex alijs corporis humiditatibus sudores euocari posse credibile est . Succedunt sudores a cibo,ratione vigoris,ijs enim sumptis,uigoratur natura,calescit stomachus, & corporis augetur calor, cum eius vires restaurentur,quapropter sacillime culanei meatus aperiri possunt, atque ex eis elici sudores, tunc autem potissimum, cum temporis occasio,vel loci calida suerit, atq; cibus atto, vel potentia calidus aderit, utique ivdoribus his praemissis facilior datus aditus: possitntq; tales ijs assimilari

quoquo pacto, qui in moi bis critice a natura mouetur, quae vigorata supra morbum, noxium cum sudoribus excernit. At no laudantur sudores isti si multi, vel copiosi fuerint,cu maximopere distrahant a cibi futura

227쪽

. Liber Secundus Σογ

sutura coctione naturam, ex qua periculum impenderet cri ditatis,&malitiosi alimenti. Nullius autem erunt nocumenti, si dum imperio naturae procedui non laboriosi,& molesti fuerint, se lac di,& beni. gni, namq; vigor naturae a stomacho incipit,& successive in alias partes nutriendas impartitur, ex quo motu subtiliatur a vigorato calore potulenta materia,& ad sudores disponitur: fiunt etiam impetu spirituum,eo quia dum nativus calor circa cibum laborat,spiritus in venis concitantur,qui venas aperiunt,& humiditates excernunt. Ego qui. dem piscatorem cognoui quendam, qui quotiescuq; cibum sumebat, in sudorem magnu prorumpebat, adeo quod in admirationem trahebat circustantes, ex guttis magnis, S copiosis a facie, &pectore exudantibus: cum autem primum ad hoc contemplandu vocatus fuerim,

erat hyems rigida, ct niues magnae, & hic pedibus discalceatis ambu . labat,& ignem nunquam videbat, erat enim teperamenti calidissimi, O tantum erat ei cibum, potuq; praebere,quantum addere flammam igni. At Marcellus Donatus lib. I.de hist. mirab.cap.2.sudores cibo ex alijs causis a narratis fieri posse disputauit. Nobili enim,& Reveredo viro Mantuano retulit, quoties comedebat, quouis anni tepore, sinistram capitis partem, semper sudore copioso exudasse,sue calida ,sue frigida ingurgitaret. Iudicauit hoc seri ex naturali debilitate,&laxitate illius partis; quod credibile est, cum in una tantu parte sudor excitaretur; ut autem demonstraret a vigore virtutis, sudores a cibo etiainnasci posse,adiungit liqc verba. Assumpto vero cibo,& potu corpus totu refocillari,caloremq; foueri per partem post partem non est ambigendum : unde cum aestate corporis pori, S meatus magis pateant, corporaq; plurimo seroso excremento redundent,siquidem tunc homines, magis quam caeteris anni temporibus potationi indulgent, facit E assumpto cibo,& potu sudores eliciuntur. Sudores vero,qui post cibum eueniunt labore ventriculi,utique distant a primis, siquidem illi a virtute valida,& forti; hi autem a debili,& imbecilla fiunt; ventriculus enim,quando in eo plurimus,& vltra ratione est ingestus cibus,laborat,& angustiatur in concoquendo; de clarat hoc Hipp. Σ.Aphor. a T. Vbi cibus pr ter naturam plus ingestus est,hic morbu facit ostendit autem sanatio. Si ergo plurimum cibi stomachus acceperit,&conflictatur, quippe conflictatur etiam & virtus corporis cotenti ua: hinc ex angustia, & corporis labore exudat illius habitus, ct humiditates quasi e corpore expressae excernuntur. Haec

sudoris

228쪽

1 o 8 Baricelli de hydronosa natura o

sudoris species in gulosis, ebrijs, & epicureis hominibus videri solet, qui animum cibis,potui q tantundem applicant, misereq; deinde mo- riuntur,morbis,& mala valetudine oppressi.Contingit etiam in fime canina afflictis, qui ob magnam eduliorum ingluuiem, & onere ven- a triculi, dese Auretentricis ad vomitum insurgunt, di angustiati sudo-

res excernunt.

Ventriculus non sol iam potest allici I plurimo cibo, eo quod ab illo

grauatur, verum atq; a pauco,si eius natura fuerit imbecilla, fiet autehoc vel ratione facultatis laesae, vel err oris externi. Facultatis equide laesio in ipso ventriculo bifariam eueniet,aut errore propriae subitatiqex aliqua primarum qualitatum intemperie, utpote cu praeter natura . calefacta, infrigidata, humectata, vel exiccata fiterit,uel ex aliquo instrumentali morbo, ut scirro, aedemate,herisipelate, phlegmone, vel abscessu, & similibus, quorum occasione lacultas ventris concoctrix male operatur,& in multo,& in pauco cibo. Ab errore externo i di tur ab immodica cibi, potusq; assumptione, vel eoru aliena qualitate, aut ab intempestiua acceptione,ab ordine incongruo, somno exiguo, vitioso excremento,& alijs, ut Gal. disserit 3. de cau. symptom .cap. r. Ventriculus ergo afflictus vel a cibi copia, vel ex eo, quod debilis est, laborat in cocoquendo,ex cuius angustia,&labore corpus, & c terae facultates trahuntur in consensiam, & relaxantur: hinc sudores ex serositatibus humorum fiunt, veluti non retentis, vel expressis ab animalis angustia,quq exudationes si perseuerauerint, in peiores sudores terminari possent,&affectus sicuti enim canina fame oppressi, in bu- . limum transeunt, deinde in animi deliquia,&syncopim, sica sudoribus grauati, ex angustia corporis, ventriculi, & sacultatum in easdem incurrunt affectiones, nam excretis serosis humoribus utiles humiditates ad corporis excidium excernuntur. Non est a proposito alienum Galeni locum adducere in lib. de praecogn. ad Po illium. c. I i.qui ex eo, quod tractat de ventriculi fastidio,&attritione, huiusmodi sudoris illustrat cognitionem. Imperator Antoninus incurrerat statim a cibo sumpto in lentissimum frigus, cumaxima pulsus contractione, di anhelitus coarctatione, & dicentibus alijs Medicis accessionis esse principium, latus Galenus negauit. Ro gante autem l inperatore quid esset. Consueuit respondit)stomachus tuus conteri a cibo assumpto conuerso in phlegma ante excretione. Cui consentiens Antoninus, ex illius cosilio sanus euasit: siquidem re cegeatibus Medicis, Philolaus vinum Sabinum attulit, piper immisit,

pedibus

229쪽

Liber Secundus. zo9

pedibus calefactis, apposita lana in oleo nardino infusa calida superos, bibit aeger,& sanatus est. Idem casus accidit Petro Bayro lib. tr. cap.9. suae pra. ipse enim vocatus in castrum Burgari Masini pro quodam domino Stephano, qui vetriculi attritionem patiebatur, ut acci. dentia perpenderet,voluit interesse suae coenae: statum cum coenasset aeger,totus frigidus ut glacies factus est, pulsus omnino contractus taut vix sentiretur,cum tanta angustia,frequetia,& compressione anhelitus,ut statim pr focari videretur, perseuerauit in eisdem symptomatibus spatio trium, vel quatuor horaru, deinde paulatim remissa sunt omnia. Huic adhibitis remedijs a Galeno descriptis, salus orta est. A Petro Salio in lib.de affect . partic. c. i 2. narratur morbus,qui adstrictio ventriculi dicitur,in quibus cum angustia superueniat ventriculo

ex cibo, verisimile est etiam sudores innasci possi . Desudoribus a potu. Cap. XXVII. Vb nomine potus, aquae potionem intelligimus, &ita auctores exponunt; tunc enim potamus cu sitimus, sed sitis est appetitus frigidi, & humidi, qualis

est aqua, ergo ab aqua curatur. Profecto aqua creauit Altissimus, hominibusq; sua beneficetia donauit,

ut quod de humida substantia rorida,& tenui in corporibus reselui contingebat, restaurarent.Desudore 1potu huius causato verba nonnulla iaciemus,ut autem speculatio luculentior fiat,potum quadruplici via pro instituto negotio conside rabimus,ac ex unaquaque sudorem seri posse patefaciemus. Potus vel est alimentalis,vel refrigerativus,vel medicinalis,vel venenosus. Alimentalis multiplex esse potest,in pr sienti tamen materia de vini potu loqui volumus; hoc licet multiplici natura esse possit, navel est debile,vel mediocre, vel magnum, aut potens,aut alterius naturae,iamen pro sudore evocando tenue dilutum, quod neq, acre sit, neque austerum desideraturi propterea in febribus Diarijs ad ciendos sudores, vinum dilutum eligi mus,cum autem a febre non impedimur,uo minus vina potentia adhibeamus,sudores citius evocamus; siquiem potentia, corpus calefaciunt, humores colliquant, & spiritus ad sudorum eruptionem concitant: dicant hoc,qui ex vini potentis potuin lacrymas,& sudores excitantur vapores enim illius ignei,& subtilissimi per corpus quam citissime vagantur, calorem excitant,spiritus Dd com-

230쪽

11 o Baricelli de hydronos a natura.

commouent, hinc meatus aperiuntur,& sudores euocatur,& eo magis si aetas caliditate corpora rariora, vel laxiora fuerint. Vide Galen. . de sanit.tuen. cap q.

Refrigerativus vero potus, qui proprius aquae est, diuersimode ivini potu sudores excitat, ille enim caliditate, & ignea vi sudores excitat, hic vero frigiditate, sed diuerso termino: videamus autem primo quid dicant auctores. Francis us Ualteriola,vir magnae eruditionis, in suis com . in lib. de sympto m. d: siser. rationem inuestigans,Cur si latea figidiori potu inge isto sudor oriatur, voluit per id tempus plurimusecudum externas partes subesse vaporem, multamq; vero introrsum siccitatem: unde cum frigidus aduenit potus,quasi praesentaneu quodam humectandis membris, atq; refrigerandis auxilium, qua citissime in vasa seratur, sicq; qui in externis,iam cutis meatibus subsederat vapor , a recenti potionis Digiditate coactus, in sudorem conuertatur. H c opinio acutiem ingeni j potius demonstrat,quam veritate; nescio enim quomodo potus hic, licet frigi dissimus, in ventriculo admissius, atque ibi alteratus, pollea ad hepar deductus, possit conseruare prima frigiditatem,si pollea per varias venarum vias ab internis ad externas partes corporis deseratur. Non minoris speculationis est noua opinio Epiphani; Eerdinandi in lib. 1.theorem. c. 3 3. qui ponit, Quare biben tes aestiuo tempore, statim sudemus Z Res p. Calorem naturale ad ventrictilum confugere,& externas partes frigidas derelinquere, inde obpororum constrictionem, veluti patet de spongia compress a,sedorem fieri. Sed dicas, amabo,bone vir, quomodo calor currat ad trigidum,

si eil suum contrarium,est ne bona philosophia haec: Ventriculus an tequam potum sumeret frigidii, stuabat, deinde a frigida potione isti rescit,& calorem expellit: quomodo ergo supponis calore consage re ad ventriculu, si ibi datur frigiditas ei inimica 3 Secundi, quomodo concedis pororum constrictionem, si non est qui comprimat, iuxta tuum exemplum de spongia8 Dicamus ergo, sudores a potu statim innasci propter a suo contrario, caloris fugam: calor etenim a frigore, ct humiditate potus ad exteriora, de ad corporis superficie repellitur,cuq, exire conetur per cutaneos poros, sudores secu deducit aqueos. Vel dicendum, impetu, & caloris fuga a suo contrario ad exteriora,

meatus culaneos aperiri, quibus aquei humores trans colantur.

Medicinalis potus, quo in multis asserebus,ad sudores excitandos utimur, diuersimode a practo cantibus paratur:constat tamen ex rebus calidis, & siccis tenuium partium, ut nos in cap. de sudor u apparatu, de

SEARCH

MENU NAVIGATION