장음표시 사용
211쪽
i o Bari celli de hydronosa natura.
assurgunt,quippe animalibus viribus multo magis esse prostratos,quasi nullatenus prius dormiuissent cognoscimus. Hic autem labor non
per horam, sed per spatium sequetis diei sentitur, quo tempore,quasi ebrij, nullo sensu, nulloq; motu ordinate incedunt, perturbatis anim libus viribus,quibus nulla sentitur reparatio. C terum ipsa sensiun reparatio, maxime videtur circa finem somni poli medium eius fieri: tendit enim natura prius ad id,quod animali est necessarium,fecundo ad id, quod utile est: idcirco prior est nutritio, quam sensuu reparatio. His peractis,insurgit natura in ultima somni parte, quae matutina est, seu aurora,ad potentiam generativam adiuuanda,conuertes id ,quod sin perfluerat alimenti, in seminis naturam, ut pronior, & paratior sit homo ad generationis esse tu: quo tempore nisi excitati assurgimus, illusiones foedarum imaginum, pollutiones, &spurcitias experimur: suos enim exercet actus generativa potentia, periculosumq; iudico somnum matutinum religiosis hominibus,,u ijs,qui mentis,& corporis castitatem incontaminatam seruare queunt. Ex narratis itaque aspicimus, in somni principio fieri partiti corpo- tris nutritionem, post medium vigorari sensus animales, in fine veto somni, S in hora matutina excitari potentiam generativam: quibus santibus, veniamus ad incoeptum. Sudores nocturnos,qui, secundum Hipp.vel a ciborum,vel ab humoris redundantium copia oriebantur, utique in principio,& in medio somni succedere par et ii, atq, tunc ma xime cum attenditur nutritioni, & augmetationi, sensuumq; a natura reparationi,quo tempore superfluitates extenuatae a calore facillime per cutim excerni possunt: quod si conclusio haec locu habet in Hipp. tententia, dubios nos reddit de inquirenda matutini sudoris materia, cum natura ad opus diuersum a pruno petranseat,quippe ad generau uas materias. Eii equide magnae speculationis negotium, num semea, quod est excrementum utile,&superfluitas ultimi alimenti,possit ex cerni per sudorem,oc sit materia illius in matutina horat Profecto vi demus pueros saepe in aurora exudare, his autem generativa potetia adhuc necessaria haud est,proinde dato,&concesso, quod totu nata ra ad nutritione,& augmentum dirigat,quod ex cibis,& potu pro ali
mento acceperint, tamen quia tanta est eorum voracitas, atque tanta ciborum copia, quam exhauriunt, ut grandis superfluitas renascatur continuo eam autem cum in seminis naturam vertere nequeant,in sa dores,&in alias excretiones commutant. Quare conieciurandu pr
punitur materiam, quae pro seminis generatio ae inerat , pei sudore forsitan
212쪽
sorsitan totam excerni posse3 In g1 andioribus vero alia utitur cautela natura ipsa peracta enim nutritione,augmentu,&sensuum repara 'io ne,superfluum alimenti in seminis natura transmutat: tamen si copio -
sa fuerit materia, videtur illud sorsitan superfluum, nisi pollutione in somno, vel coitu excernatur, per sudores hora matutina erupi posse, ut dicebamus in puerismamq; si in principio,& medio somno sudorix nocturni materia superfluitas erat ciborum, vel humorum, in ultimo somno, quia insurgit noua superfluitas, quae seminalis est, ergo illa videtur excerni tempore matutino.
Sed aliter res se habet,& digressiones nostrς intimius sunt perscritandae, si materia matutini sudoris inuenire cupimus. Hanc nulli dubium est portionem quandam superflui alimenti, quod in seminis naturam erat reducendum,inesse: sed attende,quod portio haec non seminalis est,quia esset sanguis,sed serosa illa materia,quae in massa san- guinis prius erat,procedens a potus,cibiq; misceta, nulla differentiae distans ab ea, quae in principio, & medio somno per sudorem poteratii euocari, nisi quod aliquatulum fuerit magis elaborata, eo quia portiol haec ab habitu corporis, illa verba profundioribus venis excernitur. J Ita dicendum est in sudoribus puerorum tempore matutino, quippe materia, quae euacuatur,vel serosa,vel humoralis est, minime autem seminalis, quia sanguinea esset, & ad corporis excidium erumperet . Pars vero,quq in gradioribus in semen c6 uertitur,perpurgatur prius, deinde immina ad vasa praeparantia, ad testes conducitur, ubi ultimo seminis,& naturam,& structuram acquirit:nec per sudores euocatur, tum quia regressus iterum ad venas per varios anfractus perdissicilis esset,lum quia conseruat illud natura,pro generationis actu in copio sa autem materia ad exonerandum animal, pollutiones producit, nisi illud mi nori victu, vigilijs,vel ieiunijs prius fuerit re siccatu, vel coita excretum, dum matrimonio homo fuerit coniunctus. Unde perbellEIoannes de Vito lib. I. de cau.calami t.cu demonstrasset semen retentum in viris timoratis minime fieri venenu, illud asseruit per diuersas corporis partes posse expelli, dum aliqua seminis portio gignitur,permeatus scilicet urinarios,per poros,per aures,per oculos,per caniles excrementorum, per futuras, per nocturnas pollutiones,& per quascunq; partes natura congruas inuenire potuerit. Et si Gal.in 6. de loc. aff. adducit exemplum de noxa seminis in hyilericis mulieribus,&viduis, hoc subaudire licet,quia inteperate, di licentiose vixerant olim,& adhuc vivebant absque bonis Religionis moribus. At non ex hoc,
213쪽
19 r. Bari celli de hydronosa natura
quod natura seminales materias per aliquas possit excernere partes , sudores ex semine fieri arguendu est: hoc enim intelligitur quoad minimas portiones,quippe in copiosa seminali materia natura consueuit ad pollutionis auxilium deuenire, vel per urinarios meatus eius abu dantiam excernere: idcirco su dores matutini non ex semine peracto fieri possunt, sed ex serosa humiditate,quae erat in venis,vel ab humo ribus ipsis superfluentibus, calor enim naturalis ex λmno auct s haec omnia poterit eliquare, & in sudores verter . Sudores meridiales diurni sapi ut naturam, siquidem in die ratione ambientis caliditatistrarior fit cutis, proinde humiditates corporis sa cuius foras euocantur: de sudore hoc Hipp. mentionem iecit in Epid. dum narrat, Periclem in Abderis aegrotasse, & tertia die circa meridiem sudasse multo calido: in huius expositione scriptores, sudorem potissimum aiunt circa meridiem esse saltu; quia ea pars diei omniuest calidissima, & maxime sudoris generationi acc6modata, eo quod
corpora tuc maxime rara,& aperta sui: propterea iure videtur Hipp. a. Epidem. meridiem assimilasse distati, &vespera Autumno ,eo quia magis AEstate,quam Autuno sudamus. De materia huius sudoris,pal cis pro speculatione indigemus: siquidem in aegris a materi)s humorupeccantium,atque excrementis cum sero missis sudores produci possunt: in sanis vero 1 potulenta materia, serosisq; humiditatibus; calor enim in meridie in humiditates, S excremeta agens tertiς coctionis, serum eligit,& propter cutis raritatem in sudores euocat. Vespertini sudores, quia nocti proximi sunt, sudoribus nocturnis assimilantur:
quapropter sieri possunt a cibo superfluo,& largiori potu,& vini pr
cipue poterit: s, quod corpus calefaciens,calorem naturalem stimulet ad pororum cutis apertione, e qu:bus humiditates extenuatae excernuntur. Vel forsitan a circumstanti trigore vespertino,qu0d vigorans calorem ex unione fugae, cogat extenuare humiditates, & sudores
causare. De quibus haec pauca sussiciunt. Sudores circa anni tempora, primo Vernales. Cap. XXI. Uatuor sunt anni tempora,quq duobus aequinoclijs, duobusq; Solstiti js terminantur: si uni AEquinoctia in Ariete, S Libra: Solstitia vero in L acro,& Capricorno, e quibus Uer, distas, Autumnus,& Hyems resultant. De ijs sudoribus verba facturi sumus, qui in huiusmodi temporibus
214쪽
euenire possunt,primum autem de vernalibus siquidem Ver,secunda Astronomos, qui Arietem primum ccoelestibus signis constituunt, prima anni pars esse iudicatur. Veris principium,ut Gal. 3. Aphor. co m. I . AEquinoctium est post Ibemem,atque ad ortum Pleiadum prima hqc anni pars extenditur:
a Gal. i. de temperam .cap. 3.calida,&humida,seu temperata appella tur. Verum quia in cap. . omni u aeris temperamentorum pessimum
id existimauit, quod calidum est, & humidum, videtur a multis quasi
inconstans,eo quia in lib. de nat hum .comm . i.tex. 36. Ver tempus salubre,& temperatu esse voluit. Equidem in hisce locis videtur qu da disparitas,eo quod modo calidum,& humidum,modo vero tempera
tum,Ver appellatur: sed cum eo de Gai. in I. Epid.com. I. com. 6. tota
dubitatio dissoluitur; ita enim Ver descripsit. Humiditate,calore, gere, & sccitate, tempora anni mutuo distant,nam hyems qui de humiditate alijs,stigoreq; prs stat aestas item calore,ac siccitate Uer plune in medio est utriusque, nam in utraque oppostione neutrum alteri illic praestat,neque scco humidum,neque calido frigidum, verum est quasi ambarum aequilibrium oppositionum,qquabilitasq; horaru Omnium totius prope diei, & noctis,atque nulla in illis fit magna immutatio,aut exuperantia,cuiusmodi conspicias in Autumno. Ecce modo quomodo Gai .intelligitur,& quomodo vernale tempus describaturi illud enim si est calidum, & humidum,non est unumquodque tale, sed quod est temperatu in suis qualitatibus, ct sic cessat omnis disparitas. vertim ut materia haec lucidius capiatur, sciendum existimo, vernale tempus tribus fgnis coelestibus constitui, Ariete scilicet, Tauro, &Gemini,quorum primum e si mobile, secundum est fixum,tertium est commune,facile intelligor ab Astronomia: propterea Ver ipsum tres habetpartes, prima assimilatur quodammodo hyemi, secunda est tu-perata,tertia assimilatur qstati, idcirco cum Uer temperatu esse asserimus , de secunda eius parte intelligere oportet, cum extremae deflectant ad vicinarum partium naturam, quod non iacit secunda in signo fixo,vbi sol dicitur fixus stare. . Haec omnia pro indagandis sudoribus,Vernali tempore succedentibus exi stimaui necessaria: veniamus ergo ad illos. Equi de Vere magni succedunt sudores vel ratione materiae superabundantis, vel caloris, vel raritatis, & laxitatis corporum, de quibus omnibus disputabimus. Contingunt sudores vernales primo ratione materiae,quq illic
temporis admodum suppeditat: siquidem ex duplici oritur causa, ex B b reple-
215쪽
i Bari celli de hydronosa natura
repletione nimiruta ciborum,qui propter ventres calidos,&somnos longiores ingeruntur, quorum ratione grandis suscitatur Amis,atque ex ruperuacua humiditate, quae per prςcedente hyeme fuerat coacer uata; nec mirum, constat enim hyemem esse humidam,& ex eius origine vernali tempore multos suscitari morbos: hinc Hipp. 3.Aph.2o. dicebat, vere dolores podagricos, articulares, dyssenterias, & alios
moueri morbos, nec ob aliam causam, ut multi exponui, quim ex aggregata materia in hyeme, a qua illi producutur, succedente noua ve ris constitutione: de qua re Gai dotii istae scripsit 6. Aphor. com. 7s. ubi in vere longas excitari aegritudines propter hyemem transactam demonstrauit. Propterea cum vere copiosa suppetat materia,& humi ditas cibalis . humoralis,& excrementitia, ut ex adduitis manifestatur causis, nulli dubium est copiosos posse moueri sudores. Procedunt etiam a duplici calore, interno scilicet,& externo, siqui dem hi coaceruatam materiam, vel ex hyeme, vel ex cibis subtiliare,& extenuare valebunt,& in sudores vertere. Profecto quoad internu,
ct naturalem calorem ex Gal. r. Aphor.co m. t s. vere magnia, de vali'du esse percipimus: huius rei indicium est coctiones,sanguificationes,&nutritiones illic temporis persectas fieri haec uini verba Hipp.in Aphor. Vetres hy eme,& vere natura calidissimi sunt,& somni lon issimi, quare per ea tepora alimenta copiosiora sunt exhibenda. Etenim tunc calor innatus plurimus est,&c. Si ergo validus,& potens ex rationibus ante dictis calor est sudores extenuatis prius corporis super fiuitatibus suscitabit. Ab ambienti calore aftio haec etiam adiuuatur, namq; si Gal. credimus 3. Aphor. comm. 2o. Ver moderato suo calore corporis humiditates,& humores, qui sunt in profundo,ad circuserentiam trahit,& magnos suscitat sta dores: ratio est,quia ij per modu vaporis , ut in calidiis mis temporibus fieri solet, minime discutiuntur γhinc motus Hipp. 3. Aphor. 6. dicebat . Quando aestas fit veri similis, sudores in febribus multos expectare oportet: qua sententia propterea plurimos succedere sudores,quia materia est copiosa, & agens est validum ad mouendos, manifestauit. Hoc volebat etiam inferre Gai
I. Aphor. comm. is .cum aiebat, vere humores internos colliquarii mpgis extra compelli.
ded occurrit dubium in dictis Hipp. ipse enim comparans aestatem
vernali tempori videtur asserere, plures fieri sudores in vere, quania oestate,quod tamen oppositum et L Multi volentes hoc soluere, dicut, vere plures fieri sudores,quia in silate sudores moti in halitu ex vehementi
216쪽
menti calido dissctoluuntur, quod vere non contingit At quaesitu hoc
aliter soluitur; ideo dicimus in aestate plures esse sta res numero, qua in vere, non tamen quantitate , intelligitur autem hoc, quando aestas propriam seruat natu: a, quam nisi seruauerit, suerit li veri similis,lunc numero,& qualitate plures,quam in vere videatur, sudores suscitabit.
Sed insurgunt noua problemata. Primum est: Cum in hoc Aphorismo de sudore in febribus mentio fiat, dubitatur, An quando aestas fit veri similis, expecta I sint sit flores in febribus solii, an in alijs morbis Zee si sic, cur tantum febribus succedere Hipp. dixit Z Secundum. Si sudores sunt expectandi, cum hi,& critici, di symptomatici reperiatur, de quibus loquatur Hippocrates 3 Ad primum dicimus cum Gal. incoin .non solum expectandos fore sudores in febrium iudicationibus, . Verum atq; in alijs morbis, qui sudoribus finiri possitnt: in febribus vero tantum meminisse Hippocratem, namque illarum proprium est, veGal. 7. de crisib. c. nisi defecerit materia, posse sudoribus terminari. Ad secundum dicimus de utroque sudore, secundum Hipp. mentem, nos posse intelligere, principaliter tamen de critico: siquidem ambo in febribus contingunt; hae siquidem frequentiores in Milate, quam
vere videntur,& frequentius sudoribus iudicantur. Vltima causa sudoris vernalis laxitas, ct raritas erat corporum; de hac loquebatur Gal. I. Aphor com m. i8. cum dicebat. Nam refrigerari,& cogi in unum, atque densari corpora autumno, laxari vero, Serara fieri verno tempore, cuius ratio tanquam aperta,& clara, non est pluribus describenda: bene enim experimur vere ex caloris, humiditatisq; moderantia corpora rara,& laxa fieri. Ex alijs etia produci poterunt verni sudores: ex his autem causis potissimum, cum principaliores existant,ut Gal.3. de cau. 0 mptom .cap. 2. Idcirco susiciat haec.
Sudoresanitat. Cap. XXII. N aestate pluribus de causis sudores hominibus eue.
niunt, etenim a corporum raritate, de laxitate, ab aeris calore,humoru subtilitate, de a materia sudor sica admodum Q ppeditante erumpunt:ab alijs etiaminus principalibus eueniunt, hae autem, quia sunt paucae considerationis,omittiatur. In aestate magna oritur aeris caliditari & siccitas, propter maiorem
Solis ad nos vicinitatem, psa enim principium habet ab ortu Pleiadu, Bb α quad
217쪽
4 9 6 Bari celli de hy dronosa natura . .
t uae septem sus t stellae, siue sex, secundum aliquos, in dorso Tauri,&cit sinit oriente AP sturo, qui principium sacit autumni. In eius medio Canicula,& Syrius oriuntur, quae duae sunt stellae calidissimae, una in lingua, altera in Canis capite constitutae, ut Higinius in lib. 3. de steli.
in cap. de Cane maiori, tantamq, aeris hae producunt incendium , ut corpora humana, prae ardore, a quo dissipatur innatus calor, langue scant.Canes in rabiem trahuntur suriunt viperae,& serpentes,ut Gal. a.de loc .ass. aestuant maria,aer occultam nocendi qualitatem cocipit, α semina, vi s. Aph. com. 62.habemus,iacta sub Syrio non nascuntur. Qua occasione motus Hipp. . Aphor. s. sub Cane,& ante Canem de cretauit, difficiles esse medicationes: tuc etenim nostra natura exusta, quae , medicamentis soluentibus prouenit,non sustinet acrimoniam, quod si in morbis turgentia materiae ad euacuationes moliendas Me
dicos cogit, utique ad mitissimas qualis est cassia, manna, serapia, Vrosis solui. vel violis, rabarbarum correctum,& similia cum exquisita cautela ) pharta aca deueni ut,ne corpora a praecelleti caliditate labe factata penitus languescant, vel forsitan hoc nouo stimulo moriatur. Cum ergo aestas calida sit,& sicca,corporibus hac disseminare qua litatem , credere non arduum est: propterea cutim rarefacit, poro aperit, & sudores elicit: siquidem humores quadam lubricitate, urit loquar , fluunt, & in tales excretiones vertuntur. Huius rei voles Arist. reddere rationem 2. Probi. 4o. dicebat: An quod per aestatem, propter corporu laxitate,non multus naturq calor continetur,liutas resq; proinde resoluere in spiritum potest:& Probi. 3 3.idem repeter dicebat,ex rara,solutaq; carne,calore debilitari,humores'; minus co coqui,ex qua causa exhauriendu consulit sudorem,quonia si permaa serint,temporis eius qualitate,putrescent,morbosq; contrahent: nanquod suo calore c6coquitur,externo putrescit. Laxitas ergo non si tum aestiuo tepore ex calidi natiui imbecillitate corporibus contra, tur,veru atq; raritas ab illius servido aeris calore: hinc facilior & sanitio infirmis corporibus ad sudores datur aditus; debilitato enim nata rati calore,delaxatur corpus, & facultas retentrix minus solito est D uacior,expuictrix ame robustior, hinc ad sudores suscitados insurgi: Sudores itaque aestiui, ex raritate, & laxitate corporum sunt, α poteti aeris calore, quippe calidum illud balneo trahenti assimilatatio quo corporis humiditates a centro ad circumferentiam extrah a tur: quapropter calidiores cum fuerint aestates, plures hauriuntur si dotes,sin autem mitiores,quale est tempus vernale,pauciores nuως
218쪽
ro, sed quantitate copiosi, ut alias tetigimus,erupere solent. Ego quidem calidam aestatem dom: bus cameratis, in qu bus artificio, vel si a
tura aer sit concalefactus comparo ; siquidem homines illas ingredie. tes,in sudores profundi experimur,a vi enim caloris, veluti a cucurbitula eorum corporum humiditates trahuntur. Ipse profecto duellem
IEnariae,& Puteolis in huiusmodi ingrediens domus, copio s passus sum sudores. Credo Romanorum Thermas tali conditas fuisse artificio, ut sudores elicerent, siquidem illarum reliquiae iam Romae clare demonstrant. Harum vestigia cum viderim iam multi sunt anni inter Minerua,& templum Diuae Maris Rotundae, antiquitus dicta Agrip- sinae, non potui non mirari Romanorum luxus & in balneis, & in ta ibus aedificijs impensas. Thermae enim Antonianae in monte Auentino, licet temporis iniuria dirutae videantur, de earum structura marmoreis lapidibus constructa, superbis' ornata columnis non est qui non maximopere admiretur. Multa de his scribit Polidorus Uirgilius lib. 3. de inuent.rerum, cap. i Quid dicam de Puteolanis Thermis,in quibus Romani maxime in luxu,&epulis est usi, non paruam anni partem consumebantit Hodie luxus hic in Ahry pto exercetur,ut Prosper Alpinus 3. lib. de Medic.2Egypt. Sed redeuntes ad institutude sudore ςstiuo,videamus Arist. 1. Probi. 9. de negotio hoc ita loque tem: Quare sol cuia uda magis,qua induta calefaciat corpora, induta magis sudare soleatitZEquidem dubiu hoc videtur quodamodo dissentire , fundamentis nostris: ratio est,na corpora nuda si magis calefiut, magis etia exudare deberent: oppositum tamen cernitur. Respondet Arist. obiectioni: Ideo potius induta corpora sudare , quam nuda squia Sol corporisdeurendo, foramina comprimat, vel quia vapores exiccet, quς indutis accidere minus possunt: hinc Probi. i 9. dicebat, capite,& pedibus calescentibus, sudores maximos excitari, nam ha morem ad se membra incalescentia trahunt: in quo problemate, manifestissimE sudores a calido trahi, & excitari, dummodo obstaculum non fiat,ut erat in nudis corporibus,conspicitur. Quia aute loquimur de aestate quoad aeris calorem,sciendii volo, c5parari posse aestate ad reliqua anni tepora duobus modis,primo absolute, & quatenusest in Jpria natura,& tuc plures numero in ea fieri sudores,reliquis teporibus dicimus: ratio est,nam calidior est omnibus. Secudo cu mutauerit natura,& tunc naturis alioru tempora assimilari cogn'scimus: poterit enim ipsi humidior esse consueto,vel minus calida chin aute ipsa in
suis fuerit confinibus,sudores suscitabit,& eos quippe non molestos, si nos
219쪽
, Baricelli de hydrotiosa natura. l
fi nos moderat ξ eius vires experiri procuramus, siquidem tales sudo- res, criticis comparantur secus autem si nos aperto aere diutius, & cu labore ineendium,& sudores csipatimur. De his ita loquutus est Gal.
a. de cau. sympl. 2. Vt vero ad sudores transeamus,'bra j resoluto cor poris habitu eueniunt, affectus vocatur syncope, cuius sane rei cotrarium per sudores criticos accidit, quippe qui robustas vires annunciant. Eis autem sudores sunt similes, quos modica exercitatio,& bal neum,&calor cullivus euocat. Altera in aestate sudorum occasio humorum est subtilitas,haec auteab eius calore etiam prouenit,illius enim potentia tales extenuare,&subtiliare, ut Arist. 2. Probi. 2 r.existimatur. Equidem ut calor nativus,
ad animae imperium corpus tuetur, & conseruat, quod ut hoc faciat, modo cosumit excrementa, modo subtiliat humores, modo incrassat, concoquit crudum, digestu in alimetum dimittit, placidaq; methodo ad indiuidui salutem cuncta operatur: sic aereus, qui licet quodam o- do coadiuuare naturalem videatur, ex hoc,quia illum a torpore exci- ltat a frigore contracto nihilominus,quia in qstate magnus est,non excrementa consumit,sed est in causa,vi in copia generentur: non subibliat humores,nec in crassat ad corporis tuitiosem, sed potius sua caliditate extenuat,& fiuxibiliores ad eius reddit detrimentum ratio est, nam illic teporis naturalis minor est,adscititius vero maior: ita di tabat Gat.1.de temperamentis; idcirco eius vigent opera, quae sunt calefacere, extenuare, aperire, & subtiliare humores corporis. Hoctoiu videns Hipp. .Aphor. aestate decretauit per superiora, hyeme vero corpora per inferiora purganda fore: nec aliud hic admirandus senex inserre volebat,quam humorum subtilitatem,&crassitie,quaru prima viget in aestate, propterea natura per superiora ab ingeti calido
extenuatos,&rarefactos eleuat humores,&vomitu purgat: ultima
hyeme redundat,& per sedem facilius eijcitur. Si ergo subtiles, S rarefacti aestiuo tempore sunt humores,breui tractu ad cuti mittam in sanis,tum in aegris corporibus trahuntur,& in sudores erumpunt:quod forsitan volens demonstrare Alexander Aphrodiseus 2. Probi. 7. sc dicebat: Igitur natura cum varie materiam noxiam re ijcere tentet, si tenuis materia sit,& vires suppetant,& tempus calidum iuuet, per sidorem causam morbi exhauiit.
Ultima causa aestiui sudoris suppeditans, &superabundans est materia, adeo quod humores tum subtiles, tum copiosi esse possunt: illic enim temporis magis sitire, & magis potare homines, quiuo in alijs
220쪽
tempdribus cognoscimus, nam eorum corpora,quia sicciora fiui, largiori indigent potu,ut humectari queant, quo deficiente, in calidas,&ardentes febres saepissime incidunt, ut Hipp. in de rat. viii in acui; . r. de longa siti in aestate passa adnotauit qua occasione ide motus in lib. de salubridieta dicebat : Hyeme bibendum,qua a parcissime,sed meracissimum vinum, aestate vero multum,& dilute, eo quia illa tepesta te,quam maxime redundat bilis calida,&sicca, pro qua temperanda potus largus opus est: proinde copiosa humiditas serosa innascitur, quae sudoris causa est: nam si copiosior est potus,verisimile est sudoris largiorem materiam generari, namque manifestum est,sudore a potus oriri materia praecipue in sanis: inde experimento certi simus ex hac copiosa materia quam plurimos in aestate produci sudores. In aegris etiam breui tractu ab humorum peccantium copia,multos perpendi mus fieri sudores: idq; volebat Hipp.innuere, ut credo, . Aphor. Ubi
f*β' , ,hi mp hq , siqui de illic adnotabat morbi adesse materiam ubi
erat sudor, quo pacto nos inserre possumus,tunc sudores fieri,cu sup peditat materia, at in aestate multos fieri videmus,ergo in aestate magis superfluit materia. De hac copiosa materia volens Arist. loquia. Probi. Io. faciem probauit maxime sudare,na illa in capite ex istens, quod est fons humiditatis, humoris recipit magna copiam,quae sudo re euocatur,& Probi. I disputauit; idcirco tergo, quam priori parte homines sudare, nam pars illa spinae inhaeret, quae ratione medullaei multum humiditatis excernit Ecce modo,quod in aestate plurimi succedunt sudores: nullum enim tempus adeo sudoribus euocadis dispo. situm est,quam illud; ratione enim caloris subtiliatur humores,& excrementa , & euocantur, eadem causa disponitur cutis, & corpus ad raritatem,& laxitatem, quae sunt viae, & itinera sudorum; tande continuo illorum materia subcrescit,&occasione siti si calore concitatqaugetur: hinc subtilitas,& copia,& humoribus,& excrementis subna. scitur,de sudoribus datur aditus. Quae omnia cum sint lucida, non plura opus est ut afferamus. Sudores autumnales. Cap. XXIII.
Vtumnus oriete Arcturo incipit,& ad occasum Pleiadum
extenditur,quo tempore incipiunt corpora densari ,resti gerari,& cogi in unum,namq; humorti motus,testimonio Gal. 3. Aphor. com. 22.ad interiora refugit cutis constrin,