장음표시 사용
291쪽
succumbat. Haec porro in ultima morborum parte nullo pacto, nec etiam horum aliquid succedere consueuere ratio est clara,ex testimo. nio Gal. 3 dciccis . cap. 6. siquidem mors in perniciosis morbis in tribus tantum temporibus, principio scilicet, ascensu, & vigore contingit: neminem enim ex languentibus quatuor tempora pertransisse,& pe-rijsse vidit: adeo quod concludendu puto in morborum declinatione nullatenus aegrum mori posse. Huic multi possent oppugnare,morte asserentes n6 solum in primis tribus temporibus,verum atque in prauis assectibus in declinatione superuenire, dicentes, saepe tapius humorum aliquam portionem haud concoqui,tanquam naturς rebelle, vel ex prauitate minimε euinci, proinde occultari in corpore, quemadmodum rabidum venenum in hydrophobicis solet latitare. Hanc dicerent in declinatione posse suscitari,& mortem asserre,ut enim lia.
bemus in Epide mijs phraeniticum quendam prima die fieri potui si ,
ex eo quod causa diu latuerat in corpore, unde repente asse tu excitauit. Quid mirum ergo esset, si relicta venefici humoris in corpor portione, atque clam occultata,in declinatione suscitetur,& interitu producat. Istae cauillationes,& nugae potius essent,qua veritatis fundamenta,siquidem dato ,α concesso,quod malae,& prauae humorum portiones in corpore essent relictae, atq; latitassent riuod difficillimueffet,transacto vigore haec non diceretur vera declinatio,sed falsa, cuhumorum concolito absoluta no suerit. Propterea Gal. suum dat de-ere tum in loc. cit. tali pacto: Nullum sane est,uigore elapsis,me quideiudice, mortis periculum; na ubi ipsa natura dominatur, & superauit, homine seruari necesse est. Haec intelligit Gal. in vera,& generali declinatione, in qua symptomata, & mortis pericula iure cessant: secus autem in salsa,vi bene Conciliator diis. io7. Praeuidens vero Galenus aliquem transacto vigore mori posse, intulit ex noua superuenient assectione, vel ex errore in vutus regimine, morbum posse reuiuissice re,atque mortem inserre: ex quo bene cognoscimus no in veta decli. natione hoc fieri, sed in salsa, vel ex noua superueniente assection . Sed disseramus de particularium accessionum declinationibus, & an ijs mors succedati Prosecto hae vel in salutaribus morbis,vel perniciosis considerantur: In salutaribus nullo quidem pacto credendum est in declinationibus mori posse: in prauis vero sic excipimus autem declinationes generales morborum siquidem in ijs, quae in principio , ascensu,vel statu morbi succedunt,mors prouenire potest,nam de cri
ses, Si mala iudicia suscitari possunt, sic koinde aegrorum interitus:
292쪽
Baricelli de hydronosa natura.
propterea in Medicorum ore perpetuo exitium auditur, in declinatione particulari posse euenire, non autem uniuersali: Hoc negotium
quia est clarum,idcirco de his satis. Desudoribus astupereeptis. Cap. XXXVI. Itus, testimonio Isidori lib.1. etymol .c. 17. positione nomenclatura deducit, Positio vero est partium ordo, quippe dicitur res tunc sita, cum totum ordinem, vel partem respicit. In quo proposito, duo sudorum genera veniunt consideranda,alterum quod respiciat corpus totum,alterum vero illius partem: Cum sudores respiciunt totum, dicu tur sudores generales,uniuersales,sudores totius: particulares autem si parte occupant, pectus scilicet,caput, manus,pedes faciem,vel alia corporis par
ticulam. mando sunt generales, possunt esse calidi, frigidi,crassi, tenues, multi, copiosi, assidui,& alterius differentiς,quo fit,ut modo boni,modo mali iudicentur. Si enim cum coctione humorum succedunt, atqi a natura regulantur, utiq; salutares existimantur: perniciosi ver si apparent cum naturae languore,si morbu augent,atq; crudi exudat, quemadmodii ex superioribus corradere potuimus: & in tertio huius operis libro susius disputabimus. In praesentiarum vero sciendum est, sudorem aut periodicum, aut criticum, aut sy mptomaticia posse euenire. Capitur hoc ex Hipp. I. Progn. quando dicebat: sudores optimi quidem sint in omnibus acutis morbis, quicunque in diebus fiunt criticis,& integre febrem sedant: boni vero,quicunque ex toto corpore prodeuntes essiciunt, ut homo facilius morbum ferat; si vero nihil horum effecerint,inutiles existimantur. In critico natura vincit: in symptomatico vincitur: in periodico facit facilius ferri morbin proptereas sudor nec critici, nec periodici conditiones retinere videtur,utique in utilis erit: nam licet calidus,&copiosus esset,& ab uniuerso exuda rei corpore, si tamen nec febrem integre sedauerit,aut morbum saciliorem reddiderit,proculdubio inutilis existimatur, quia non confert: ideo Hipp. in Coacis dicebat: Sudores autem siquidem paulatim filii, iuuant; qui vero subito,&assitim, nocent. Equidem in acutis morbis hos tales sudores aspicere oportet: siquidem hi modo copios, modo lente fiunt in toto corpore; cum autem subito, sit copiosi erumpunt, vires eneruant,si tamen illae robustae fuerint,naturae preti, et inducias,
293쪽
υ morbum concoquat: quod si paulatim sudores emernuntur, licet
primo febrem non soluant; si peccantes materiae ex robusta natura . concoquentur,utique soluere morbum in erumptionibus nouiter excitatis consueueret .
At si particulares suerint sudores in acutis, mali erunt si calidi, dc peiores si frigidi, dicebat enim Hippoc. r.Progn.26. Pessimi vero sunt
frigidi,& circa caput tantum, ac circa vultum, & ceruicem facti,quia cum acuta febre morte indicat, cum leuiori vero morbi longitudine . Sed videamus differentiam inter calidum,& frigidum. Calidus sudor iuxta capux, ct ceruicem, non aequE perniciosus, ut frigidus est, licEt malus: siquidem sacultatis languorem, & syncopim futura ab humoris grauantis multitudine arguit. At frigidus non sollim haec, sed etiam pr sentem sy ncopim .sudor calidus suit obseruatus ab Hipp. in Epid. in historia Py thionis,& illius,qui in Dealcis horto habitabat,que sane sudorem licet calidus suisset videtur Hipp. in eodem malitiae gradu, cum sudore frigido posuisse : adeo quod aequales secerit frigidum ex tot0 corpore,& calidum ex solo capite,vultu,& ceruice: differunt tamen si ambo fuerint particulares: nam ideo sudor frigidus in his parti. bus deteri or habetur, quia praesentem iam demonstrat syncopim: calidus vero futuram,ut manifestauimus.
At sudor frigidus aliquando non est tantae malitiae, si ab attenuata pituita, vel ex aliquo frigido affectu, qui caput, ct cerebrum occupauerit,origine habet, quia ubi sudor, ibi morbus, ut dixit Hipp.-Aph. Membra enim,quae plus sudant, illa sunt,in quibus est materi aciens
aegritudinem,& quae non sudant, non est materia talis, dicebat Auic. q.2.trait. I .c.67. De sudoribus particularibus habemus in lib. de Dynamidijs apud lib. Galeni, quando oritur morbus a thorace, sudorem incipere a capite, atque linguam fieri grauiorem, aut os amarun . . Et I. Epidem.se L 2.com. s.ex Gal. In ardentibus febribus in fronte, α clauiculis parum exudare periculosum esse. Et eodem lib.tex. 2 sudare, sed non toto corpore multum, & extrema habere ii igida, febrium malignarum esse accidentia. Hollerius 1. de morbis scriptum reliquit.Deterius esse in partibus supernis tantum sudare, quam inserius: siquidem si natura infirma tunc est, syncopim de nunciat, quod si etiam sudor frigidus erit,syncopim esse praesentem, probatum est. Sed scrutemur, amabo, cur sudor particularis tantae sit aliquando ponderationis,ut ex eo,vel syncopim, vel morte praesagire valeamus. Erunt forsitan bae partes sudantes rivuli, seu canales cum corde comM m muni-
294쪽
i Baricelli de hydronose natura c
municantes, e quibus vitalis spiritus exprimatur,& proinde succedat syncopis, vel mors 3 Vel sortitan virtus cordis in his sudoribus adeo
pauca sit, ut nequeat suos radios per totum extendere: sed in parte re. stringaturὶ si prima ratio esset vera,in omni sudore corporis,quandocunque partes ille exudarent, ricopis, vel mors succederet,quod est susum. Si secunda, mortuo corde, vita esset in determinata corporis particula,quod est absurdum, nam cor est fons vitae,quo mortuo,moritur&animal. Propterea dicendum,sudores l: cet suerint in toto,vel . in partibus) si fuerint praui, O m acutis, posse mortem, vel syncopimminari. Praui erunt si amorbo prouenerint,cum virium iactura,& culanguescen e natura. De frigidis a toto,clara est sentetia Hipp. . Ap, Frigidi sudores,cum acuta quide febre,mortem,cum mitiori vero longitudinem morbi significat. & r.explicauit, calidos sudores malum pr*nunciare,frigidis autem esse minus prauos decretauit,eo quia frigidi magis distant i proportione virq,quae in calido consistit.sudores particulares sunt distinguendi in morbis, nam vel sunt ex assectu determinato, ut dicebat Hipp. . Aphbr. 38. a parte corporis sudor est,ibi morbus: ubi per morbum, Hipp. non sistum significauit assectu, sed causam illius, S symptoma, sunt equidem haec omnia praeter naturam. Idcirco aliquado morbum, aliquando causam aliquando sym- .ptoma,& aliquando haec omnia vel per essentiam, vel per consensum simul adesse in parte exudante coiecturare oportet, iuxta quae potc ipraesagium elici,vel ad bonum, vel ad malum. Porro si exudatio haec a natura regulatur,utiq; sudor vel sit calidus, vel frigidus, bonus censetur: at si natura refragante succedit, prauus iudicabitur: proueniet enim ex partis infirmitate,ex natura debili ad concoquendum, vel ex
valido morbo illam irritante, proinde longum morbum, vel perniciem significabit. Vel isti sunt ex affectu uniuersali, uti sunt febres, vel assectus febribus copulati,qui vel mites morbi, vel potentes,&acuti existat. Sudor ex determinata parte profluens,a thorace scilicet,a facie,collo, capite,ceruice,brachios,cruribus,vel pedibus,&c.in mitioribus morbis si . calidus profluxerit, bonus esse poterit,prqsertim si faciet facilius serre morbum,quod si in diebus decretorijs, atq; morbo cococto eruperit, melior exitii in abitur: sin contra,inutilis erit, atq, praesagium in L ma: virtutis,quae ex debilitate coctionis morbum extendet. Dicebat Ρau, Ius Simoneta in hoc proposito,quod sudores si dorsales suerint, minorem copiam canalium minantur. In pectore maiorem copiam. In ca
295쪽
pite propter laxitatem cerebri fiunt, de praecipuξ in parte anteriori.
In acutis vero in his partibus apparens,Gal. te timonio I. Progn.co m. 26. prauus iudicatur: nam calidus4yncopim satura minatur, frigidus vero iam incipere indicat. In mitioribus autem,exHipp longitudine
morbi significat: idcirco in acutis calidi,& Digidi sud res in determinati scorporis particulis semper mali sunt. In hoc proposito Horatius Augenius epistit. lib. 6. prioris Tom. ad Cinum, oportere admonebat in acutis animaduertere, dum sudores calidi incipiunt proiluere ex capite, vel ceruice, vel ex alia determinata corporis parte, ubi certi non sumus quem exitum sint habituri na ex tolerantia facili,vel dissi ci sudoris indagamus naturam) Medicum debere finem observare, nihil snnouando,aut irritando,antequam serat sudoris indicium: quia si malus est, virtutem redden imbecilliore, mortis occasionem accelerat ubi vero bonus suturus est,nimis fortasse stimulans. haud parum obesse poterit. Et hac de causa, signum, quod ponitur in ludoribus bonis, ut facilius ferat morbum, attenditur solum iiiijs sudoribus, qui inatura sunt, ac terminantur citra aliquam artis industriam A. An autem sudores in singulis determinatis corporis partibus idem praesagiant, speculandum puto. Ex Gal.& Hipp. habemus, sudores in facie,vel ceruice,collo,aut capite,vel fronte exiguos in acutis synco-pim futuram,uel praesentem indicare differentia huius 4 sudor u qualiatate proueniebat: sunt enim vel calidi, vel frigidi . Modo inquiramus an in brachijs,cruribus,pedibus et clunibus idem m nentur. Equide istoru malitia sumitur a loco,in quo calor innatus magis viget: ille a tem magis in principalibus partibus Tiget, in cerebro nimiru, corde,
hepate,&testiculsis, quam in reliquis, Vm in ijs priores erunt, quam in alijs distantibus. Modo qui apparet in acutis in facie eruice,collo, capite, fronte, naribus, auliculis pessimi sunt, proximi his sunt, qui in thorace,in hipocund ijs,& testiculis fiunt: minoris aute periculi sunt in brachijs, cruribus, pedibus ,& rei quis ab ijs partibus distantibus: laesio enim in partibu animalis nobilissimis. maiora potest afferre i commoda,&pericula,quam si in imobilibus esset, licet in iis denotet sudores caloris dissolutionem,&saepissime extin onem, ut in uxore Olimpiadsin Epidem quς prope morte sudauit circa pedes,&crur Propterea in acutis signa hic sunt maximi momenti inmitioribus vero in determinatis particulas quanto 1 partibus principalibus magis
elongantur, tanto minoris periculi esse consueuero .
Sed incidimusta aliud quesitu, insanis corporibus,particulares Mm a. sudo
296쪽
, c Baricelli de hydronosa natura.
sudores contingentes malum praesagiant λ Huic dicendum, duabus de causis sanis corporibus sudores posse erumpere manifesta scilicet,seu Irocatartica, atq; spontanea,& interna. Ex causa manifesta, motu sci. cet,labore, atq; alijs causis no naturalibus,non est quod multa facibanus,nam de iis alias fusissime dictum est; su ciat autem in praesentiarum Arist. adducere 2.Probi. I7. qui homines asseruit in facie maxime sudare, quia illa humida, laxaque est:& P robi. . magis parte superiori, quam inferiori: nam calor sursum tendit, superque manet: pro Pterea humorem secum trahere potest. At si sponte in sanis sudor
erumpit, vel ex leuissima causa excitatur, utique bonus esse non potest. Homines enim per sanitatem exudantes, aut toto corpore, aut
manibus,capite, pectore, vel in alia particula, idq; frequenter, minus salubres iudicandi sunt ijs,qui non ita sudant: siq uidem tales ab infirma retentrice, a nimia humorum plenitudine, & a debilitate, & laxitate partium fieri asserendum est, cui colliganda est obseruatio Marcelli Donati,qui lib. I. de historimi rab.cap. 2. Reuerendum virum asseruit, quoties comedebat, sudorem habuisse copiosum in sinistra capitis parte: iudicauit naturalem debilitatem, & laxitatem partis illius esse in causit,ut sudores erumperent.
An sudores agant, anpatiantur. Cap. XXXVII. I verum est, quod in philosophicis dicitur,conatum
agendi ex contrarietate unius contrarij consurgere: Ea enim, quae contraria aliquo modo non sunt,
haud agunt, nam quo magis in aliqua sunt dissidentia, eo magis crescit actio, & repugnandi cupiditas. Equidem aperth confitebimur inter naturam, dg humores nostri corporis, & proinde inter ipsam ,& sudorem aliquam posse succedere contrarietatem, alioquin ipsa
non moueretur, tanquam ad sui contrarios, ad humorum expulsi nem: neque ab ijs pateretur, cum eos alterare,seu concoquere nequi- uerit. Ideo quia contraria esse possunt, inter eos adesse repugnantiam, atque reactionem accidere par est: squidem omne in agendore patitur, ut Arist.2.de gener. Iq. decretavit. Sed, quod mirum est , hum ores in nostro corpore duce natura connascuntur, quomodo igitur natura permitui ut ea gignantur, quae contraria sibi esse succedunt t
297쪽
dunt 3 Admiratio autem cessat, si eos naturae, quae symetria, & moderantia praeditos, primo oriri permissu asseremus , namque licet inter eos aliqua dissimilitudo, seu contrarietas ratione qualitatum inesse videatur , factum est summi Opisicis prouidentia in sanguinaria massa quie in vivere,&ad corporis nutritionem compensari; quod Dei supernaturci potentiae attribuendum venit, qui ignem cunia. aqua in corpore nostro vivere facit, quae duo sunt contraria tamen in naturalibus duo contraria simul adesse non videntur. Quocirca ut vivant, supernaturali virtute opus est. Vivit bilis cum pituita , & sanguis cum atro humore, & haec omnia videntur esse contraria, vivit & calidum innatum etiam cum humido radicali, ut perdo Aloysius Granatensis in Catechismo in Symbolum Fidei recitauit,&vivent haec longissime, si moderantia,& symetria conseruabuntur. At si humores isti in habitum praeter naturam, atque in dissimetricam improportionem mutantur, quod multis fieri posse a modis contingit, utique eos natura iudicat reprobos,& sibi contrarios siquidem naturalia distant,& opponuntur ijs, quae praeternaturalia sunt proinde alterare ,&concoquere tentat, repatitur ta- men in agendo; nam & ipsi agunt in naturam resistentia,& oppositis qualitatibus: tandem ex re actione modo ipsa natura conuincit humores, & ad sui trahit naturam,&obedientiam, quod tunc succedit, clam eos a mala qualitate ,&saeuitia purgat: modo succumbit: nam
ipsorum maior est actio,& potentia. Oomodo igitur succedat in
ter naturam, & humores contrarietas, credo bene esse probatu : propterea eodem ordine inter illam,& sudores contrarietatem compingere poterimus: sudores enim ex humoribus,& humidis excre
S ed aliquis forsitan de contrarietate illata inter naturam,& humores nos incusare tentabit, asserens, tantum fieri in statu praeter naturam : quod si hoc confitebimur, proculdubio redarguet in sanis corporibus non dari contrarietatem inter humores, de naturam, nesperinde inter hanc,& sudores: nam sudor in sanis ex sero humorum . constat, qui est amicus naturae. Cui dicimus, naturam mouere sudores in sanis etiam ex contrarietate: si enim superabundant se rosae humiditates, vel cibales sint,vel humorales, utique ex copiosa quantitate contrariae sunt naturae, si sunt acres, vel plus iusto sensibiles, nat rae excedunt statum, hinc etiam contrariae: ideo requirunt repurgari,
cisi repurgari,ergo a suo contrario, quae ipsa natura est , cui faculta
298쪽
, 8 Baricelli de bydinnissa natura:
tes, & actiones inseruiunt, & ad corporis tutelam mouentur. Itaque euacuatio utraque mediante contrario insurgit , ut aestiuis tempori- bus per frigidi potus opera succedit. Hinc bene noscimus, sudores modo agere aduersus naturam,modo vero pati, prout unius, vel alte- rius actio, maior, vel minor fuerit: clarum est hoc in criticis, S by m- plomatici s sudoribus, quorum primi ex natura agente, reliqui ex pa- tiente erumpunt. Sed an etiam habitus corporis possit este sudori contrarius 8 Cui dicimus, quod sic: nam n sudorum excretione quandam tristem sensationem, & perturbationem illum compati verisimi. le est' eo maiorem, cum sudores ex acribus, & mordacibus humoribus fieri succedunt, vel quando nimia fit corporis resolutio ex colliquationibus factis, vel quando qualitates calidae , veImgida: nimis sentiuntur,siue alijs modis, e quibus modo magna odoparuainsesetur corpori pcrturbatio.
299쪽
DOCTOR Is MEDICI, ET PHILOSOPHI,
De hydronosa natura, siue de sudore
In hoc Zesudorumpraefisi disputabimus,se primis de crisibus.
Cap. I. Via de sudorum praesagiis, d potissimum de criticis,& symptomaticis verba facere inte-dimus, ne per ignota graderemur, aliquid de crisibus, & diebus decretorijs in medium asducere consultauimus: sic profecto sudorum praesagia, & utrunque caput fore elucidanda existimamus. Exordiamur ergo acrisibus,eoqu:a in ipsssudores exerceri plerunque obieruamus. Summa omnium sit per crisim,naturae,&morbi conflictumineu iudiciu omnes intelligere: hinc dies critici iudiciales dire sunt; na in ipsis de naturae,& morbi exitu iudicium celebratur : propterea de crisibus agens Gal. in lib. 3. de crisc. ia .crisim esse subitam,praecipitamq; in morbo mutationem vel ad sanitatem,vel ad morte,asseruit.Et 2.Ap .comm. I 3. ita describitur: Crisis,idest iudicatio,est subita in moi bo,vel ad sanit tem,vel ad mortem mutatio:fit aute natura separante a bonis mala,de ad excernendum praeparante. Hippocrates etia tales permutationes, quando repente in morbis fiunt,cnses, ci iudicationes vocare cosue-
300쪽
, o Baricelli de hydronosa naturi r
uit: quia autem in ijs nonnunquam integra sanitas restituitur; -ymro mors euenit,vel saltem permutatio ad salutis,uel ad mortis vias inducitur, propterea factu est ut crisis modo bona, modo mala vocetur. Habentur haec omnia in Gal. 3.de crisib.c. r. Hippocrates breuibus, more solito,ita de crisibus I. Epidem.loquutus est: Crisis est ad salute, vel ad mortem mutatio, vel inclinatio ad melius, vel ad peius. Hinc crisiis, quando ad salutem mutatur optima, ad mortem vero pessima vocari consueuiti reliquae autem mutationes crises imperfectae appellantur,&cum ad melius tendunt,bqnae; cum vero ad peius, malet iudi cantur. Horum omnium, testimonio Galeni,duae subito exercentur, ct fiunt: siquidem crises vel ad salutem, vel ad mortem concurrunt: aeliquae vero paulatim erumpunt, aut morbo nimirum marcescente, Eut quia in dies aegri vires diuoluuntur. Quatuor igitur in totum crities reperi utur: alij autem longὶ plures examinant, asserentes,crisium alias donas,alias malas,alias perfectas, alias imperfectas, alias fideles,& certas, alias vero non, quas da manifestas,quasdam obscuras, alias periculo ias, alias citra periculum,alias significata per dies indicatorios,alias vero absq; vlla indicatione prorumpere. Verum quia istae omnes differetiae ad illas quatuor reduculi. tur,tanquam ad propria genera: immo potius ad duplex genus,ad crisin nimiru bonam,vel malam:propterea de hs praecipue tractandum, quippe crisis si bona est, potest dici fidesis,perfecta, aut imperfectata, manifesta,aut obscura, indicata,& citra periculum: Mala vero infidilis,no indicata,obscura, imperfecta,hericulosa,&c. Quadruplex ergo potest dici quoad genus, duplex vero quoad qualitatem. Inter crises impersectas, datur crisis permutationis: De hac loquutus est Auicanii b.de crisb. Si vi morbi,&symptomatis critica moueantur signa, speeie, idest similitudine,non re ipsi ante coitionem materiae morbi sic , significatur crisis permutationis futura. Haec etia duplex esse potest,
laudabilis,& sunesta. Laudabilis iudicabitur illa,quae ad partes exter nas,vel saltu ad illas, quae longe a principibus existunt visis coitionis signis erumpet. Per haec prosecto signa naturae firmu esse robur iudicamus,quo non solu concoqui,&sifferari potuit materia,verum atq, longe a partibus nobilibus expelli. Funesta vero,quae fit extra die eroticum, nullis antegressis coctionis signis, erumpit; quo fit ut noscamus crisim hanc a naturae fieri irritamento, ex copia, vel mala humorum qualitate, quibus ante tempus in aegri perniciem cogatur moliri ex