Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

quia contradictoriae affectiones N , &-N , nec non diversae N , ω Μ sint in Ente A ex hypothes aeque possibiles , vel utraque, vel neutra insidere deberet: par enim est pro utraque ratio ASed utrumque est contra hypotesim . Quare sienti A insidet affectio N , cum , ejus inspecta natura , ex aequo insidere posset vel contradictoria assectio - ω, vel alia quaevis Μ, id aliqua ratione , & quidem sufficienti, fieri oportet. Nihil ergo est absque suffcienti ratione. Hujusce principii veritatem quam maxime commendat illa in omnium animis ingenita prurigo quaerendi semper ese hoe λ eur illud Ja qua numquam conquiescimus , nisi sussiciens hujus , & illius ratio non occurrat . Est haec sine dubio tacita quaedam naturae vox , nihil esse sine lassicienti ratione . . h. Io. Ex dictis liquet, nullum dari, nec dari posse purum Casum. Puri casus nomine intelligitur eventus, cujus nulla sit sussiciens ratio.

Equidem hujusmodi notio nullo prorsus pacto concipi potest , & ex illis est , quae omni hum nae rationi pugnant . Quod si quandoque plura casu , & fortuna fieri dicuntur , id ex eo est , quod caussas , rationesque , e quibus illa

continuo , & certo nexu pendent , minime pervidemus. Propter obscuritatem , sapienter Tullius qq. Acad. i. a. ignorationemque caus-- eum fortuna sicis multa improvisa , nec opinata; & Iuvenalis Sat. Io. sed te - Nos facimus , Fortuna Deam , Coeloque loeamus. Nempe, nonostram ignorantiam fateamur, malumus fortuna inania verba proferre, & ita nosmet-

22쪽

ONTOSOPHIA. st

ipsos deludenres , ignorantiae nostrae acquiescere. Investigatio sane caussarum , & rationum mentis aciem exigit, & improbum laborem. Hinc est, ut qui minus ingenio valent, vel sunt laboris magis impatientes, plurima casui , & fortunae tribuant, quae acutiores , & laboriosi per suas rationes , & caussas facile expediunt. II. Sufficientes rerum rationes investigare proprium est Philosophi. Nam ut inquit Genuensis se populus reritin phaenomenis est contentus;

se philosophus in rerum caussas, & principia in- is quire debet , quod egregie vocant Platoniciis mundum intelligibilem , & populo ignotum is vestigare . Qua Philosophia nihil validius est,

se atques emcacius cum ad vitam pacate ducen- , , dam tum quoque ad reipublicae tranquilliari tatem . prop. XVII. El. Meti par. prior. Ιχ. Caveant vero Tyrones I. ne aniles reputent sabulas omnia, quorum incomperta est, vel impervia sussiciens ratio. Μeminerimus imbecillitatis nostrae, & ingenue fateamur , innumera esse , quorum rationes neque perspeximus hactenus, neque in aevum comperiemus . Ecquis hactenus novit cur Magnes ferrum trahit cur Gymnotus, non caeteri pisces , electricitate pol Ieat λ cur Iovi quatuor satellites , non plures, meque pauciores sint concessi , tum septem Saturno, nullus Marti, unus Telluri λ &c. Recogitemus vetus illud ae sapiens Epicharmi decretum is Nervos esse sapientiae, nihil temere cre- dere se sed neque obliviscamur nimis temera-xium , immo stultum esse, rerum veritates ex modulo. nostro metiri. Itaque nihil gratis asse

23쪽

rendum, aut gratis assirmanti concedendum ' at ubi praesto sint exteriora momenta , quibus aliquid superstruitur, haec prius discutienda sunt , ne illud pertinaciter negantes temeritatis notam merito incurramus, di veritati sponte contradicere velle videamur.

II. Haud putent Tyrones sum cientes rationes, quibus Caussae ad agendum determinantur semis per ipsis caussis extrinsecus quaerendas esse, quum pluries queant esse internaeo id quod praesertim de agentibus libero arbitrio praeditis dictum velim. Qua de re animadvertant, quod licet ultro fatendum sit, sapientis esse nihil agere, nihil deliberare, nisi ex omnium , quae occurrere possunt, rationum calculo : haud tamen putandum est, has. rationes veram, & internam sufficientiam continere , qua liberarum caussarum indeclinabilem sive flagitent, sive extorqueantassensum . Equidem si ita res se haberet id quod visum est Leibnitianis ), caussae illae nequa is

quam liberae dici possent. In ipsa natura cauta sarum liberarum , sive in ipso earum libero arbitrio ratici lassiciens continetur, cur se cieant, determinentque , quin ulla requiratur alia ratio. Externae rationes , si quae adsunt, suam sufficientiam ex ipso libero arbitrio consequuntur . si quidem consequuntur . Sapienter Cicero de

Fato c. I. Motus enim votantarius eam naturam

n seipso eontinet, ut fit in nostra potestate, nobisque pareat I nec tae sene caussa , ejus enim reἐcaussa ipsa natura es.

24쪽

f. I 3 Uamlibet nobis notam rem acutius perin, a lustrare velimus, notio Menti obveris labitur plures conceptus complectensζcumque nihil sit absque suffcienti ratione, monemur hinc totidem veluti realitatibus rem i p. sam constare , seu totidem distinctis notis . Has duplicis esse generis, noscimus ; aliae siquidem

perpetuo res suas comitantur, aliae non item rabeunt enim, pereuntque ipsa tamen re permanente , queis aliae succedunt , atque aliae , vel primae iterum redeunt. Deinde notarum , quae res perpetuo comitantur , quaedam videntur u Iuti primae, quarum nempe sufficiens ratio neis

quit ab aliis derivari ; & hae appellantur mo-prietates rei essentiales . Aliae , quae ei primis fluere videntur, & in ipsis habere sufficientem

rationem , attributa dicuntur . Notae vero rem non comitantes perpetuo, sed quae continuo abis eunt, & queis aliae succedunt , mox vel numis quam rediturae , modificationes , assectiones , qualitates, vel tandem aeeidentia solent nuncu-Pari .r . Indi visibilis complexus omnium proprimtatum essentialium , quae rei cuique insunt, dieitur ejusdem rei Essentia ,δc quandoque etiam Natura . licet minus proprie . Essentia igitur instar unius consideralita venit , cui scilicet nihil

25쪽

ta ONTOSOPHIA addi potest, nihil demi, quin ipsa res pereat .

& alia atque alia continuo fiat: atque adeo notio essentiae pendet ab adaequata cognitione omnium, ac singularum proprietatum essentialium . Is . Per essentiam itaque quaelibet res talis praecise res constituitur , & non alia r ac proinde non inscite Scholastici essentiam definiebant Fo ma rei intrinseca, qua res est potius talis, quam

alia : nempe serma rei intrinseca est illud ip- lsum , quod Nos enucleatius diximus indivisibilem

omnium proprietatum essentialium complexum. 15. Ratio sussiciens proprietatum essentialium, atque adeo ipsitus essentiae, non aliunde, quam a caussa , quae esse rei elargita est, repeti potest. Attributorum suffciens ratio in essentia continetur I 3. I . At modorum lassiciens ratio non in essentia , neque in attributis unice

quaerenda venit; alias iidem modi eidem rei per. petuo inessent 7.; sed partim in attributis,

partim in aliis entibus o nempe eorum possibilitas in attributis continetui , determinatio autem , seu actualitas ab aliis entibus pendet. I7. Cartesius autumavit rei cujusque essentiam reponendam esse in illa ejus proprietate , quae prima concipitur, & veluti caeterarum ori.

go. Recte id quidem , si res adeo simplex ponatur ; sed nonnisi inscite de singulis quibusque rebus id statui potest. Dari enim possunt, quia

immo revera dantur, res pluribus affectae proprietatibus , quarum singulae pro primis sunt habendae, cum ratio sufficiens unius nequaquam in altera contineri intelligatur.

26쪽

Π. notionalem, seu idealem. I. Realis est quae rem . qualis in se est, constituit; seu est integer ille essentialium proprietatum complexus, qui rei cuilibet insidet quae rursus triplex est I. concreta , a. abisti acta , 3. aeterna ideatis. Essentia realis eonereta est essentia cujusque rei singularis existentis . iasistracta vero est Specierum , & Generum I tum abstra Ha dicitur quoque essentia proprietatum , quae rebus concretis conveniunt, sed quae ab iis ve, luti secretae concipiuntur . ex. gr. Estentia Virrutis, Pulchritudinis &c. Tandem Aeterna Mea-

is est Exemplar divini Intellectus , quo reSexpressa continetur . sa)II. Plotionalis Essentia dicitur illa , quae rem,

a Quo discrimen inter concreta- , & abstractam essentiam recte teneant Tyrones , animadvertant , quot quot existunt singularia esse. At cum isthaec in pluribus notis similia sint, in quamplurimis aliis discrepent, haec similitudo primum speciei nomine exprimimus . Rursus species ipsas, utut inter se distrepent, in pluribus tamen notis adhuc similes deprehendimus : hanc modo specierum fimilitudinem Goses vocamus - Quare complexus pro Prietatum rem singularem, qualis revera est, coniti tuentium, e)us dicitur Estentia eonerata . Complexus vero illarum tantum proprietatum essentialium, quae continentur in si rhilitudine, quam speciem vocamus, Vel genus Essentia est abfracta Decisi , vel generis . Iam Vero, cum singularia, seu individua per peculiares notas , quae iniseciei, & generis notione minime ingrediuntur inter se discriminentur, facile intelligitur, essentias c cretis magis compositas esse, abstractas autem simplici bres; seu, quod idem est, primas plurium proprietatum esse 'complexiones, secundas autem pauciorum. h

27쪽

qualis a nobis concipitur, constituit. Haec meo frito secernenda est ab essentia reali ' quippe I9. Reales rerum essentias omnes ad unam nos latere, aut saltem certo non constare, ultro fateri debemus . Ecquis enim completam ullius

rei notionem sibi comparasse contendet λ Qui reddi possumus tuti vel in ipsis magis obviis re . bus nullam superesse adhuc latentem proprietatem λ Conser, quae in Logica diximus. Deinde ea ipsa , quae nosse putamus, non sunt nisi mentis nostrae phaenomena , pendentia quidem ab objectis externis utpote sensuum fibras irritantibus; sed quae nulla prorsus ratione patefaciunt, quid intrinsecus ipsa sint objecta externa ' qua de re alibi opportunius . Hinc quae in Scholis defini.

ri solent Essentiae, notiones rerum spectant, non res ipsas . Cum ergo nostrae notiones, praesertim substantiarum, numquam snt adaequatae, tum Varient quam plurimum pene pro numero mentium facile intelligitur, quantopere in hominibus essentiae rerum notionales sint tum inter se diversae, quum a realibus discrepent.

CAP. II.

De viariis Entium generibus.

f.eto. Um Entis notio tum rebus, quae actu existunt, tum quae non existunt quidem, at existere possunt, ex aequo conveniat a); hine

a Entis vocabulum emphatice a Platonicis usurpae

28쪽

iu TOSOPHIA. et sprima , dc generalissima Entis divisio est in Ens seu exissens , & potentiale , seu possibile.

2I. Ens actuale vel ita existit , ut tota suae existentiae ratio sum ciens in sua essentia contineatur , seu ut ejus existentia in suae essentiae conceptu includatur , & Ens a se , seu Ens ne-eefarium appellatur. Hujusmodi est solus Deus. Vel existendi suffciens ratio in altero Ente conistinetur, & Ens alio dicitur, seu Ens eon. . Hujusmodi sunt praeter Deum caetera quaevis Entia . Utriusque entis caracteres alibi Qpportunius expendendos rejicio. f. 22. Quaecumque hujus Mundi Entia contem plari velimus, innumeris ea mutationum vicis. studinibus perpetuo obnoxia esse deprehendimus :interim in tanta pereuntium , ac se invicem succedentium mutationum serie , Entia illa adhuc perdurare intelliguntur . Merito hinc conficimus, tot tantis aue mutationibus aliquid perdurabile substare , cujus diversae sint modificationes quotquot excipit mutationes. Porro primum illud

subjectum perdurabile, ac modificabile Subsantia dicitur . Quod vero hujusce subjecti modificatio est , & concipitur, Modus appellatur .

23. tum legimus, pro eo scilicet, quod aeternum est, & pe sectissimum ; hinc res facias non entia , sed entium tim-ώras ii dein appellarunt. Haec equidem loquendi ratio sublimior eli , & vere philosophica : Deus enim est Ens

absolutissimum omnes entitatis rationes in se uno con

ple flens . Quis ex sacris Scripturis illam haustam non dixerit i sane Exod. III. v. I . Ipse Deus , quis esset ,

sciscitanti Moysi respondens, dis it: Ego Ium, qui sum.

29쪽

f.23. Primam substantiae notionem ex entium contigentium contemplatione mentibus nostris informamus : hinc est, quod substantiam concipiamus tamquam subjectum aliquod primum perdurabile ac modificabile. Caeterum nequit hae substantiae notio ex aequo aptari Enti necessario, nempe Deo, cui nullae inesse possunt modificationes . Deinde animadvertendum notionem substantiae mox traditam penitus abstractam esse et

nullibi siquidem reperire est ejusmodi subjectum, quod nullas actu modificationes habeat . Quotquot existunt, sunt undique determinata, & singularia ; universalia , quia saepe dictum est, non sunt nisi Mentis nostrae abstractiones. 3.24. Cum substantia primum si subjectum &c. f.21.quodvis aliud subjectum,cui insit & inhaereat, excludit, ipsa enim sibi substat, & subjectum est quarumvis modificationum , quae ei obtingere possunt) non vero excludit quodvis aliud sibi externum subjectum , in quo sola insit sufficiens ratio suae existentiae . Quid enim implicat substantiam principium suae existentiae exintrinsecus habere , interim vero ipsam sibi s ob flare is quin indigeat eidem principio inhaerere ad instar modificationum ρ Ex. gr. docora Palladis forma, quam saxo in culpem miramur , sui principium seu suffcientem existentiae rationem ab artisce petit : at interim saxo, non artifici inhaeret. Qui ergo substantia ab externo principio

sussicientem suae existentiae rationem petenS eidem principio inhaerere debet 8 porro ad differentiam modificationum ipsa sibi substare nihil

30쪽

23. E contrario Mori nequeunt ipsi sibi substare sed necessario natura sua alicui Subiecto inhaerere debent sa).26. Operae pretium est heic expendere imo piam non minus, ac absurdam Substantiae desiis nitionem , quam Benedictiis Spinoeta ex suo jecinore chmpos uit . Versutus Homo pantheisti. eam molem struere contendens , definitionum ,

theorematum. ac corollariorum exteriori apparatu Geometrarum morem mentitus est, ut Lem.

ctoitibus facile posset illudere. Quare hanc pra Disit Substantiae definitionem : Per Subsantiam iniialigo id , quod in se es , m per se. eone pi .sur οῦ tum explicationem subdit , hu es , id,

cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei , in quo formari debeat .

I. Verbis illis quod is se es duplex subjici

potest sensus : I. quod in se es , nempe a se, quamlibet excludens externam causam , a qua producatur; a. in se es , nempe sibi ipsum sussat, quodvis intrinsecum Subjectum, cui in haereat, excludens, contra id quod proprie m-dorum est. Hic secundus Substantiae conceptus,

a Nemo mihi calumniam inserat eo, quod in avisus istinio Eucaristiae Sacramento, permanentibus eanis &υini accidentibus , fide Divina tenendum fit, nullum m. manere panis, & vini subJectum. Nam, quos vulgo m flos , & accidentia in hoc Ven. Sacramento appellamus, diro meris habeo adparentiis , & phaenomenis . Nem, se ficiente substantia panis, & Vini, Divina virtute sum, lentiar in sensibus nostris illae eaedem impressiones, onae orent a reali panis, & Vini substantia. Hi ac prosectost , ut ilia stabiles repraesentationes nobis occiurant.

SEARCH

MENU NAVIGATION