Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

3cc. Altera comprehendit mala , quae latit ab indeclinabili ordine mundi, & ex aliqua collisione nostri cum legibus cosmologicis , puta

terraemotus, tempestates , fulmina , inundati . nes &c calor frigus &c.. mors denique . Te tia continet mala, quae ex ordine quidem sunt

Mundi , & ex legibus cosmologicis , sed qua

tamen ipsi Iobis consciscimus. Quarta tandem, quae 'ex nostris praejudicaris opinionibus fluunt, atque ab effraena irvginatione . I. Qui sunt insiti nostrae naturae defectus, sisve ad Animum spectent, sive ad corpus , profecto ejusmodi sunt , ut iis incolumes feri , intrinsecus pugnet . Cum enim intrinsecus pu.gnet, Entia contingentia omni motia perfectione exornarr posse: in quavis hypothesi , in quovis mundano systemate essentialiteἡ iis inerunt trium, ac proprietatum limites, eaque impendebunt mala . quae sunt illorum defectuum cer. ta consectaria. Deinde, in quovis ordinato sy. stemate nequeunt Entia obtinere , nisi determinatam entitatis mensuram pro majori bono tum ipsorum entium , cum integri systematis e ma. jorem aut minorem illa si obtineant entitatem, extra ordinem prosiliunt, atque hinc vel totum

evertitur systema , vel ipsa Entia in pejus abeunt H. Μala igitur quae in praesenti ordinato

Systemate mundano insitis' nostrae naturae deis.ctibus continentur, haberi debent omnium mi.

352쪽

nima , quae locum haberent in quavis alia enistitatum natura & proportione, nec non prorsus

inevitabilia. , -

II. - De malis , quae ex indeclinabili Μitidi ordine patimur, quaeque conlectaria sunt legum eos mologicarum, nihil est, quod juste eonqueri possimus . Ι. enim ex ipso Munui ordine , iisderrique cosmologicis . legibus nostra pendet existentia , 3c innumera illa bona fluunt, queis in praesenti vita fruimur. II. Quod itu Mundi

ordo ab initio sit constitutus, ut omnium minima & pauciora mala irreperent, maxima Vero , & plura bona : id quod pluribus demon.

strare possemus per totum Mundi orbem mente discurrentes . III. huod saepe numero voIupotes doloribus adeo finitimae & consequentes snt positae , ut hos satis , superque rependere videantur. IV. Quod mala illa optima sunt media quibus a nimio praesentis vitae amore reUocemur , neve vitae voluptatibus irretiti' fals' nobis sua. deamus , permanentem heic habere civitatem , nihil de futura solliciti : tum legem sensitum legi rationis praeseramus. V. Quod, sunt illa aut praeparationes ad virtutem ne peccemus , aut justae punitiones si peccavimus , ut a peccatis recedamus. Nulla sane utilior, atque eloquentior virtutis schola , quam malorum perpassio pnec capitalior virtutum pestis , quam perpetua vitae prosperitas: Miseriae toleranν- , Rerspecte

Tacitus inquit, felicitate corrumpimur .

III. Μala , quae ipsi nobis consciscimus maulo' sive corporisque Animi reginii ne plurima equidem sunt. Atqui haec nequeunt certe ino

353쪽

r o NATURALI s

adjudicari nisi summa inicitia. & stolida reme. ritate , quae non verbi S , sed verberibus . corripienda foret . Quid enim , Deo ne tribuam si doloribus , vel fibri laborem ut id exempli loco auferam ) ex ingesto cibo, potuque ultra quam natura exigebat,& stomachi vires patiebantur λ Profecto justum est , quod intemperantiae poenas luam : nec est, quod Divinam boni.

tatem redarguam , cum e contrario maximopere commendanda Veniat .. Haec sane mala, malint stri regiminis consectaria , fraena sunt, ne in vitia corruamus, & ad virtutem colendam caleariatum juxtae sunt punitiones, si hac conis tempta . in illli conce steri mus . IV. Restant tandem mala , quae 'ex nostris suunt praejudicatis opinionibus ,, ab effraena imaginatione . Quae ad , hanc spςctant classem,m ximam malorum partem capiunt, & ea praesertim , quae socialis vitae felicitatem maximo-Dere pertubant. Sed nihil haec mala contra Dei Bonitatem faciunt, quippe sapientia & prudentia profligantur , sicuti e contrario ab inicitia& imprudentia gignuntur . - Scitissime Epictetus

in Enchir. cap. V. Pex turbant homines non res ipsae , sed de rebus op niones . . . . Cum. igitur aut periurbamu aut trsamur , nunquam alium

inculemus . , sed nos ipsos , hoc est nostras opia,

73. Verum vero inquient. Potuisset Deus in alia rerum ci conomia humanum Genus constituere, e qua perpetua bona fluxissent , qui nulla unquam irreperent mala Quod si ita . haud summe bonus , in bonitate . admodum

354쪽

parcus Deus fuisse videtur , qui illa posthabita oeconomia bbnc praesentem , condiderit pluribus

scatentem malis.

6. Sed facilis ad haec resnon sis . I. Non heic quaeritur, quid Deus potuerit emcere, sed quid emcere eum decuerit . Iam vero . non , n strae caligantis intelligentiae est decernere a prio. ri, quaenam ex possibilibus ceconomiis praestet ceteris , sitque Dei Sapientia ac Bonitate diis gnior. . II. Num ne tantum nostri ergo Deum comdere mundum oportuit λ Equidem Deum homi num non demerentium felicitatem velle, i omni dubio vacat o at Eum in Munui creatione n

stram plenam felicitatem primario intendisse , vel intendere debuisse , id est in. quo arrogantissime de nobis praesumimus, de , Deo autem , &. de Universo imperitissime judicamus. Profecto ultimus snis omnium Dei operum nequitquidpiam aliud esse, quam Deus inse sbi: atque adeo bonum creaturarum , quae sui it selicitatis capaces a Deo quidem intenditur; sedi juxta aeterni ordinis regulas: quantum scilicet ad ultimum ab ipso intentum finem conspirat . Porro si totam rerum universitatem , ejusque genericum finem plane intueri possemus , . uti que intelligeremus ea ipsa , quae nos mala, &ordinis perturbationes appellamus , . omnia esse Sapientiae, ac propterea Bonitatis Dei plena .

355쪽

D Ina rerum omnium Proυidentia serituν.

Universi compage omnino secretam , quae non ulla necessitate naturae . sed liberrima prorsus voluntate rerum universitatem

eondiderit , sati* superque demonstratum est . Cum igitur nullum Agens intelligentia, ac si hertate praeditum ne concipi quidem pessit , quod agat quidpiam absque ulla prorsus rati ne, nulloque sibi praestituto fine ' profecto omnibus constare debet , Deum non sine.aliqua ratione, & quidem summa excellenti , ac se

digna tantam rerum molitionem effecisse. 78. Sed ante Μundum conditum nihil praeter Deum ext. . bot . Nulla igitur exteriori ratione percieri Deus potuit, ut Μundum conderet. Deinde in comperto est, Deum esse infinite Ens , tibi uuffcientissimum , naturaque sua infinite beatum: nec ullum ut ut minimum perfectionis, ac beatitudinis momentum ei posse, extrinsecus accedere . Igitur omni dubio vaeare debet , Deum nullius externi boni consequendi gratia permotum fuisse ad Universi opus

moliendum . - . -

ρ. Haec cum ita sint, nihil dubitamus . ex Divina perfectissima Natura auspicandam esse rationem , eccur Deus & Μundi machinam condiderit , & singula quotqus re in ea continentur : tum finem eo intentum haud esse aliud. quid

356쪽

quidpiam ab illa ratione diversum . Sed hanc rationem sive verbis praeclare definire , sive pura mente complecti posse, certe negatum mortalibus esse autumamus . Ecquis sane perfectissimam , & undequaque infinitam Naturam Divinam perlustraverit λ Quas rerum ideas , quasve notiones adeo puras , & praecellentes mentibus nostris gerimus , queis Divina incomprehensibi. 1ia arcana decenter relerare audeamusὶ sa)8O. Verum Vero , ut ut explicanda veniat Diuina isthaec excellentissima ratio , & finis , autumamus , creaturarum felicitatem , Divinae. que gloriae manifestationem illa ratione certe contineri. Revera, haud aliter decebat Deum se gerere , quam ejusmodi Mundum condere, in

quo a) Hanc rationem & finem ut expedirent Platonici , asseverabant , Deum ipsa sua infinita bonitate percitum fuisse ad Mundum condendum , ut scilicet essent , quos benignitatis, ac summae, qua ipse fruitur, felicitatis participes et liceret: quas sententia antiquis Christiani coetus Doctoribus non displicuit. Procedente vero tempore usu sensum invaluit inter Theologos , ut Deus gloriae s caussa Mundum condidi ste diceretur ; quod recte explicatum , & intellectum, nec quid .uam hahet offensionis, nec cum pricri illa sententia pugnat. Nam ut perspecte Cudworrhus System. intellect. Cap. V. sect. s. g. 2I. que fanus qui piam Gixerit , Deum ideo unice fabricatum esse hanc rerum Universirarem , ut potentis , ac sapientiae suae Decimen quoddam ederet , eoque fefe jactaret . Fecit eam , ut bonitatem suam eum aliis communicaret, quae vere ac proprie gloria ejus es . Nec aliter Moshena ius loc. cit. adnot. c. n. IV. Dum somAnes , s Mundum Deus co didit , quo haberet, quibus benefaceret, simul gloriam suam flabilisit: dumqus gloriam suam in Mundo declaravit, hominum Amui Ia ti con ivit.

357쪽

r NATURA LI s

quo infinitae suae Sapientiae , Bonitatis , Potentiae altarumque perfectionum suarum conveniens

specimen externum daret , & opus infinita sua Μajestate , ac infinita sua Gloria dignum efficeret . Et quoniam creaturas rationales , & Ω-

licitatis capaces in hoc Mundo Deus ipse conis stituit , eas ad felicitatem condidisse , cuivis recte de Deo sentienti profecto constare deis hel. 69. 8 I. Hanc autem rerum Universitatem , quanta quanta est & extentione , & intensitate,& duratione, ordinatissinium esse Systema , &medium quam, maxime congruens ad illum consequendum finem , quem sibi Deus - praestituit , remo Tana ratione constans dubitare poterit . Cum enim Deus sit infinite sapiens , ne dum ab ipsa aeternitate perspectissime noverat hunc

Mundum a fine usque ad finem, scuti & infinitos alios aeque misibilas Μundos: sed insuper sapistnrissime dispiciebat , quinam ex hisce omisnibus prae litum sni' ad amussim congruebat. seq. Cum sit infinite potens, solo Vo.lun fatis nutu illorum quemlibet perficere poterat, quin quidpiam ei p ,ἐset vel minimum obstare. Qua igitur Deus voluntate finem intendeb at , profecto & optimum Mundum aetegit ex infini. tis possibilibus , tum & opere complevit. Revera finge, hunc Μundum non esse optimum, seu fini prae' ituto non apprime congruentem :equidem vel defectui Sapientiae, vel Potentiae . vel Voluntatis in Deo tribui debet, quod non sit conditus optimus Μundus . At priora duo Divinae perfectissimae natarae repugnant: tertium

358쪽

vero contradictorium est .: media enim ad finem consequendum eadem Voluntate. continentur ,

qua finis intenditur. Quin ergo hie Mundus sit optimum, & aptissimum medium ad consequem dum finem a Deo intentum nullo pacto ambi. gi potest. . ,

82. Sed haec rerum Universias summo Divinae Sapientiae consilio , . ac plenissima omnium suturorum praescientia olim a Deo condi. ta , incessanti actione ab eodem Deo perenniter conservatur , nec aliter conservatur, quam Men. te concepta fuit. 62. Deus igitur perenni isthae conservatione curam ostendit , ut mum danorum entium. systema illum consequatur ianem, cujus, olam gratia , mente conceptum , tum reapse conditum est . . .

83. Et quoniam mediorum ad finem accomodatissimorum electio cura ne ab illo fine deficiant, pro identiae vocabulo designature Deum providentissimum plane esse ex modo dictis 4 8 I. 8a. evidentissime patet . . Equidem Dei Providentia ex ipsa ejus natura tam arcte ac necessario fluit, ut pqrspecte Cicero M. Epicuro , qui Deos nihil mundana curare stulte eL futiebat , dixerit , Dicisus νe tollit , oratione relinquit Deos sa). Certe omnes. Gentes , se uti Supremi alicujus Numinis existentiam agnovere , ita & ejusdem providentiam lassae sunt, dico luerer quod adeo omnibus in eomperto, est ἱut demonstratione non iodigeat.

359쪽

i 5 NATURALI s

84. At circa Dei providentiam plura o currunt, quae maximopere interest animadverte re. I. Dei providentiam haud in eo consistere,

ut per tingulos dies, perque singulas. horas per spiciat quid factu opus sit, & qua flectenda sit rerum series, si qui ipiam erraverita Absurdum

id quidem . de infinita Dei Sapientia indignissimum. Potissima Divinae providentiae notio conis sistit i. in illa rerum omnium praeordinatione sapientissime olim constituta ex admuata ominnium suturorum praeicientia , qua praeordinatione singula entia hujus Mundi suas exacte leges sequentia tum ad suos. peculiares fines pergunt, cum ad ultimum it Ium finem , qui in Mundi molitione fuit a Deo intentus. 2. Divina providentia continetur in illa incessanti actione , quam conservatiooem dicimus , seu in perenni illa & emeaci voluntate , qua fit , ut singula Entia .perdurent , & pergere non desinant juxta praeordinationem in principio factam . . II. Systema Divinae providentiae prorsiis incomprehensibile haberi debet, sicuti enim a brutis animantibus intelligi nullo modo possunt quae ab hominibus conduntur sestena ala politica , mathematica &c., ita profecto multo minus comprehendi ab hominibus potest lystema gubernationis Μundi, quod est opus ab infinita Sapientia a ternae Μentis conditum . R vera hujusmodi systema serienti complectitur

omnium temporum, omnium entium, omnium eventuum sibi invicem cohaerentium , & ieie mutuo. explicantium. uantum profecto est nu-

360쪽

exigua illius pars est , quae nobis innotescit lTum , quantilla est humanae caligantis intelliis gentiae & vis & extensio i quam manca, quam

perversa de quavis ut ut minima re nostra cognitio 1 Num ne rerum relationes , ac nexum

vel longe perspeximus Z Quam plura sunt ,

quae de unaquaque re ignoramus , quam quae novimus, vel potius quae novisse putamus λ86. III. Divinae riovidentiae Systema eo magis adorandum, quo minus illud comprehendere valemus. Hinc enim I. in admirationem rapimur Supremae Dei Majestatis, nec, si sapimus , non possumus venerabundi non adorare altitudinem Seientia ae Sapientiae Dei , cujus adeo incomprehensibilia sunt judicia , investia gabstes viae . 2. Incerti de rerum eventibus probamur, & ad summas virtutes fidei , spei ,& omnimodae religionis excorendas incitamur . 87. IV. Totum Divinae Providentiae Sy- . sic ma duo praesertim peculiaria ac minora Systemata complectitur inter se sapientissime , &mirifice connexa : pbseeum nempe , quod ad brutam materiam spectat , & morale , quod Entia ratione , & libero arbitrio praedita respicit .Phvscium Μundi Systema physicis legibus regitur , & ad prasi tutum a Deo finem recta pergit Sunt enim v o physicae leges nihil aliud,

nisi certae determinationes viribus materiae a

Supremo Conditore impresae , quibus physica necessitate fiunt quaecunque sunt, S sd smui sim infinitae praeordinantis Sapientiae. De hoc phy-sco Systemate satis in Cos. c. 4. Atqui Entia,

Y quae

SEARCH

MENU NAVIGATION