Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

is 8 NATURALI s

sectus in Deum cadere posse. Sane affectus sunt naturae commotiones, & nisus vel ad avertenda mala, quae imminent, vel ad comparanda bona, quae desunt. Sed nihil horum beatissimae ,& imperturbabili Naturae Divinae copvenire potest . Procul ergo a Divina Natura exulant omnes veri nominis affectus. 32. Liquet II. haud tribui posse: Deo viris tutes in orales ex nostris ideis, sed eminentissimo prorsus modo. Virtutes enim , quae humanis ideis continentur, vel impersectionem praesupponunt in subjecto , cui illae insunt , ve Isaltem aliquid imperfectionis in se includunt id quod cuilibet virtutes singulas expendenti protinus innotescere potest Est vero Deus &perfectissimus, & beatissimus', cui nulla ratio bonitatis & perfectionis deesse potest . Igitur nequeunt Deo virtutes tribui ex humanis ideis , sed prorsus eminentissimo modo.

Voluntatis notio adeo notioni Mentis sit, adnexa, ut alteta ab abstra sejungi nullo modo possit, patet, Deo V luntatem tribuendam esse . Revera cum hicce Mundus e nihilo sit conditus, nonnisi Divinae VolVtati, tribui, potest , eccur inter . infinitos

alios aeque possibiles & si electus , & sit ad

existentiam perductus. '.

sq. Desi: autem Voluntas nequit esse nisi

342쪽

rretissima. scilicet infinitae suae Sapientiae scitis,

aehernisque rationibus apprime' conformis . Cum

enim Natura Dei simplicissima sit , ac persectissima go. equidem fieri non potest, ut in Eo aliud sit velle, aliud sapere. Sane quid

magis absonum quam , Voluntatem a Sapientia desciscere', ac' Sapientiam erroris, levitatis, vel oscitantiae Voluntatem 'redarguere λ Prosecto id everteret intimam Dei Naturam numeris omnibus absolutissimam

ss. Divina Volyntas , qua parte objecta . extra se posita intendiT, li res ma est , & immutabilis . Sane nulli terno fato potest. Deus subjici , eum sit 'omnino independens & a se; ineque ulla necessitate naturae, nulloque interno impeto, rapi potest ad prosequenda injecta extra se, quum sit intrinsecus 8c natura sua hea- . tissimus , nullumque licet minimum Mati υ. nis augmentum advenire ei extrinse ς possit . Liber ima igitur Deus Voluntate gaudere d het . Cum vero nequeat Divina Voluntas non esse i ni mutabilibus, ac aeternis suae Sapientiae rationibus apprime conformist praee., conseqtiens est, illam nec unquam mutari nec mutari posse. - sue. inae Deus vult , aut non vult P ab , aeterno , ac temper voluisse , aut noluisse opor

tet; nec quidpiam Deus velle potest , quod in aeterno noluit, aut modo nolle, quod ab aeter. ino voluit . Itaque Dei voluntas non instar faculta is concipi debet, sed insur simplicissimi aetus pei peruo , & immutabiliter permanentis , - quo ab ipsa aeternitate voluit , noluitve singula s. mul , quae esse poterant suae Voluntatis objectum. 57.

343쪽

' x6o . NATURALIS

37. Patet hinc nonnisi ex imbecillitatis nostrae modulo plures Deo tribui Voluntates , quibus res extra se intendat, di quas Dei

decreta appellare consuevimus.

CAP. , III.

De attributis , quae Deo , ut ic primae rerum omnium Caussa , conveniunt rubi is conservarigne , bonitate , o proυidentia. , . A R T. I.

De Conservatione.. 38. singulae hujus Μundi substantiae. u non ex se , & vi sua, sed emcaci Divina Voluntate olim existentiam sint consequutat; sponte veluti sua inquirendum modo occurrit, qua vi hactenus in tua perdurarint existentia, seu cui reserenda veniat suae existentiae continuatio.. Sy. I. Isthaec existentiae continuatio nequit Entibus contingentibus vi propriae essistiae con- . venire. Si enim existentinuid eorum essentiam pertineret, forent Entia illa immutabilia r contradictorium sane est , quidpiam sua essentia existentiam , vel continuationem existentiae obtine.

re, & interim esse, & fieri posse aliud ab eo quod e Sunt vero Entia quaevis hujus Μundi ut origine sua contingentia , ita di fulmodi in suae

344쪽

existentiae continuatione. Existentiae itaque conistinuatio nequit Entibus contingentibus vi propriae essentiae convenire : atque adeo Aliunde ejus

suffciens ratio repetenda venit.

oo. Ratio sufficiens continuationis in existendo nequit alia esse a ratione sufficienti exi. stentiae primo temporis momento consequutae is Revera existentia secundo, tertio dcc. momento ejus mei naturae est , ac existentia primi momenti : immo una est eademque existentia: nempe Entia contingentia subsequentibus momentis suum esse haud aliud & diversum habent ab illo, quod primo momento obtinuerunt. Igitur suffiis ciens ratio continuationis existeistiae Entium con. tingentium illa eadem esse debet, quae suit eo

61. Nec in contrarium valet exemplum ex hominum manufactis deductum, quae perdurare ex seipsis videntur. Nam manuum nostrarum opera non sunt nisi certae modificationes materiei inductae. In materia itaque, cui inhaerent, subsistunt atque adeo earum perduratio a materiae perduratione, & inertia pendens, eidem tandem Caussae reserenda venit, e qua conservatio male inrtei suam petit lassicientem rationem .sa. Ex dictis patet I. suffcientem rati nem coatinuationis existentiae entium contingen tium in eodem Ente aeterno consistere , e quo , suam existentiam primo auspicata sunt . II. In hypothesii, qua Ens aeternum nihil curaret en intia a se olim condita , sed ea veluti ipsa sibi relinqueret, nequirent profecto, ne minimo quidem temporis intervallo, perdurare, in nihilum illi-X col

345쪽

161 NATURALI s

co abitura. III. Quum existentiae continuatio , eonferυatio appellari soleat, liquet, illum ipsum

rerum omnium Conditorem esse earumdem Conis serυatorem optimum . IV. Rerum conservationem haud inscite eontinuatam ereationem dictam esse:

quae phrasis haud ita intelligenda est , quasi Deus singulis momentis. rei teratos edat creandi actus , ted quod rerum conservatio non confiis stit, nim ex eodem Divinae Voluntatis aeterno, atque efficacissimo actu , e quo illae suam ex iis stentiam primo nactae sunt.

63. Entium vires non sunt quid ab ipsis Entibus realiter distinctum . Sicuti ergo En. tium , ita & virium sibi insitarum conservatio

singulis momentis a Deo est . E viribus autem profluunt actiones Entium . Entium ergo contingentium actiones aliquam habent in Deo lassicientem rationem. Clarius.' Actionum . quarumvis ratio cur fiant. & sint, e viribus est :Virium sufficiens ratio cur singulis momentis existant, est a Deo . A Deo igitur quoquo modo auspicanda est sufficiens ratio amonum quorum vis Entium contingentium .is . Quidquid aliqudm continet rationem effectus a sua propria caussa geniti , cum eadem caussa ad illum effectum concurrere dicitur. Patet adeo eccor dicatur . Deum ad omnes oesingulas rerum creatarum actiones immediate conis

currere. Haec nimirum phrasis id sonat, Deum singulis momentis indeficienti sua actione Entia , & agentes Entium vires conservare .

346쪽

Dei BonItas expenditur, O' adversus profanos .

vindicaturo t

f. 6s. XI Ocabulum ' triplici potest V significatione usurpari , ut alibi

exposuimus Ont. I 37. & seq. , nempe absolute , moraliter , er relative . Cum Bonitas

absoluta sit ipsa rei cujusque entitas, Deum infinita honitate abloluta gaudere evidentissimo, patet , quod sit natura sua infinite perfectus exin reinve , & intensive 28. 5. Quoniam Bonitas moralis' consistit in conformitate actionum liberarum cum praescripto legis , laotio bonitatis moralis supponit legem a superiore latam; potentiam in subjecto morali deicii cendi ab illa o g. necessita tem illam sequendi, ut suam consequatur felici-ytatem Atqui hae notiones , pugnant omnino, cum Divina perfectissima Natura, quae & absolute independens est , & intrinsecus ac per se beatissima . Nequit igitur hujusmodi bonitas moralis Deo attribui. 17. Iam vero, cum Deus si infinite perinsectus, profecto singula ejus attributa nequeunt

quidpiam inter se pugnare , sed intimo prorsus nexu conjugari debent. Est autem Deus , inmnite sapietis , qui quemvis rerum ordinem &plenissime intelligat , & rectissime adprobet . Dei igitur Voluntas suaemet sapieotiae scitis perpetuo , indeclinabiliter , & ipsa sui natura X a ad-

347쪽

164 NATURALIS ,

adhaerens sq. rerum ordinem perpetuo . 3c indeclinabiliter intendere debet, essicaciter pera sequi, eique plane adquiescere,' quin vel minimum ab eo desciscere queat . Itaque moralis

bonitas Dei nequit aliud esse . nisi plena conformitas suae voluntatis cum aeternis ac infallibilibus suae sapientiae scitis , seu cum aeterno rerum omnium ordine , qui in illis scitis continetur . Quare , ut patet lex bonitatis moralis in Deo est ipsa Dei sapientia, seu Deus ipse sibi . Scopus & objectum ejusdem bonitatis

aeternus rerum ordo , qui cum ab ipsa Divina natura primam originem nanciscatur, & in ea.dem perpetuo maneat , erit Deus ipse sibi suae bonitatis moralis & scopus, 3c objectum. 68. Tandem Bonitas relatiυa si de Enteratione ac libero arbitrio gaudente praedicatur , significat voluntatem benefaciendi alteri . Haec autem relativa Bonitas, seu benefaciendi voluntas , nisi 'cum morali bonitate arcto foedere' so. cietur imperfectionem ac vitium in subjecto eonstituit. Quo igitur sarta tecta consistat pedi sectio Entis ratione , & libero arbitrio praediti, nequeunt binae hae bonitates , moralis cili-eet , & relativa Vel latum unguem altera ab altera recedere, sed debent invicem se , & in. time. complecti . Quare Bonitas Dei relativa non est censenda quidpiam a morali bonitate distinctum , sed ipsa mei moralis bonitas, quam mox praec. exposuimuS ς quae proinde definiri potest , Voluntas ex aeterni ordinis regula suis creaturis henefaciendi . Hominis bonitas ,

348쪽

inquit Auctor profanis non suspectus sa) , ess. mor sui similium : Bonitas Dei es .Amor ordinis . 6ρ. Est autem in ordine postum, ut crea. turae , quae felicitatis capaces conditae sunt , & ejusdem natura sua appetentissimae , selicitatem suae naturae accomodatam tandem consequantur, nisi ipsae sibi sint demeritae . Cum ergo nequeat creaturarum felicitas nisi ex Divina largitate manare, utique patet, Deum non pos se non esse apprime bonum hominibus , sng lisque creaturis rationalibus non demerentibuSi 7o. Sed in eodem aeterno ordine nequit non esse positum , ut creaturae rationales a tuo Ordine recedentes, atque adeo suam felicitatem demerentes, miseriam subeant, & infeliciter viavant in ratione suae aberrationis ab ordine . Nequit ergo Deus velle, quin hujusmodi Creaturae miseriam subeant ae meritas puenas ab illo a terno ac indeclinabili rerum Orcine manantes luant. Id vero est . quod ad Iustitiam spectare vulgo dicimus . . Est ergo Deus sicuti natura sua bonus, ita natura sua justus - TI. Ex modo dictis patet , Divinam Bonitatem nihil cum Divina Iustitia pugnare: immo Bonitatem cum Iustitia intime sociari putraque sane est una , eademque Divina Voluntas ordinem adprobans, ordinem intendens , 9rdinem indeclinabiliter , ac perpetuo persequens.. 72. Contra Divina m Bonitatem objiciunt

349쪽

1 66 NATURALI s

profani homines innumera mala . quibus in praesenti rerum 9. to undique ι premimur . Potest, ne Deus , inquiunt . ac lcit haec mala a nobis avertere , vel non λ Si nequeat , aut nesciat , imbecillis est aut inicius e nempe non DeuS . Si vero scit Deus , & potest haec mala averreisse, interim ea in hum, num genus grasari patitur, Deum nostram felicitatem aut nolle, aut

. non curare dicendum est.' 73- i objiciunt , salsam de Dei

Bonitate notionem suis mentibus informasse in primis revincuntur tum hominis durationem praesenti tantum ivita eoncludere . Hi nempe Divinam Bonitatem veluti naturae commotio. nem ex alterius miseria , 3c hinc erumpentem

Animi impetum benefaciendi , interpretari videntur . Sed haec perversa sunt, & recta docen. te ratione procul ableganda . έ - Divina bonitas est ordinis , est plena Voluntatis confbrmitas aeterno rerum ordini ab aeternis infinitae Sap entiae scitis atque rectissimis, consiliis fluenti . itaque non Bonitas Sapientiae ac Potentiae imperat . sed Sapientia Bonitatem& Potentiam moderatur . Quare si aeternus ac siqnentissime constitutus rerum ordo haud patia tur , homines in ipsis exordiis suae immortalis

vitae s nempe in hac vita praesenti ) plenam

consequi perfectionem, & beatitatem sua naturae congruentem ; sed exigat, reservandam eamine alteri seculo : minime profecto Divinam Bonitatem redarguere licet , quod nos non effe-eerit hei me selices , . siveritque plura mala

obrepere. Ita porro rem se habere, facili arru.

350쪽

THEOLOGIA 16

mentatione concludere datur. Deus, quem infinite Sapientem , infinite Bonum, infinite Potentem evidentissimis rationibus a priori petitis edocemur, mala irrepere passus est in hoc Mun. do. Igitur ita feri ordinis summa ratio postulabat, neque quin irreperent patiebatur. Qtio post et vis obj dlo consistere , Adversariis ostend ndum foret evidentissimis rationibus, Certam , & completam creaturarum felicitatem etiam in hac praetenti vita nihil adversari arteris no rerum ordini , ac remssimis Sapientiae con- si iis , qtieis ordo ille continetur . Atqui Stulistitia's illa scilicet, quae humana sapientia dici solet ) arterrae Mentis Sapientiam edocebit JTenebrae s humanae nimirum cognitiones ) Lucem ipsam s infinitam Dei intelligentiam ) il lustrabunt λ Nihil equidem magis stultum , nec

quidpiam magis temerarium, quam ex modulo nostro decernere , quid Deum emcere deceat , quid non item . Sapientis prosecto est a post riori argumentari. ut perspecte monuit insignis Verula minus: id Deus effecit, illud non item; primum ergo Deum decebat , alterum non deocebat emcere .

74. Sed malorum originem breviter ex pendere juvat. Mala omnia , queis in praesenti rerum statu premimur ad quatuor mihi viden tur classes redigi posse . Prior ea complectitur mala , quae.insiti sunt, nostrae naturae defectus. ,& quae sunt horum defectuum necessaria consectaria: cujusmodi ex. gr. sunt virium tum ani mi , cum corporis imbecillitas . erIor , ignorantia, sensuum sive paucitas, sive obtusa acies

SEARCH

MENU NAVIGATION