Institutiones philosophicae auctore Mariano Semmola in usum suorum auditorum concinnatae. Institutiones metaphysices

발행: 1797년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

r48 NATURALI s

nium malorum . In hanc absurdam sententiam , s quam turpiter more suo Baylius patrocinatus ) descenderunt, eo quod non intelligerent, qui cum Dei bonitate , si quidem unus existat Deus natura sua 'bonus & beneficus, coniselliari possent tot mala , quibus undique pre

mimur .

36. De malorum origine allisi disputatu.ri, lassiciat modo hanc sententiam breviter per.

stringere , . quippe , cum aperta laboret contra. dictione , longa confutatione non indiget. Et I. Deus malus Μanichaeorum. est Ens improductu , ' & naturae suae necessitate existens, non secus ac

Deus bonus . Sed quod hujusmodi est , nequit non esse entitatis undequaque infinitae β. 33. ;' atque adeo imperturbabilis, & beatissimae naturae. At ex eadem Μanichaeorum hypothesi idem ipse Deus invidia & odio humanam Gentem prosequitur, hujus miseriam procurare satagit , bonique Dei consilia, & beneficam providentiam perVertere. Quod vero est hujusmodi & ab infinita entitate summopere distat , & est miserrimum. Deva ergo malus Manichaeorum intrin-ssicus pugnat, neque aliter se habet ac Circu. Ius quadratus II. Haec hypothesis seipsam evertit, & ad atheismum recta ducit. Revera, duo Μanichaeorum Principia perpetuo inter se dimicant : consilia unius irrita fiunt consiliis alterius: providentia Dei boni perverstate & mali. tia Dei mali evertitur , & vicissim : Alter ab altera oppositionem .patitur , & perpetuo inter se dimicant c Neuter ergo beata fruitur vita aeuter adeo est Deus. Isitur hypothesis isthaec

332쪽

seipsam evertit, & ad atheismum recta ducit .

Cetera omitto.

De Attributis, qua Deo ut Menti conveniunt

iEum Μentem' esse , & quidem intelligentissimam , illa eadem argvmenta plenissime conficiunt , quae ejus demonstrant existentiam . Sapienter Tullius de' Nat.

Deor. c. q. . ut vero aliqua quaedam naturamentis , o brationis expers haec escere potuis , quin non modo, ut fierent , ratione eguerunt' sed .

intelligi qualia sui , sene summa rati e non possunt λ Attributa, quae 'heic expendenda suscipiis mus, sunt Scientia, Beatitudo, voluntas. A R T. I.

Dei Selantia expenditur . 38. CVpremae, aeternaeque Mentis Intelliis ogentiam edensve , & intensυe infinitam esse , facili consequutione ex s3. nequit cuique non innotescere . Itaque Dei Intelligentia ac Scientia haud aliter concipienda est, quam simplicissimus actus, quo sibi , quotquot cognobilia sunt, omnia fimul & singula quam distinctissime sibi repraesentat. ,39. Hinc sponte sua sequitur I. Divinam Mentem nihil nec asstrabere , nec satiscinari , nec meminisse . Abstramo enim , ratiocinatio ,

333쪽

rso NATURALI s

di memoria tunc locum habent, qtrum non om- inia simul intelliguntur; quoa nrofecto infinitae lDei Intelligentiae pugnat. II. Nec sentire , nec f. ἐmaginari quidpiam : sensatio enim , & imagi- Natio ex corpc reis sunt pulsibus ; quod in De. lum , qui purissima Meas est, & ab omni ma.

teriali compage soluta, non cacit. III. At ve- Iro summa gaudcre, & perfectissima statione; De. .

NS enim omnia, & singula Entia quam distin.ctissime perspicere debet. Secus si soret , ejus Intelligentia non gauderet. eo perfectionis gra.du , cujus est capax , nec adeo. iret infinita . 4o. Sed hanc plenissimam rerum omnium scientiam, qua Divina aeterna Μens fruitur ,

' juvat paullo latius persequi. Quotquot cogno- shilia sunt ad duas clailes revocanda videntur , si ab ipsa aeternitate considerare ea velimus. Harum altera simpliciter possibἰlia complectitur ri altera Vero, quae, pro certa temporum .differentia , sunt futura .

i. Quod ad primam spectat, Nemo unus ambiget, Divinam Intelligentiam haud es e L

se ipsius Dei, entitate angustiorem , sed ' eam tam late patere , quantum ipsis patet Divina natura. Nisi enim ita , foret Deus sibimet ignotus, quod dc stultum est asserere, & Divinam evertit. nais turam . Itaque Deus seipsum , Entitatem profecto absolute infinitam , adaequale intelligens , nequit una simul distinctissime non perspicere , quot modis communicabilis sit. Id vero nihil est aliud, nisi infinita numero, specie. & genere Entia sintelligibiliter cudere, ac sibi repra, sentare. -In. infinita ergo Divina entitate, inib

334쪽

mitaque intelligendi vi ratio continetur , eccur Deus infinitam omnium possibilium scientiam S cudat, & complectatur. a. Iam vero infinita possibilia, relate ad existentiam , ad quam . perduci possunt Divirm efficacitate potentiae , infinitas subire possunt combinationes inter se, tum in coexistendo , cum in sibi invicem succedendo. Hae combinationes, sive isthaec intelligibilia 1 ystemata Entium coe- ixistentium , & sibi invicem succedentium totidem sunt Mundi ideales. Cum ergo Mundi id ales snt totidem Possibilia , ii' profecto Divinae infinitae Intelligentiae plenissime , & penitissime 'patere debent. Num ne seret Divina intelligendi vis minor suo objecto λ vel potius ; non intestige- 'ret Deus, quae intelligendo cudit λ '4 . Ex hisce intelligibilibus Μundis equiisdem iiis niti sunt, qui nequeunt esse nisi inor. dinati : quoru in scilicet Entia & coexistentia ,& successiva. contra, ves praetcr mutuas relatio. nes ex singularum naturis fluentes, Cexillarent,

vel pergerent. Atqui infiniti alii erunt ordin tissimi , su. que singuli perfectione constantes ait nimii lim , quoium Eutia tum existentia cum successiva juxta mutuas relationes, & suis . naturis conforna iter pergerent , eontenderentque ad aliquem communem finem . In singulis hi lce

Μuncis ideatibus Orcinatis nihil fortuitum, Diahil temerarium nec esse nec fingi potest Si gula qu , quot Iel ad idealem coexistentiam , vel ad idealem succissionem spectant ex natura ἡ& ccmplexione tot is systematis , nec non ex naturis singulorum Entium systema conflantium,

335쪽

suere debent: nec aliter fluere, quam i pis Emtium naturae, mutuaeque ad invicem relationes exigunt. Hinc profecto est , ut, vel ex ipsis e-

mordiis eususque Μundi intelligibilis, infinita Divina Intelligentia , cui Renitissime patent & n turae , & relationes ut ut minimae Entium ad illum Mundum spectantium , perspectissime, &plenissinae nequit non attingere singulas succensiones , & evolutiones ad eumdem Mundum

spectantes .f 44. Divina possibilium scientia , quam

breviter modo exposuimus, fetentia sisticis in- relligentia solet nuncupari. Ejus fons & origo, ut patet , ipsa est infinita Dei Entitas Divinae Intelligentiae plenissime patens . 43. Atqui gaudet quoque Deus completa

scientia omnium futurorum, quae ad certa quaevis & determinata tempora spectant; quam visionis scientiam dixerunt . Hujus scientiae, eo quod & futura libera complecti debeat, ex humanis ideis explicatio, acriter torsit Theologorum ingenia . Ita vero nobis exponenda videtur . Μundus hisce realis, quantus quantus est dc duratione , & extensione, & intensitate . exis

premo est & descriptio unitis ex illis infinitis antelligibilibus Μundis Divinae Μenti longe lateque ab ipsa aeternitate patentibus: illius sciali e , cui aeterno , & emcacissimo Divinae Voluntatis decreto adjudicata fuit existentia in tempore consequenda . Nihil profecio est, nec fuit, nec erit quidpiam in hoc reali Mundo , quod vel latum unguem ab illo aeterno exemplari re

336쪽

cessit se . Cum ergo Deo constet suae Voluntatis emcacitas, tum constiterit ab aeterno ideatis Μundus , cui existen iam in tempore consequendam adjudicavit : nequeunt ei ab aeterno non esse utique perspecta quotquot futura sunt . Reales enim entium successiones , & fui ra quaevis, quae ad hunc spectant Μundum, sunt expressiones ideatium successionum & evolutionum , quae in aeterno intelligibili & exemplari Mundo Deus contemplabatur. Voluntas itaque Divina fons est & origo illius scientiae . qua Deus futura omnia ab ipsa aeternitate complexus est q6. Humanarum actionum certa & infallibilis ab aeternitate praenotio adeo cum liberin. late pugnare visa est quibusdam Philosephi ut exitum non reperientes. maluerint superi iendo alterutram denegare, quam sui imbecillitatem ingenii fatentes, utrique veritati acquiescere. ΗΟ-rum nempe Alii, de humana libertate nihil haesitantes, futurorum liberorum scientiam ab aeternitate Deo adimerunt. Alii vero, Divinam re. rum omnium certam & infallibilem praescientiam pro rata , 3c indubia statuentes', Μentibus agendi libertatem eripuere.. Hi e Fatalistarum sunt grege, qui Divinam praescientiam nobis necessitatem imponere agendi quaeclinque agimus, contra intimum conscientiae sensum effutiunt. Iis. dem

a) Elegantissime Boethius confotat. Tu cuncta superno Ducis ab exemplo: pulcόrum, 'lcherrimus Isis Mundum mente gereus , similique in imagis forma' a P media ue jubens , perfectum absolvere partes .

337쪽

dem pene armis Utrique pugnist, quo pro nam

tueantur sententiam. Hos audire & refutare maximopere interest . . ,

47. Inquiunt: I. Cum Dei scientia certasti & insallibilis, quae Deus praenovit, nequeunt profecto non evenire . Sed quae nequeunt non evenire necessario eveniunt. Quae ergo futura Deus praenovit, necessario sunt futura . Vel

ergo . nulla sunt futura libera , vel si aliqua sunt huiusmodi , a Deo neutiquam sunt 3 praeis visa. II. Et revera, facta hypothes, Deum singula ab aeternitate praevidis sicuti si modo aliquid fieret.contra id. qu Deus praevidit , actu Dei praevisio errori obnoxia seret: ita pro. fecto, si aliquid contra id, quod Deus praevidit, evenire posset, Dei scientia posset errori sub.

jacere . duum ergo Divina praevisio , nec un. quam a veritate, aberret , nec queat aberrare :dicendum, est , rerum omnium & Caussas , &effectus ne dum ita pergere, ut Deus praevidit, sed nee aliter pergere posse . firmatur ita. que, vel nullam habere Deum certam scientiam futurorum : Vel quae dicuntur futura libera non esse hujusmodi nisi verbo tenus, reapse tamen

necessaria esse. ν ' V

48. Ad singula respondemus . Ac I. distinctione indiget, quod principio ponunt: θμην

Deus Draenovit., nequeum, non evenirer nequeunt

profecto non m bisorbetice , 8c consequen ter , non item absolute , & antecedenteν . Quae distinctio ut in propatulo ponatur, supponamus, me , omni illusionis periculo remoto , Petrum coram ambulantem intueri. Profecto, . quandiu

338쪽

illum assibulantem intueor , fieri nequit quin deambulet ς non enim fieri potest, ut idem sit simul, & non sit. At nemo non videt, Φdcirco fieri non posse , quin Petrus deambulet quia ipse se & ad deambulandum determinavit , dc

adhuc in eadem. determinatione manet : non quod necessitatem aliquam tex mea visione passus sit, vel actu. patiatur . Necessitas itaque , qua Petrus actu deambulans nequit non deambulare, pGhetiea est, & conseq'ens, flustnS nem pe ex ejus libera eterminatione, n m. soluta , 3c antecedens, quae nimirum . ex mea visione manet , , illum praeveniat , & cogat ad ambulandum . Una eaAmque Petri libera determinatio ad deambesandu' ιγ . origo est,ri &principium eccur illum , deambulantem: cςrt In- tuear, & cur nequeat ille actualiter& de facto non deambulare. Ira porroi de Divina suturorum liberorum praescientia. loquendum est :futura enim libera, i ut Divus Augustinus monuit , non quia Deus nου ν, ideo sunt futura sed quia erunt futura, Deus novit . sa)

praescaemiae , & futurorum ex nostrae imbecillitatis di ignorantiae modulo usurpari; haec enim vocabula u ad Divinam aeterni ni Mentem referre quis velit , primum e uidem idem ei sonare debet, as clara, mruitiva cognitio'. alterum vero praefentia, actualιώ- stsaria realis hicce Mundus lex prestio, & descriptio illius Mandi ideatis, ouem Deus α Mente gerebat, & a fine

ad finem penitissime attingebat. Quae igitur nostri

339쪽

is 6 NATURALI s

'M. II. Neque quidpiam valet ,- quod sucundo, objiciunt: nempe si ea , quae a Deo sunt praevisa, intrinsecus, & absolute possent non evenire, vel evenire aliter ac praevisa sunt, foret intrinsecus possibile, Divinam praescientiam

a veritate aberrare : atque adeo, vel Deum

certa & infallibili futurorum libreorum praescientia carere, vel nulla esse futura libera . Non, inquam, quidquam valet hujusmodi objectio :nam licet Caussae liberae dum agunt, & antequam agant intrinsecus & absolute potentiam habeant non agendi , vel agendi aliter ac agunt:

contra ac caussae necessariae, quae . sua natura &intrinsecus nequeunt non agere , vel aliter age. re; non propterea caussarum liberarum actiones minus certae sunt & determinatae, ac actiones e eaussis necessariis profluentes . Te ambulantem

intueor, & lapidem sibi commissum deorsum Iabentem : non minus certa , & determinata est tua deambulatio, quam lapidis lapsus : non minus mihi constabit tua deambulatio licet libera, ac lapidis lapsus, qui ex ipsius naturali, & ne-Ces

ctu appellamus praeterita, pr sentia, & sutura , singula aeque praesentia Deo ab aeternitate fuere, & uuae a nobis dicitur futurorum praescientia, revera, mi respectu, prae sentium visio est, & appellanda venit. Conficitur hinc, quod scuti nostri respectu certa scientia praeteruorum , & praesentium non cogit facta esse , quae praeterrerunt , neque feri cogit, quae modo fiunt: ita certa Dei scientia nihil cogens paturas , & re tiones Entium in illo ideali Mundo ordinatorum, neque modo cogit facienda in hoc inndo reali, quae fieri & fluere ex propriis Emtium naturi; Ei visa sunt in intelligibili Mundo

340쪽

eessaria determinatione pendet . Potentia sane quam habes non deambulandi, nihil labefactat actualem tuam deambulationem, nec eam dubiam, incertamue emeit . Igitur Deus liberas. determinationes abi aeterno perspiciens nec un- 'quam fallitur, nec falli potest, licet Caussae liberae potentiam illis determinationibus oppositam habeant.

De Dei absoluta Beatitate. '

f. so. I Eus beatissima, & imperturbabili

natura gaudere debet. Est sane Deus inns necessitate suae naturae existens atque adeo Entitatis absolute infinitae 28. ' Nullienti talis, seu bonitatis ratio nec ei deest, nee decidere ab eu potest . Qua necessitate naturae existit, eadem & est infinite perfectus , L perpetuo conservatur . . Sed Mens , quae hujusmodi est, nequit non esse beatissima, & imperturbabilis . Deus igitur beatissima, & imperturbabi- .li natura constat. Finge, Deum minus esse beatum . Deest Ei ergo bonum aliquod , 'ex cujus defectu mini' si beatus . Sed hoc est absurdum. Finge turbari posse. Decidere ergo ex Eo po test aliquod bonum , vel malum aliquod in eum , Occurrere. Igitur nec erit beatissimus , neque immutabilis. Atqui haec pugnant. Gaudet ergo Deus beatissima, & undequaque imperturbabili

s. II. Patet hinc I. nullos veri nominis af-

SEARCH

MENU NAVIGATION