Muscologia recentiorum seu analysis, historia, et descriptio methodica omnium muscorum frondosorum hucusque cognitorum ad normam Hedwigii

발행: 1797년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quin muscorum per innovationes et propagines muItiplicatio naturae, ut ita loquar, acceptior et usitatior altera sit , quippe quae certioris sit successus externarumquacausarum actioni minus obnoXia. Faciliorem pene dicerem cum minoribus impensis fiat, nec illum stupendum partium propagationi soli inseruientium apparatum, nec tam exquisitam succorum secretionem exigat; at naturae nihil faciliusve dici potest. Hic tandem obseruabo contra seXualismi oppugnatores, eos nempe, qui plantas cryptogamas sexu donari et semine multiplicari negant, nostrarum plantarum tanti, ut mox videbimus, in naturae oeconomia momenti conseruationi et

multiplicationi per solas innovationes et propagines non bene consultum iri fuisse. Sic stenim illae plantulae in loca a primitiva sede paulo remotiora, numquam migrare, nec saXa, rupes, 'muros arborumque truncos caespitibus suis decorare potuissent, quod seminum ope coloniarum instar in externa littora ventis deduis clarum, facile et breuissimo temporis spatio accidit; sicque arctioribus limitibus minorique frequentia quam aliae stirpes vitam exegissent. Hoc autem naturae ad maximam indiuiduorum multiplicationem et disseminationem indesinenter tendentis legibus et fini repugnare videtur. Da tempore, quo musci florent, nempe clandestina connubia fungunt, vix Α' aliquid certi statui potest, cum plerique auctores fructum pro anthera et tempus, quom --- ille ad conspectum venit aut maturescit pro ipla anthes habuerint. Solus sere Hed-wigius tempus florescentiae omnium quas ipse legit specierum rite explorauit ac stabilivit; quod vero ad externas a se inuestigatas species attinet obseruationum desectu plura in medio relinquere coactus est. At quamuis peculiares obseruationes no- his adhuc maxima pro parte desint, tamen indicia quaedam dantur, e quibus muscorum florescentiae tempus sne magno errore determinatur: I. Hed igit obseruationibus constat, plerosque muscos eodem circiter tempore emittere flores, quo matura capsula operculi discessum aut molitur aut perficit, quod praecipue vernis mensibus accidit. Tune stenim succi amuentes et in fructum maturum non amplius admissi flori hus nouis producendis 'impenduntur. Hinc tempus illud muscorum inuestigatoribus inpriinis commendandum. 2. Frigore ingruente P omniumque vegetabilium s bris rigentibus muscum nullum florere extra dubium est; sed simul ac aura tepescere, fauoniorum habitu hyems solui, et niues colliquescere incipiunt, plerique muSci, qui ad muros, saxa, parietes habitant, aut petrosa, glareosa, aprica vel arenosa colunt, sorere properant. 3. Caloribus in dies ingrauescentibus aestateque instante, humore genita hili

omnes illi musci de tuuntur et languescunt; at qui in profundis paludosis et um-

102쪽

brosis aquoss vitam degunt ab aestu defensi, soboli propagandae hae ipsis opportunis

sima tempestate incumbunt; fyrio autem furente aliquot tantum species alpinis paludibus florent, in planitie vero vix ulla. Barbi la Onguieti lata sB) tamen et Polytr eho indulatum B his feruidis anni mensibus etiam florem educant. q. Autumno

tandem humidam nebulosamque tempestatem reducente, musci quos aestuS grauauarat refocillantur et iniviridariorum, nemorum, sylvarum umbrosis, viarum cauarnm marginibus vilis etc. iterum vigent et e succorum denuo affluentium penu flores novellos in sequentis anni spem promunt. Nec hyems ipse, si modo non nimis acerba sit, et interdum occidentalibus ventis tepescat, eorum florescentiam prorsus cohibet. Nonnullae species autem, Ex: gr: Orthotrichum stria triΠι B , vere et autumno perinde florent. Aliae tandem, ut Gymnostomuin trunculatum BJ, Barbu-Ia conuoluta soboli procreandae singulis fere anni mensibus incumbere videntur,

cum capsulas in variis maturitatis gradibus omni sere tempore nobis offerant. Sic Phasea, notante Schrebero, si solo eorum prouentui fauente viantur, Omni anni tempore plantulas iuniores adolescentes, adultasque, imo in eodem indiuiduo diuersae aetatis capsulas ostendunt. Caeterum muscorum ut et aliarum stirpis m anthesin, in diuersis regionibus eamdem non esse et pro diuersa eorum temperie citius iariusve succedere facile intelligitur. Sic in Germania ubi plerumque hyems acris est Et ver serum, muscos tardius quam in Gallia aut Anglia florere certissimum est. Quin et in eadem regione eorum florescentiae tempus singulorum annorum propria temperie pendet. Hinc in variis auctoribus muscorum fructus maturescentiae

sicque eorum antheseos, quippe quae eodem fere tempore locum habeat, varia et alio quin vi explicanda indicatio. Cum paucissimi musci hermaphroditi sint, in plerisque contra mas et foemina pol e k9 discretiS sedibus, nunc in eodem, nunc in diuerso indiuiduo vivant, quo pacto foe-D Tio. cundatio fiat, nempe qua Causa mediante oleola antherarum pollinis materia, quae

sola vi generatrice praedita esse videtur, ad foeminea genitalia deferatur, forte quis rogabit. Vbi utriusque sexus genitalia in eadem stirpe proxime vicina sunt, ut in Grisuiuia apocarpsi, B), sola antherarum disruptione pollinisque in vicinia emib. sione locum obtinere posse palam est. Si vero paulo longius inuicem distent, imo distincta individua occupent, ventorum ministerio pollinem circum quaque dissa u. tium, aut insectorum ope, quibus in stirpium di clinarum foecundatione partes maxi

103쪽

maximas recentiores physiologi tribuunt, fieri necesse est. Haec nempe, ubi humorem mellifluum in floris nectariis secretum atque C OJIectum avide petunt, non aliter huc penetrare possunt, quam prope antheras iter faciendo et pollinem ex iis effusum pilis, quibus eorpuscula horrent arripiendo et retinendo, quo onerata euo lant et ad sores foemineos eodem desiderio addUeta, iis impraegna honis principia tradunt. Cum vero hucusque in muSCOrum noribu S neu vera nectaria nam eorum paraphylas seu fila succulenta, quam ui S hoc Domine a nuperis muscologis donatae, eorum vices nullatenus gerunt) deprehensa fuerint, nec quicquam obseruatum sit, quod cum illo mellino succo, cuius insecta adeo esuriunt, affine videatur, de horum animalculorum in muScorum impraegnatione ministerio jure dubitari potest, praesertim si reputetur, quam minutuli sint muScorum flores, et quam pauca insecta tempore, quo stirpium nostrarum VulguS floret, in conspectum veniant. Non aliud igitur vis generatricis vehiculum, quam aerem, in muscorum impraegnatjone admittere licet,

donec obseruatio iij bus rite jnstitutis alia edocti fuerimus, Cum aquaticarum plantarum genitalia munere suo lah aqua fungi non post

sint, quam mira industria sapientiaque summus omnium rerum opifex harum stirpium conseruationi consuluerit, omnibus naturae scrutatoribus satis notum est. Scimus etenim earum plerasque e X: gr: Nymphaeas omnes, Ranunculum heterophyllum, Pota Diogetonum familiam et C. aeris eorum utriculis contenti dilatatione vel contractione nuna aqua specifice grauiores nunc leviores fieri. Hinc tem pastato serena, aere solis radiis calescente et rariore facto, a quae superiora petunt si Oresque foecundandos explicant. Sole vero occidente, aut turbida frigida ue tam pestate exor

tu, illico floribus occlusis in aqua demerguntur. Quin et Glisueriae plantae, ut notum, dioicae mascula stirps spicam florentem sub aqua explicat; mox vero flosculi a planta parente se e S sunt, natant, aperiuntur, et per aquae superficiem vagantes foemineos flores, qui, cum scapi spiraliter contorti calore relaxata est spira, petunt aquae superficiem, adeunt atque foecundant. Muscis autem aquaticis idem ac Nymphaeis mos est. Sic Miritualis antly eticae ramuli floridi, vernis diebus amoene calentibus, ad superiora feruntur ita , ut flores masculi et foeminei supra aquae superliciem emineant amplexu quo coniugali gaudeant. At illud non nisi in aquis quietis aut numquam multum agitatis locum obtinere potest. Hinc musci in

fluminibus rapidis procellosisve lacu hus fluctantes ut 'utinalis minor, Hypnum suctemi, rarissime cum capsulis inueniuntur.

Nunc

104쪽

6. Nunc quos gradus et vices incrementi, florescentiae, fructi Beationis et

VITAE ET durationis musci experiantur paucis eXponere superest.

.i γλ L . Semina muscorum terrae mandato, iam septima a sationa die, Hedwigio in Melyelitera hygrometrica: Μ) obseruante nobisque haec naturae arcana reuelante,

terrae consitae superficies leniter virascere incipit. ΗOrum autem viridium aceruulorum si unus caute auferatur et aqua diluatur, semina conspiciuntur una parte radicula simplici tenerrima albu instructa, e regione aduersu vero corpusculum simplex, obtusum, cotyledonis rudimentum emittentia. Tribus abhinc diebus elapsis acervulorum viror intensior sit et plantulae simili ritu obseruatae iam radiculas numero et diuisionibus auctas cotyledonesque ramis catos ostendunt. Post octi duum tanisdem folia ipsa cotyledoni hus cum simplicibus tum ramosis stipata oculis nudis conspicienda veniunt, ita ut intra viginti ' dierum spatium semen in plantam completam sese explicauerit. Inde plantula in dies incrementa adipiscitur, folia auget et multiplicat, imo a laceorum abundantia in multis speciebus, ex: gr: in omnibus Mynis ramos nouellos profert. Aliquot abhinc mensibus elapsis citius serius prout tempestas magis minusue fauet et pro specierum diuersitate, succis affluentibus et in caule longiore iam melius elaboratis, plantulae nostrae nuptias moliuntur et genitalia exserunt ). Pollen spermaticum in vasculis suis elaboratum ad antheras feris tur ibi qua humora unctuoso copiosiore solum coaceruatur, donec emissionis tempore instante folliculus apice pellucido vesiculae in modum turgescit et disrumpitur. Tum sperma sub operis granulosi forma emittitur aerique commissus ad pistilla eo. item tempore hiantia desertur et humore, qui ibi excernitur madefactum vivido motu dissilit vimque prolificam granulis suis contentam eiaculatur, qua per stili viam in Guarium penetrante impraegnatio sequitur. officio suo defuncta anthera sensim marcescit rugosaque euadit; at fructus rudimentum impraegnatum turgescere incipit

Et Hoc temporis spatium in omnibus muscis idem esse amrmare non ausim. Ex analogia probabile fit, in variis speciebus et pro varia aeris solique conditione diu

lam esse. An Ihynα iam primo soreant anno adhuc Ignoratur, cum eorum seminatio artificialis nondum euentu selici tentata sit. At mihi nulla huius goneris indiuidua cum Capsuli S o Currerunt, quae non plus in in usue ramosa fuerint, unde illa primo a na. talibus anno Parere vix crediderim.

105쪽

et in conuium abit. Eius quidem incrementa initio lentissime procedunt, ita ut

mensem unum pluresue calyptrae velamento prorsus absconditum maneat, succis in nouellos ramulos insequentis anni spem impensis. Quorum vero vita annua est truncusque innovationis eXpers ouarium foecundatum citius in fructum maturatur, succis ad alium usum non assumtis. At quamuis initio incrementa leuia sint, sensim tamen omnium partium dispositio mutatur. Pedunculus profecto adhuc minimus cerni incipit. Capsula ei insidens succis affluentibus dilatata calyptram, qua obuelatur et quae ei apice et basi firmius adhaerens circumponitur, distenilit. Hac nondum cedente va Sciata, quae e caulo in pedunculum transeunt, magis magisque distenta thalami particulam in altum trahunt. Hinc vaginulae, cui pedunculus inseritur origo. Fructus postea incremento succorumque affluentiu calyptra in dies magis hali turgefacta tandem thalamo auellitur et nutrimento ulterius destituta crescere desinit. Nunc resistenitia sublata pedunculus elongatur; capsula in altum fertur et breui tam poris spatio augmenta valida capessens calyptra capacitate non amplius Continetur, quae eius nisu sensim eleuata tandem vel integra vel latere aut margine fissa abscedit. Interea capsulae vascula et deposita in eorum areoli S pulpa, quo propius illa maturitati accedit, eo magis indurantur et solidiora sunt. Hinc coloris initio ex albido virescentis in luteum, purpureum, spadiceum, fuscum etc. primum in pedunculo et operculo postea in theca mutatio. Colore ultimum saturationis gra dum adepto matura capsula Operculum demittit, et semina ventis difflanda mandantur , vulgo post semestre ab Ouarii impraegnatione spatium. Nempe fructus

autumno foecundatus insequentis anni vere maturatur; qui autem vere impraegnatione gaudent autumnalibus eiusdem anni mensibus maturitatem adipiscuntur et

semina emittunt. At in Phascorum familia quippe quae operculo secedente careant seminibus non prius exitus datur, quam tempestatum iniuriis thecae parietibus ei- fractis, aut quod probabilius est, foramine in ima capsulae parte pedunculi discessa aperto. Theca tandem seminis emissione euacuata formam ex ouata in cylindricam plerumque mutat, colorem obscurum induit breuique consumitur. In multis speciebus tamen eX: gr: in Ortho trichis omnibus et praecipue in muscis aquaticis, quae sirmioris structura esse videtur, multo diutius et saepe ultra annum elapsum lupiantula adhuc conspicitur. Pedunculus autem plerumque theca diutius persistit.

sic Les Liae feri cene, Leshiae subtilis pedunculi purpurei adhuc numerosi micant

cum thecae iamdiu corruptae evanuerint.

106쪽

. In muscis, qui annua tantum Vita gaudent plantulae mors seminis explosionem D RATIO. proxime sequitur, cum a natura Cuius Corporum organicorum multiplicatio ultimus et sere unicus finis esse videtur ita institutum sit, ut indiuidua, quae semel tantum pariunt simul atque illa hoc munere defuncta sunt vitae scena discedant aliisque eadem fata experturis illam relinquant. Sic plurima insecta nuptiis partubusque suis vix aliquot dies superesse nouimuS. MuSci vero, quorum per unius tantum anni spatium vitae curriculum extenditur, numero sunt paucissimi; quin et multos, quos vetustiores Bolanici annuOS credidere, perennes esse recentiorum obseruationibus edocti sumus. Illi tantum, quorum truncus simplieissimus est et nulla sui parte inno. vat, tam breui fruuntur aevo. At omneS alii, exceptis paucissimis, ex: gr: Gymno stomo pennat9 quorum duratio bienni S, per plures annos vitam producunt et iisdem tempestatibus redeuntibu S eaSdem foecundationis vices, ramis nouellis nunc etiam parturientibus, experiuntur. Quos autem limites eo m durationi natura statuerit nondum satis constat. Hoc tantum Certum est, perennanteS muscos praese tim Hypna successu temporis ligneam quasi compaginem adipisci et destructioni diu resistere. Quin et magna ramorum copia plurimaque fructificationum anteriorum vestigia, quae in eis deprehendimus, longaeuam eorum vitam oculatissime testantur. Imo naturae erga illos benevolentia omnibus aliis fere stirpibus denegatam Palingenesiam iis concessit.

Tam solida etenim compagine eorum caulis et folia paren chymate corruptibili fere prorsus destituta gaudent, ut in herbariis per plura saecula illaesi seruari et aqua iterum irrigati aut solo humido commissae reuiuiscere possint, illud testantibus experimentis in horto holanico Oxoniensi institutis, quibus vetustissimi musci siccati ex herbario Οxoniensi deprompti aqua sola in vitam reuocati fuerint. Sic Neckexus muscum quamdam Milium Dill. fortuito inter Plantas alias ex Avernia allatas repertum absque fructificatione et semicorruptum , cum in solo uliginoso collocasset, surculos nouos emittere imo flores masculos capituli formes proferre summa cum oblectatione vidit. Idem naturae scrutator Barbulam ruralem B), orthotriachum smatum B), Hypnum abietiuum aliosque muscos per biennium in pyxide asseruatos et prorsus desiccatos solo umbra et humore gaudenti mandauit et post trimestre spatium germinare miratus est. Acti Theod. Palat. Vol. II. p. yy . Sic et Gleditsius nos edocuit, muscos jam ab annis centum emortuOS, per horas tantum septem

107쪽

septem vel octo aquae frigidae immersos, reuiuiscera pristinumque vigorem redipisci. At quamuis mugei vivacissimae sint naturae, tamen in vacuo, obseruante Boerhaavio Chym. T. I. p. VII. citissime pereunt, non tantum ob aeris, sed etia in et praecipue, ut ex Bartholoni experimentis Iiquet, ob eIectrici fluidi desectum.

108쪽

De Muscologiae utilitate et Muscorum u.

Sed forte quis dicet: hQuorsum ista laboriosa tam exiguarum plantarum inuestigatio, quae nobis nullum commodum afferunt et naturae superuacaneae ac inutiles productiones esse videntur Z Quid tam sollicito ingratoque studio horae melius impendenda consumuntur 3 - Haec si vulgus ignarum et fruges depasci natum rogaret, adeo tritam absonamque impugnationem responsione nulla dignarer; cum vero non desint homines doctrinae Et ingenii minime expertes, qui eadem fere nobis iactitant et in Iahores nostros tamquam inane ne flocci quidem faciendum studium superciliose despi. ciunt, nonnulla de muScologiae et muscorum usu hic proponere Iubet. 1 Rerum naturam numquam magis, quam in minimis, totam esse, a veteribus Nusco Lo- haud insulse dictum est, illudque effatum recentiorum micro scopicis obseruationi- Τ6η , Π bus in dies confirmatur. Sic mundus alius, alius rerum ordo, de quo ne antiqui

quidem somniarunt, nobis ortus est, qui miraculis ac prodigiis, praesertim quod ad generationis mysteria spectat, scatere videtur. Muscologia autem inter eas scientias, quibus ad naturae arcana altius penetratum est locum non contemnendum occupare facile nobis concedet, qui harum plantularum studio incubuerit et Hedwigianas

109쪽

nas oh seruationes meditatus fuerit D. Nam, ut alia taceam, quam diuersus et elegans harum stirpium habitust Quam concinnae figurae a vasorum anastomolantium laedaleo concursu in eorum foliis oriunturi Quam artificiosa vasculorum structural Quam singularis calyptrae cum fructu cohaesio indeque eius ab illo discessust Quanta sapientia illius usus variis capsulae incrementis accomodatust Quam stupenda thecae structurae eiusque cum operculo hanc maturam deserente vix explicandus nexust Quam mirabili arte peristomatis dentium mechanismus exstructus est lQuam sagace cura prouisum, ne tempestate inopportuna semina, anni sequentis speς, amitterentur ac interirenti Quam benigne, quam diuersimode specierum propaga tioni consultumi Quid si omnia illa, quae de muscorum oeconomia, de sedibus ad

vitam exigendam et propagandam eis concessis, cle sexuum ratione etc. supra exposuimus iterum percurrere velim, certe prius tempus deficeret, quam exhausta esset materia. Qui autem haec omnia mente sua reuoluit, illum necesse est in summam admirationem rapi et ad veram omnipotentis opificis adorationem .deduci, qui in musco tenuissimo muris adnascente non minus suam gloriam, quam in cedro caput ad nubila ferente, manifestat, quemque omnes gentes, Omnia saecula, quocumque nomine illum nostra ignorantia dicat, siue Naturam, siue Delim, siue Rationem aeternam vocamus, testantur atque laudant. . Quis autem tale studium, quo ad aeter nam omnium rerum causam evehimur, tamquam inutile ac contemnendum detre' clare ac deprimere ausit lLega continui res 'omnes creatas connecti, nempe seriem continuam per omnes naturae classes et familias a corporibus maxime compositis ad simplicissima descendentem et nullo saltu interruptam dari, non aliter sere quam ratiociniis hucusque Edocti sumus. Pauca etenim tantum huius immensae catenas percipi mus fragmenta; ubique lacunas, ubique vidua deprehendimus. Has autem lacu nas explere et legem Continui obseruationibus euincere summis naturae scrutatoribus operae praetium semper visum est. Hinc ad illum scopum attingendum totis viribus enisi sunt, totam animi sagacitatem intenderunt. Microscopiorum beneficio nuperiuS innumera corpora innotuerunt, quae antea vel tenuitate sua visum effugiebant' ,,Muscus in parietes haerens, ait Heingius in praelatione ad dissertationem de notis et falubritate muscorum, Contemptim a multis adspicitur, at iis, qui ad examen structurae et virium descendunt, infinitae admirationis occasionem Praebet.

110쪽

bant, vel saltem ob minorem partium molem non satis distinguebantur. Sie nouae illius totam naturam complectenti S seriei partes nobis detectae sunt; sic etiam

magnorum corporum structura et compaginibus melius cognitis nouos catenaa annulos arctioremque rerum neXum percipere contigit. Vt autem ad muscos

nostros redeamus, ante nuperorum in hac familia obseruationes, natura a plantis conspicuis genitalibus praeditis ad crypto gamas dictas non grada et iuxta continui leges sed saltu ingenti transire videbatur. Nunc vero lumine ex Hed wigianis scriptis nobis affulgente, in muscis calicem, corollam, antheras, pistilla, omnia Vno verbo proceriorum et palam nubentium organa deprehendimus; sicque plantae aestiuales, ut ita loquar, nempe frigoris et diuturnae humiditatis impatientes,

connubia tandem palam celebrantes a plantis hyemalibus frigore illaesis, humiditatis amantissimis, paren chymate fere nullo, irrigatione ad vitam facillime reuocandis, saecula multa persistentibus, et thalami gaudiis furtim fruantibus multo minora interuallo separantur; immo lacunam expletam et cryptogamiae arcana partim saltem revelata dicere possumus. A muscis ad Marchantiam, aliasque Hepaticas commode transimus, quippe quae omnibus fructificationis partibus perinde instructae pariterque aqua reuiuiscentes a stirpibus nostris tantum fructu apice;dehiscenta seminibusque filis contortis elasticis adhaerentibus distinguuntur. Inda propter sim Ilem, ut videtur, seminis structuram ad Equisset a deuenimus, quibus affinia Lycopodia, sicque continuo tramite ad ultimos regni vegetalis fines quamuis caliginosa nondumque satis explorata via tendimus. Sed posteris aliquid reliquendum. EX his, quantum muscorum studio in naturae scientiae gratiam tueri factum sit, patet, Tandem ars nulla, nulla doctrina qua ingenii nostri vires exercentur et sagacitas acuitur, contemnenda ' b. Quamcumque scientiam aut scientiae partem felici successu excolueris, alias etiam e laboribus tuis fructum percipere et illustrari persuasum habeas. Cum omnes scientiarum partes nexu plus minus arcto

cohae η Ρaucissimae excipiendae sunt, ut Anastatica, quae etiam aqua reuiuiscunt.' Quam egregia haec Halleri sententia is Difficile est definire limites ubi curiosita S

desinit habere utilitatem.'

SEARCH

MENU NAVIGATION