Muscologia recentiorum seu analysis, historia, et descriptio methodica omnium muscorum frondosorum hucusque cognitorum ad normam Hedwigii

발행: 1797년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

IO Itulo poneret. Corpuscula etenim cylindrica filis succulentis associata in Miliorum nonnullorum et Fontinalis antipyreticae gemmuliS detexit, veramque eorum naturam et usum primus suspicatus est; postea vero in pristinum errorem relapsus stelligeras stirpes pro foeminis et urceoligeras pro maribus habuit. Ut ut sit, Michelio potius inuestigandi tempus et honae notae microscopia quam ars obseruandi. iudicium acre, et in naturae exploratione constantia defuisse videntur. Dillenii methodum magni nominis Bolanici secuti sunt nonnullis tamen Lux rui-

immutatis. Sic Lud vigius De . Gen. plant. p. vo. huius genera quidem retinuit qk V at proprio modo ita desinit: Polytrichum. Caules erecti; pedunculi e ramuli apice prodeuntes; capsulae tectae calyptra villosa decidua. Erotivι cum Polytricho conuenit, sed calyptra laeuis est. Hypnum. Pedunculus e foliorum alis; capsula operculo tecta; calyptra de-eidua acuminata.

mion. Capitula mollia, nuda, prorsus nulla calyptru nullaque membran eincta e summis caulibus vel ramulis. Sphagnum. Planta cauli fera vel acaulis; capsula a ovatae vel cylindricae, nulla calyptra tectae in summis ramulis sessiles; capsulae apex in osculum denticula' tum dehiscenS et puluerem emittenS. Fontinalis. Capsu Iae nulla calyptra tectas, in alis soliorum sessiles vel breuissimo petiolo instructae per maturitatem dissilientes. Hae generum definitiones autem Dillenianis multo sunt vitiosiores: nam, ut alia taceam cur ab auctore Fontina liblis calyptra denegatur, quam Dillenius iis iure

tribuit Θ Unde capsulae in miis praetervisae 3 Quaro peristomatis denticuli pro Sphagni caractere venditantur, cum in plerisque Dillenianis Sphagnis desint Z etc. Sed diutius hic immorari non Iubet. Multo cautius et feliciori successu Dillenii methodum 'quaIis in Plantarum Ilausib. . . Giessensium catalogo inuenitur Ern siningius emendare aggressus est. In Principiis cetus. Bolanici' quae anno IT 8. edidit DiIleniana genera sic determinata inuenio:

132쪽

mium capitulis difformibus. Sphagnum capitulis uniformibus capitello coperculo donatis, non calypiratis. Fontinalis capitulis uniformibus, capitello donatis, calypiratis; petiolis

nullis' seu breuissimis insidentibus. JUymim capituIis uniformibus, capitello donatis, calypiratis; petiolis lon gloribus e foliorum alis. Bryum capitulis uniformibus, capitello donatis; calypiratis; petiolis Iongioribus e summis cauliculis; calyptra levi. Polytrichum capitulis uniformibus, capitello donatis, calypiratis; petiolis Iongioribus e summis cauliculis; calyptra villosa.L1MNAEus. interea Linnaei ingenio et obseruationibus nouus rerum ordo in Bolanica natus erat. Sexum nempe plantarum, quamuis antiquis non ignotum, a Zalugians

kio anno I 592 et Bauhino anno 165O obseruatum, serius a Grenio, Malpighio, Baio, Camerario, Waldschmidio, Vaillantio etc. demonstratum, a Bur ardo in

spistola ad Leibnitium anno ITO2 missa, tamquam commodum criterium, quo plantarum comparationes institui possent, indicatum, i inmo a Boerha auio ad genera determinanda adhibitum, nullus tamen ante Linnaeum unicuin fundamentum esse, cui generalis plantarum methodus commoda superstrui posset, pronuntiauerat. Hunc sibi Linnaeus honorem vindicauit, et uniuersam Bolanices doctrinam ita emendavit, ut nec purior nec pulchrior unquam ante eum exstiterit, Nec musci communi stirpium fato nuptiarum legibiis nunc adstrictarum et e genitalium consideratione in classes distributarum carere poterant. Hi ne cum Linnaeus tamquam constantemst obseruationibus indies confirmatam naturae legem hoc effatum praedicasset: Om-Μia segetabilia fore et fructu institui, foremque ita autecedere omnem fructum,

ut generatio partum antecedit, in muScis tales partes etiam quaeri par erat. At dolendum est, tantum virum potius Dillenii de muscorum sexu falsam opinionem retinuisse, quam ipsam naturam, quae, si rite inuestigatur, arcana sua tandem re velare cogitur, explorasse. Capsulas igitur pro antheris et stellulas scobiseras caulis apicem in Mniis et Pulytrichis occupantes pro foeminis habuit. Ex hoe turbido fonte plurimus fluXit error, et muScologia per quadraginta circiter annos Vel

133쪽

vel dubiis, vel opinionibus absonis, vel litibus nullo pacto dirimendis vexata in erementa fere nulla capessiit et debitam proceritatem multo serius a clepta est, imo affirmare ausim, ante Dillenium Boianicos a vero minus aberrasse. Apud eos etenim, ut ex eorum scriptis elucet, pro certo ac rato habebatur illud vaseulum pedunculatum polline tenui refertum, quod Linnaeus Postea in antheram commutauit veram capsulam seminis receptaculum esse. Flori autem inuestigando, si Michelium exceperis, parum intenti fuerunt, siue illa in uestigatio nimis ardua iis visa, sius fructum absque praecedente flore produci posse crediderint. Aliquid igitur veri

in eorum opinione erat, et in caeteri S potiuS ignorantiae quam erroris arguendi sunt: at ab ignorantia ad veritatem longe breuius est iter, quam ab errore. Contra cum Linnaeus muscorum fructum pro vera anthera venditasset et se eorum lamina anno

1 5 o. primo detexisse praedicauisset Phil. Lot. p. 88. ' ), pleriqus Bolani et in

eius sententiam pedibu S ierunt, remque inuentam quaerere superuacaneum ducentes suis de muscorum genitalibus inuestigationibus finem fecere et si in methodis propriis condendis a Linnaeana paulum discesserunt eodem tamen falso fundamento, si haud solidius aedificium superstruxere. Non defuerunt etiam viri, qui cum inmus eorum capitulis antheras et in stellulis, quibus plerique musci carent, foeminas nullatenus agnoscere possent, hinc totum Linnaei de plantarum sexu systema oppugnandi occasionem nacti sunt; imo disertis verbis seXum stirpibus nostris abnuerunt, et fatidico quasi furore correpti non tantum quicquid de muscorum sexu et nuptiis

dictum ac propositu in erat; sed quicquid etiam in posterum dici posset figmenta somniaque pronunciauerunt. Pauci modestioreS, nec ideo in magistri verba iurantes, sed medium tenentes iter, Linnaeanaque asserta non aliter quam Obseruatione euine enda aut refutanda esse existimanteS, naturam felicius explorauere.

E Linnasi igitur scriptis quoad muscorum seXum nulla lux noua orta est; eontra caligo densior facta. Eius tamen labores muscologiae prorsus inutiles suis a

s Vide milicine. Botian. Paris. P. I 36. Vbi Pedunculos capsuli geros tiges a fruit vo eat, et multos alios ubi capitula capsulae nomine designat. η Vide etiam eius et Bergit Differtationem de feminibus mureorum I 75o. in qua neῶat

quemquam semina muscorum ante eum nota habuisse.

134쪽

dicere nolim. Sex Dillenianis generibus, quae retinuit et eastigauIt, tria noua, phas eum, Sylachumii , et Brixba uiuiam addidit, specierum caracteris accuratius deterini nauit, immo species nonnullas e X. gr. Neistam viridulam B), et me finiri lougifetam Μ triquetrum) ipse detexit atque descripsit, solusqus Hypni abietini cap sulam vidi . Piget eum specie ruin numerum nimis depauperasse et earum plures, quamuis distinctissimas, pro meris varietatibus habuisse. Linnaei adeo cura muscorum frondosorum genara numero a sex ad nouem usque aucta fuerunt, quae ab illo Sis. Nat. V. H. p. ΘΙ - Toa. sic stabilita inue

Sphagnum. Anthera operculata, ore ciliata: Calyptra nulIa. Phaseum. Anthera operculata, ore ciliata; CaIyptra minuta.

. Fontinalis. Anthera operculata. Capsula sessilis perichaetio inelusa. 'Buxborumia. Anthera 'operculata, hinc membranacea. Calyptra caduca. Intra operculum sacculus polliniS. Splaesinum. Anthera insidens apophysi maxime colorata. Calyptra caduca. -- Stella foeminea in distincto indiuiduo. Polytrichum. Anthera operculata apophysi minima insidens. Calyptra villosa. - Stella foeminea in distincto indiuiduo. mium. Anthera operculata. Calyptra laeuis - Foemina, capitulum nu' dum pulverulentum, remotum. . Bryum. Anthera operculata. Calyptra laeuis. Filamentum e tuberculo terminali ortum. Hypnum. Anthera operculata. Calyptra laeuis. Filamentum laterale eperichaelio Ortum.

135쪽

Quot vitiis hase methodus scateat LoiIe percipiet, qui magistεris et auctoritatis iugo solutus erit. Nam, ne basim aggressiar recentiorum obseruationibus e perimentisque euersam, inter tot genera viX unum datur cuius Caracter genericus,

non dicam omnibus, sed plerisque speciebus conueniat. Sic επ. gr. Sphagna calyp tra nullatenus carent. Phasci subulati a caulisque peristoma minime ciliatum. Po- Iitrichi urnigeri apophysis nulla. Muta paucissima capitulis pulverulentis praedita sunt. Nec sola Brya sed omnes alii, si Sphaguum excipias, musci setas tuberculo munc vaginula dicto implantatas habent. Hypnorum tandem adeo Celebratum perio ethaetium in plerisque muscis plus minus conspicuum praesenS deprehenditur. Vt ut mandosa fuerit haec Linnat de muscis doctrina, tantum suit huius viri mi isti m. in re herbaria nomen ut celeberrimi illius aetatis botanici ipseque Hallerus alioquin

ab illo semper fere dissentiens eius sententiam de muscorum sexu amplexi fuerint. Illam tamen potius melioris desectu quam e certa conuictaque fide Halterum i secutum esse facile crediderim; dubia etenim remanebant ut multi eius scriptorum loci testantur. Tantum naturae scrutatorem omnia perpendere et perspicere suetum quae priores Bolanici obseruauerant Michelii animaduersio sugere non poterat. Sed licet persuasum haberet muscos non magis quam alias herbas partibus florum essentialibus carere, Michalio tamen in ea re fidem non habuit, de quo sic iudicat. si Michelianae microscopicae particulae articulatae Et tubiformes, quas pro foribus utriusque sexus auactor optimus habuit, nihil certi habent. Eodem loco suam de muscorum foribus sententiam ita profert. -Εst denique in muscis hene multis seminum quoddam imita. mentum summo in caule non sorigero congestum, aut in alis sessile; quod quidem mihi in plerisque similius videtur gemmae; nam sunt ubi antherae propius est. Harum particularum florum seminumque similium vera natura tamen adque sexum alterutrum repraesentandum aptitudo nondum euidentibus experimentis stabilita

habentur.' Hinc nullam de muscorum sexu certam Constantemque opinionem

Haltero fuisse patet, cum praeterea partem illam, quam e Linnaei fide pro anthera habebat ubique capsulam dicat. At quamuis Linnaeum in ea parte secutus esset, eius tamen genera inteme

rata non reliquit, sed quae Linnaeus numero auxerat, illa denuo Hallerus et vltra quidem limites a Dillenio positos contraxit, speciebuSque ex uno in alterum trans positis illa omnino perturbauit. Phasea etenim cum Sphagnis sub communi Syhagni

Nomina coniunxit et huic generi operculum abscedens Oramque ciliis nudam tribuit,

'pua a Bryis sola vi perichaetii distineta esse pronunciauit atque propterea non

136쪽

tantum Pontiuales omnes sed et cuncta Brya perichaetio insigniori donata Hys noaecensuit. Polytrichorum genus sublatum ita dispescuit, ut nonnulla nempe alpiu timet urnigerum BryiI addixerit, reliqua autem ad Milia retulerit genus quod e Linnaeo retinuit cuique omneS rosulis instructa S species annumerauit. LAxbaumiae tandem genus sancte seruauit. Hinc quinque Halleriana muscorum genera conflata

Inter pIura aIia huius distributionis vitia, haec praecipue nos offendunt, nempe Phasei et Sphagni vi operculi distinctissimorum generum confuso, ne Bux-baviniam aphyllam ore euidentissime ciliato donatam inter ea, nescio quare, receptam memorem; Polytrichi et Fontinalis, g qnerum si talia quidem clentur) maxime naturalium, alio litio; et Polytrichi alpini rosulis conlpicuis instructi inter Brya vix explicanda transpositio. Quae omnia si reputo, non possum non fateri merita Halleri erga muscologiam fere nulla fuisse, illum oue hanc totam familiam in sua Helvetiae stirpium historia leuiter nimis traci sis. Aliquot quidem species de texit, sed alias pro nouis venditauit, quas melius odi seruatas iamdiu cognitas fuisse animadvertisset. Brevitati nimium studens definitiones specificas non satis disertis verbis expressit, in Synonyrnia saepissime errauit; inter Alpinas stirpes muscos plures retulit in planiore Helvetia vulgares; quin et eorum, quas dedit leones, quamuis nitidissimae et summa elegantia aeri incisae rarius p Iantae verum habitum sistunt capsulae praesertim e speciminibus iam diu exsiccatis delinεatae fuisse videntur. Nequis autem credat, me turpi liuore et tanti viri gloriae aliquid detrahendi dira cupiditate motum ista proferre. Helvetius Helvetium detrectare nolim. Aeternum meae patriae decus cuique futura saecula par sorte non videbunt, Hallerus remanehit. Sed, si amicus Plato, magis amica veritas, et viros vel maximos in omni uus Pariter magnos esse natura non concessum est. Non minus quam HalIerus a Linnaeo plerumque dissidens Adansonius, et seXualismi acris impugnator, cum inter plantas ut et animalia familias integras dari contenderet, quae sexu omnino carentes e semine, gemma vel surculo absque ulla foecundatione propagantur, Adant famili. Plant. Vol. I. p. CII. non tamen aliam quam Lin napus de muscorum genitalibus sententiam tulit. Capsula igitur ei proanthera, stella vero terminalis vel gemma axillaris quam conum vocat pro foemineos ore suerunt At gen sera o frania Linnaeana Dillenianaque perturbauit atque discerpsit, barbara nomina effinxit, caracteresque genericos non tantum e fructificationis

Partibus, sed e foliorum forma plantaeque habitu desumpsit, naturae, ut autumaba

turr

137쪽

tur , sic melius obtemperans. Omnes autem muscos in duas classes diuidit, alte ram muscos feminibus early Iae inelu sis, id est Lycopo ilia Dilleniana comprehen' dentem; aIteram vero muscos feminibus nudis a fi lictu non distinctis, sub qua praeter Porellam omnes musci frondosi in quindecim genera distributi militant. Genera sunt Sphagnum, Greari, Sehra, Fontinalis, Luida, Blan hara, Dorcadiun, Bre-wer, Polytrἰehon, Bryou, Polla, Muion, BMxhalamia, quorum omnium Caracteres genetricos hic referre longum nimis ac superuacaneum foret. Exemplum tamen notabile confusionis, quam in Muscologiam introduxit Foutinalis et Orthotrichum nobis subministrahunt. Fontinalis ei dicitur Maseus foliis triangularibus ellipt

eisque; antherἄ solitaria, axillari, se fili; foemineis eonformibus axillaribus,ssilibus in eodem iudiuiduo; anthera ouoidea, operetilata; calyptra glabra; seminibus folitariis orioideis inter singulas coni squamas. Huic generi autem duas

tantum e Oillenianis Fontina libris nempe primam et quintam accenset; at e rint in ali minori ob fructum terminalem genus proprium Sehra dictum instituit; et

Fontinalem fIuamosam quartam qua Dillenii, Fusidentem semieoimpletum Hed-Wigii, ob calyptrae, ut credebat, de laetum Sphagnis 3, 6, 7, 8, et I. Dillenii

annumerauit et Harrissu iam nomine communi dixit. Idom auctor Orthotrichum crispum Hed Nigii propter peduncDIum longioram a friato et anomalo separauit et Polytricho υrnigero coniunxit, genusque notium Blan ara nuncupatum e duabus illis speciebus conflauit. Hinc patεt, quam mi sere Adansonius vir caeterum emunetactnaris et acris ingenii Dilleniana genera iaspius laeuissimis de causis bonarumque obseruationum desectu dispeseuerit. Quibus si adjicias illum muscorum folia pal marum et silicum frondibus assimilars, neruum iis denegara, perichaetium tandem HyyH0ruim pro mero ramulo habere, fatearis necesse est, illum de muScologia non optime esse meritum.

Gleditschius in suo plantarum syste rate Linnasti quidem sententiam de GLssim

muscorum genitalibus amplexus est, eiusque g nera retinuit; at caractereS generi βCHI Us.cos paulo fultus, sed vix accuratius, quamuis omnibus fructjsicationis partibus in desinitione admissis, expedivit, ut hic Cernere est. Sphaguum. Mas. Fructificationes terminales lassiles. Calyx nullus. An ill gra globosa operculo obtuso ore integro. Receptaculum, apophysis marginatae. obsoletae. Foemina. FructificationeS. -- --

138쪽

thera oblonga ore ciliato, operculo acuminato tecta. Apophysis nulla. Perichae, tium imbricatum urceolatum. Remina. Fructificationes. - Buxbatimia. Hermaphrodita. Fructificationes pedunculatae. CaIyptra ea- cluea. Vasculum obovatum hinc planum, ore ciliato, operculo Conico obtuso te.ctum. Sacculus pollinis in parte superiore vasculi. Capsula lauata, truncata, apice hiscens, polysperma in fundo vasculi. Phaseam. Mas. Fructificationes sessiles terminales. Calyptra oblonga, obliqua fugax. Anthera subrotunda ore ciliato, operculo acuminato. Apophysis nulla. Gemina. FructificationeS. - Polytrichum. Mas. Fructificationes peduncuIalae terminales. Calyptra sonica, villosa, aequalis. Anthera oblonga, ore ciliari, membrana orbiculari et operculo conico tecto. Apophysis marginata. Perichaetium vagina cylindrica. Foemina. Fructificationes in distincta parte terminales- Calyx communis stellataus, patens, imbricatus, radians. Pistilla pauca, filisormia, articulata. Iathnum. Mas. Fructificationes pedunculatae, terminales. Calyptra oontea, laeuis. Anthera culindracea, ore clenticulato, reflexo annulo destituta. Apophysis membranacea, colorata, maxima. Foemina. Fructificationes in distinis Cta planta terminales. Calyx communis, stellaris, imbricatus, radians. Pistilla plurima centralia, breuia, colorata,mium. Mas. Fructi Beationes pedunculatae terminales. Calyptra oblonga, Obliqua, acuminata. Anthera ouata, ore ciliari, annulato; operculo subco.. xico. Apophysis nulla. Pericha otium nullum. Foemina. Fructificationes indistincto indiuiduo terminales. Calyx communis, stellaris, imbricatus. Pistilla plurima centralia, breuia, congesta. Bryum. Mas. Fructis cationes pedunculatae terminales. CaIyptra oblora ga, Obliqua, acuminata. Anthera ouato-Oblonga, ore ciliari, annulato; oper- .ulo subconico. Asophysis nulla. Perichaetium nullum. Remina. FructiP

139쪽

Hypnum. Mad'. Fructificationes pedunculatae, axillares. Calyptra oblon ga, obliqua. Anthera oblongiuscula , ore ciliari, operculo acuminato. Apophysis nulla. Perichaetium squamosum. Remina. Fructificationes in eodem vegeta bili axillares. Calix nullus. Pistilla plumulae solitariae, nudae. Iisdsm vitiis Gledit schianas desinitiones ac Linnaeanas laborare, quippe quae iisdem falsis obseruationibus nitantur, palam est; hinc in eis castigandis non

immorabor.

Gleditsobianas generum d6s nitiones Adansonianis admixtas ScopoIius qui- Scορεμ dein in sua Flora Carrioliea recepit; at Linnasum ubique fere sequutus est. Eius RV 'specierum diagnoses plerumque iusto sunt breuiores, ut et descriptioneS, quibus illaSillustrare nititur. Nec eius obseruationes semper naturae congruunt. Sic in Poly εricuo alsire Μ. polytrichoides v. 3. triginta ad quadraginta peristomatiS denticulos numerat qui constanter triginta et duo inueniuntur. Sic et in Tetraphide pellucida Μ) quinque aliquando reperiri affirmat, quod omnibus obseruationibus repug

nat. Aliquot muscorum species tamquam a se detectas et pro nouis venditauit; at icones, quibus eas expressit, adeo sunt rudes eorumque descriptio adeo incompIeta, ut non satis liqueat, an reuera nouae species aut iam cognitae, Cognitaruinue varieta tes, fuerint. Inter Linnaei autem discipuIos sagacissimi numerantur; Bolanici, qui, quam' uis errore communi et tanti viri auetoritate condonando capsulas pro antheris barbuerint, Opera eleganter elaborata quaqqus maximam nohis praestant in muSciS iam

uestigandis usum, in lucem edider'. Tales fuere Hudsonius, qui in Flora Anglic4 muscorum plurium differentias specificas seliciter reformauit; Weissius, qui ineleganti de Guttingae stirpibtis cryptogamicis libro Linnaeana et Halleriana genera Partim retinuit, partim multa sagacitato eastigauit, Polytrichis Dillenianis eX. gr quae auctores illi ad Amia vel Brya reduxerant, generi suo restitutis; quique in super descriptionibus accuratissimis tyronibus ad muscos explorandOS iam mi nus arduam fecit; Pollichius qui Linnaoum fideliter iacu us muscos Palatinatus ut alias stirpes summa diligentili et plerumque bene descripsit, figurm etiam non nullas ted vix tolerabiles dedit; Wohoeus, qui in suo Florae Gottingensis spici egio totam muscorum familiam multo studio elaborauit, Linnaei quidem genera Paupio immut dias retinuit, at propriis diagnosibus obseruationibus plurimis de varietatibus, dynonymiS etc. syecies illusisauit; Lighilaotius Florae Scuticae auctor in qua de

140쪽

IIo seriptiones lingua Anglica conscriptae et inter optimas numerandae reperiuntur. La Mask, qui in sua Flora Gallica Linnaei genera illibata reliquit, species vero, quoarum numerum ultra iustos limites aliquando Contraxit, descriptionibus quae nec ni- mid breuitate nec taediosa proli Sitate laborant instruxit; Diclitanus tandem, qui in suis Plantarum Cryptoga micarum fasciculis muscos non paucos ab Hudsonio, Lightfo otio et Curti in Anglia praeter visos cum historia breui et iconibus nitidissimis orbi erudito communicauit. At dolendum ex eius descriptionibus praesertime peristomatis inuestigatione, quae accuratior esse posset, non satis It quere, ad quodnam genus species nouae quas detexit reducendae sint. Hucusque de Linnaei eiusque Discipulorum circa muscologiam laboribus et meritis. Nunc ad eoS auctores progrediamur, qui alia in de muscorum genitalibus et nuptiis opinionem ample Xi sunt et ab eo plus minusue dissenserunt. Temporum ordine neglecto res ipsa paulo retrogredi iubet. Hi LLiui. Stellas disci formeS iuxta Linnaei sententiam muscorum foeminas sistentes non adeo in multis speciebus praesentes esse Obseruatores fugere non poterat. Cum tamen et caeterae species sobo Ie sua non careant, apud eos legitima dubia de harum stellarum natura muneribusque nec non spes muscorum genitalia aliis in partibus inueniendi orta sunt. Hinc Hillius in sua plantarum historia I7JI. nouam omnino sententiam iniit. Vascula nempe pedicellata pro capsula vel fructu, dentes vero vel ei lia quibus eorum apertura cingitur pro antheris habuit, et ob earum particularum multitudinem muScos stirpibus polyandris adscripsit. Cum vero musci non pauci iam tunc temporas cogniti essent, qui capsulae orificium prorsus nudum habent fructu tamen praesente, haec sententia breui cecidit. senuing- Interea ad pristinam de capsula opinionem reditum erat, solisque Linnaei L V sectatoribus exceptis ubique fere pars illa tamquam fructus iterum celebrari incipiebat. Veritati igitur in dies propius accedebatur, sicque nouum florentissimumque musco

Ioglaa saeculum oriebatur, erroribus tamen ex humana Conditione vero semper admixtis. Sic Schmidelius in sua egregia de Buxhavmia dissertatione huius musci eapsulam vel potius sacculum illum polline refertum et in ea libere locatum pro oua-xio habuit; at illamenta tenuissima e capsulae pariete exteriore prodeuntia et per

thecam distributa masculo officio fungi sibi persuasit. Idem in pulcherrima sustot aphidis peliticidae M) analysi summam in obseruando sagacitatem, ingenium acre naturaeque in uestigandae aptissimum ostendit, ita ut non satis dolere possimus

illum

SEARCH

MENU NAVIGATION