장음표시 사용
121쪽
unt usui Hypnum par etinum inde nomen mutuatum et Hypnum proliferum
sine quibus cum difficilius tum impensius aedificaretur. Quin et tecta ingrediuntur lautiora : nam tegulis supponuntur Myna promiscue lecta ad pluviam, calorem,
nivem frigoraque arcenda. Hypnum fultans, teste Loeselio s. Pruss. p. iv Iocis udis Iectum et exsiccatum tectis inseruit; lateribus nempe Biebessehwanet vocatatis supponitur et propter surculorum Iongitudinem ac aequalitatem aliis muscis praefertur; at in Anglia Hypna omnia promiscue collecta in hunc usum adhiboniatur. Fontinalis antipyretica vim habet admirandam, qua solertes architectones et fabri murarii in aedificiis construendis magno commodo utuntur. Muscus scilicet ille fornacibus vel props parietem collocatis, vel in superioribus contignationibusersectis circumpositus igni adeo fortiter resistit, ut, si Vel rupto camino flamma ad p ristes pergat, nulla exustio metuenda sit. Piget tam utilem huius musci proprieta. tem in multis regionibus ignotam esse, quae sto egregio contra furentem Uulcanum propugnaculo carent. Cellae glaciariae, Ut Cuiquct notum, variis instituuntur modis; at quas muscis tantum exstructae sunt, ut in Suecia vulgare est, adeo sunt praestantes, ut aliis lapide aedificatis, aut sub terra profunde absconditis, palmam praeripiant. Tandem Barh Ala ruralis B , quae tecta nostra imprimis straminea vetusta copiose obducit, quaeque adeo sollicite a rusticis euerritur, quippe qui illam aquam retinendo putredinem tecto inferre autumantur, contrarium praestat effectum; nam, apris humiditatem et pluui diem aquam absorbenii', putredinam impedit ita, ut stramineum tectum vix decem anno S alioquin perstiturum hoc musco consi tum integra durare possit saecula. Studiosius igitur muscus ille in tectis promo. vendus esset quam exstirpanduS. Quanta commoda ad calorem immoderatum frigusque acrius a plantis suis arcenda seminaque sua fouenda a muscis hortulani capiant iam, vidimus. Nec pla res eorum in rρ hortensi desiderantur usus. In eorum sinu plantae arboresque perinde ac in praestantissima humo uberrimoque solo crescunt et vigent. Imo Gledit- Ichius e Bonnetus eorum opε pomorum specieS nonnullas ad maturitatρm adduxerunt,
praeeuntibus priscis, quandoquidem ApuleiuS Geoponicus ante I O circiter an-
Nidronenses, obseruante Gunnero R. Noris. P. II. y I 6 ab eo quod sub iuniperino habitat plerumque abstinent parietum rimas obturaturi, quippe cimices eo allici sibi inepte persuadent.
122쪽
nos muscis maIa conseruari iam docuerit. Hall. Biblioth. Bol. V. I. p. 333.
Praeterea arbores aegrotanteS, musci S truncum inuoluendo hortulani sanant; si oetenim vasculis corticis mollius habitis , succorum motus facilior euadit. Eodem modo in caldariis arbores poma proferre et maturare cogunt. Quam egregio quam que breui t mporis spatio narcissorum, hyacinthorum etc. huthi sis commissi inherham foreSque explicentur, omnes norunt, quin et violaria rosariaque livbernaeorum ope confici audio In hortos suos ingeniosi Angli plantas nonnullas rariores ex. gr. Diυnaeam muscistulam, Sarracenias non paucas, Rubum Dalibardam, e caespilosis Americae paludibus missas, aut ex aliis regionibu q, ut Oeeiuium Arctostaphylon e Cappadola, allatas, quas antea hortulanus nullus conseruare poterat, muscorum ope introducerunt. ollas nempe Sphagno palustri impleuerunt eisque plantas suas felicissi No successu mandauere. His etiam monentibus truncos arborum exori Carum, quae eκ Oris remotissimis allatae primum plantantur muscis circumcingi necesse est ne ante actas, quantum satis est, radices aestu sesari pereant. In arborum ablactationibus muscos colligant hortulant, quibus perpetuo humectatis truncus radices emittit; dein ramus infra nouas radices amputatus suo loco plantatur. Nec praeterire lubet ad planta S transmittendas non alias res Hypnis quibus cumque commodiores esse; succulentas quidem et pingues pIanta S muscis arentibus, frutescentes vero et arbores modice humectatis inuoluendo, cum calorem et sermen talionem, ut laenum, stramen, aliaeque materiae vulgo adhiberi solitae, musco non concipiant. Caespes incendiarius to urbe cuius in tota Europa praecipue. in regioni hus borqalibus paludosis tanta ad focos alendos utilitas muscis palustribus m primis Sphaguo maxima pro parte suam debet originem. Nam horum muscorum radices maximam stir illarum partem efficiunt, circa quas bituminosus humor e muscorum aliarumque plantarum palustrium putrefactione et de compositione ortus inflammabilemque caespitis substantia ira constituens colligi ur. Fatendum tamen E Seuerint Abilga arili sententia casespitem, qui solo fit musco et radicibus non tam praestantis usus, esse, quam qui ex aliarum plantarum decompositione oritur. Vide Abi a arrixo in Torse Ha iae. IT ' Lithant racem Charbon de pierre e muscis etiam pro
Parte in nonnullis regionibus ortum ducere satis probabile est. Omnes muscorum in vita domestica arimusque usus percurrere et sigillatim ex non ere Iongum foret; quaedam tamen hic me motanda supersunt. In re vestiaria et cubicularia musci nonnulli adhibentur- Lappones tecta et stragula e
123쪽
Polytricho eommuni radicibus intertexta sibi conficiunt, ubi sub dio frigido pernoctantes, placido Calore fruuntur.. Nεmpe caespites duos magnos figurae ob longae circumscindunt et cum terra depurgaverint alterum pro culcitra , alterum vero muscis ad interiora versis pro stragulo adhinent. Gens eadem linteis omnino destituta Sphagno patu seri, rangi serorum pilis mollioribus Ianuginis instar admixtis, cunas substernunt eoque infantes suos molliter fouen dos inuoluunt , cum praeterea muscuS ille urinam absorbeat, quod vestimenta alia non praestant. Pauperiores puluinaria sua muScis implent ἔ imo farcien dis sedilibus in multis regionibus inseruiunt. Quin et culcitas stragulaque muscis commodius quam stramine farciri a recentioribus oeconomicis mone mur. Musci etenim elasticitatem suam diutius stramine seruant , et si aetate deleta videatur baculis pulsando eam facile restitues. Leipet. In teli IIT . p. a G. Ad illum usum autem in sylvis mense Augusto sicca tempestate colligendi sunt, in umbra prorsus exsiccandi, virgisque tenuibus pulsandi, ut sordibus omnibus depurgen tur. Quo facto culcitae et puluinaria iis farciuntur, quae cum vilioris praetii tum praestantioris sunt usus, cum mures fi cimices in iis numquam nidulentur. Variis in locis mulieres pro lactis Lltro aut aspergiliis Polytrichum commune et myria fere omnia adhibent; et rure musci ut corpus bibulum spongiarum vicem in multis regionibus praestant, quod nec antiquis ignotum fuit. In BeIgio et Anglia ex eodem Polytrichu in locis udis summopere luxuriante et saepe eubitum longitudine metiente scopulae Excutiendo pulueri vesstibusque mundandis idoneae parantur. Lancastrienses piscatores Hypnis nonnullis, nempe Schreberi anu, illecebro, et potissimum puro ad lumbricos purgandos utuntur. Hypnuna triquetrum Oh surculorum longitu clinem summamque elasticitatem ad porcella nea, vitrea, vel murrhina vasa inuoluenda et peregre transmittenda prae ceteris omnibus adhibpri solet Pisces etiam ex uno loco in alterum translaturi piscinis immittendos , muscos dolio iniiciunt, .ut mollius habeantur nec ad vasis interriora attriti pereant. In arte tinctoria lichenum plurimus , muscorum Vero frondosorum nullos sere usus. Solus Damburneius suis de vegetabilius tincturis experimentis clarrissimus Q muscorum in. fagorum caudicibus lectorum in aqua decoctione colorem elegantem quem Galli de Duogne dicunt adeptus est. Vid. Da ruborerneg Reeueil de P ocedes et experienees etc. p. aIJ.
Ex omnibus supra dictis affatim patet in plurimos et maximi momenti usus a natura creatos esse muscos, ex iis quq artes illas quibus vita nostra Ornatur plurima commoda percipere. Non mal' igitur de humano genere merentur,
124쪽
qui eorum studio incumbentes quo pacto, ubi iuuant, multiplicari, ubi nocent deleri possint, uno verbo quaenam ex iis utilitas capienda sit et quo modo, nos docent. Utilitas etenim ultimus lucubrationum nostrarum finis esse debet, ut ait Poeta:
Nisi, quod facimus, et tilitatem habet, fulta es gloria.
125쪽
De Muscologiae usque ad Hedm igium historia et fati S.
Museologiae historiam absoluto modo tractare omnesqua eius vices pedetentim
prosequi nostrum non est. At quamuis breuitati studeamus, tyronum tamen isto libro ad muscos inuestigandos forsitan usurorum utilitati consulentes nihil omittendum curabimus, quod in muscologiae historia magni momenti esse videbitur, nullumque eX Iis viris praetermittemus, quorum. obseruationibus et scriptis musco logia nostra fere aetate e rudibus primordiis ad illum gradum euecta est, ubi illam hodie inter caeteras Bolanicae partes eminere videmuS. Familiam nostram, quamuis ubique vigentem, prata Obducentem, saXa. muros arboresque vestientem, prisci nulla attentione dignati sunt. Omnes illas species Nomine comuni βρυον a βρυειν germinare, vel Mνιον Graeci vocabant; Latini vΗro muscum dixere; quin et ea denominatione lichenes plurimos arboreos, illas prae sertim species, quas recentiores Liche nologi L Heas vocent, Comprehenderunt. Scien tiarum iace in ocidente denuo accensa, naturae plantarumque studium per ferrea a mediae
126쪽
mediae aetatis saecula prorsus oblitum reuiuiscere incepit, at in omnibus fere illius temporis Bolani cor u scripti S altum de muscis silentium, et in paucis aliis rara levisque de iis fit mentio. Procul dubio tenuissimae eorum partes nudis oculis vix percipienda , ardua inamoenaque in quibus plerique habitant loca, humida frigidaque eorum florescentiae tempestas, hinc eos florentes inueniendi orta difficultas in causa fuere, cur hi diutissime inter caeteras stirpium familias incogniti latuerint et ut abiecti obseruationeque indigni habiti fuerint. Hinc etiam illud tritum plebeculae adagium, MMScos et mulcas quaerat cui altrid non suppetit negotium. Quinet multi alioquin magni nominis et doctrina Bolanici, difficultatibus, quibus eorum inuestigatio scatet deterriti, in suis Operibus eos praeterire non dubitauerunt. Solus G ό sparus Fallopius opusculum pro huius aetatis mora rudissimum de musco arborum anno circiter I 564 conscripsit, quod inter eius opera Venetiis anno I 6O6 excusa reperitur; et Caesalpinus in sedecimo libro sui de 3'lantis operis anno I 583 C. Bhuni Florentiae editi nonnulla de muscis quibusdam attigit. Sic ad Gaspari Bauhini NV - tempora mansit, qui primus aliquot muscorum species distinxit atque descripsit. Mus eos autem frondosos a Lichanibus nondum separauit, seu Marchantiam polymompham et Targioniam aphyllam solas Lichenis nominε designauit, et caeteras algas
terrestres plerasque MusciI, paucissimas Fucis adnumerauit. Ouam vero parua ac debilia haec scientiae nostrae initia suerint, res ipsa testatur. Cognitio nempe mus eorum circa Gaspari Bauhini tempora, id est anno circiter I 62O, adeo fuit exigua ut tunc temporis ex omnium Boianicorum scriptis vir summus ille species solummodo sedecim colligere et in lucem publicam tamquam veras distinctasque species proferre valuerit. Euoluatur eius Pinax, opus in nascentis holanices historia absolutissimum, vix quadraginis occurrent Muscorum Lichenumve species varietatibus annumeratis, nempe tredecim repentes, quatuordecim ramosae, quatuor terrestres coralli formes, et octo arboreae, eaeque omnes satis obscure descriptae. Sic Mus eorum historia angustis limitibus circumscripta diu paucarum herbarum scientia fuit. At ex Anglia nobis in ea parte nouum lumen eXOrtum est.
II A i us. Haec tellus, ut cuique Notum, humidiore coelo soloqus pinguiore gaudens, ubi mari circumfluo et ocu duorum ventorum habitu aestiualis caloris vis temperatur et Do antiquioribus rei herbariae scriptoribus hoc facile concipitur , sed non satis mirari possum recentiores ex. gr. Ginelinum in Flora Sibisιea ne unum quidem muscum memorauisse.
127쪽
et hyems mite&It, nec minus Florae omnigenis donis quam magnis ingeniis pollens, muscos laetius et copiosius quam quaecumque alia Europae regio profert. Ideo non mirum est, ibi muscologiae primordia intieniri. Angli, nempe Merretus, Lliuidius, Doodius, Vernon, Petiuerius, Richard sonius, Buduleius, Sherardus etc. et prae caeteris omni laude dignus Baius sub praecedentis saeculi finem mus eorum historiae fundam stata posuerunt. Ex quo etenim Haius ad scribendum animum appulit, postquam ipse, praeeunte Merreto in Pinace rerum naturalitim Britan
Miae I T, species aliquot nouas in Catalogo plantarum sugliae Ilo, et Histori descripsisset, socios operis naeius Lliuidium, Bobartum, Do odium , plures aliquot in syuopsis stirpium Britanniae editionem primam contulit. Inde paucorum annorum interuallo, tum e suis Do odiique obseruationibus continuatis, tum sociis Ue nonis, Petiueri et Sherardi operis, specierum numeruS pluS quam ad duplum auctus est, ut e syno sis stirpium Britanniae editione secunda apparet, in qua centum
et septuaginta species enumerantur, cum in prima sexaginta quatuor tantum descriptae essent. Utramque autem multum superat tertia eius operis editio, in qua amplius quam ter centum diuersae recensentur species partim a Buddleio, partim aBidhard sonio aliisque detectae. Interea Anglis palmam praeripere Galli haud infeliciter tentabant. Τourne- ΤουANE. fortius suae aetatis Bolanicorum facile princeps, quemque Linnaeus solus prima sede, FORTIUε, quam per annos quadraginta in oppugnatus tenuerat, deturbare valuit, primus Lichenes a Muscis generico caractere distinxit, sicque muscologiae studium leuans futuris Bolanicis viam parauit. Equidem non ita plures muscorum species ipse nouit atque descripsit, nam centum et duas, varietatibus etiam assumptis, recensuisse satis habuit, et icones, quibus in suo praestantis ino opere Institutiones rei herbariae dicto quinque species huius familiae sistit, vix inter tolerabiles numerari possunt;
quin et errore tanto naturae scrutatori vix condonando, ea tamen Bolanices aetate non mirando cum et nostris diebus reui uixerit, muscis florem prorsus denegauit,
eosque plantae genus fore carens definiuit. Tantum igitur in ea parte non pra stitit Tourne fortius quantum ah so expectari poterat. At illius primum discipulus inde riualis Ua illantius huius familiae studio summa deuotione incubuit; omnes vir LLAN. Circa Lutetiam agros, campos, colles, nemora, illorum inuestigandorum causa TIUS. peragrauit et aliquot nouas species ipse detexit, quas descriptionibu S accuratissimis, neu elegantiae pro eius temporis more expertibus, illustrauit. Harum specierum plurimae, nonaginta et sex numero, ab optimo pictore Aubriet summa arte sumptuque regio delineatae fuerunt uel at vita maturius defunctus magnum opus, cuius pars
128쪽
fuere nempe Lotan leon Paripense in confectum in editumque auctor reliquit. Boedilia auius vero Ua illantii manu scriptis tabellisque pictis aere proprio sibi comparatis
has 'aeri incidendas, illa in lucem prodeunda curauit. Tabulas quidem cum delineationisi elegantia tum habitus veritate naturaeque fideli imitatione vix recentior uirimus cologorum icones, ne Dillenianis quidem exceptis, superant imo aequiparant at in ipso opere edendo vitia plurima nec leuia irrepsere. In muscis praeserti in multa sunt perturbata ac transposita ; nam cum in schedulis sparsis ab auctore descripti essent, hinc labor incredibilis ortus est ad eos ordinandos iconibusque suis adscribendos, et Stierardus, qui illum susceperat laborem, non semper felici successu fecit. Inde opus illud noua et accuratiore editione, hac vero turbida tot hellis tot casibus variis cladibusque miseranda musisque inimica tempestate non facile suscipienda, dignum ita deturpatum est ut plantis iisdem icones diuersissimae attribulae
sint et musci diuersissimi ex: gr: Nechera viticulosa H et Mehera de udroides IIJ
pro una eademque stirpe habeantur. Plura ejus confusionis, cuius Valliantius minime culpandus est, exempla adducere possem. Iam plures muscorum species cognitae iconibusque nitidis illustratae erant; at ipsa scientia, nempe muscorum in classes et genera methodica distributio adhuc desiderabatur. Tourne fortius quidem muscos suos ex habitu et foliorum figura
in capillares, liqua nassos, Iuufolios, erico ides, 1inmalarifolios, serpyllifolios et Illic olios. Iust. rei herb. p. yso diuiserat, et Ua illantius iam peritiori arte diuisiones quasdam e pedunculi in fructu praesentia, capsularum directione, Calyptraeque glabritie vel pilositate instituerat; illa vero methodi initia summopere rudia fuerunt. Lux noua exoptabatur eaque e Dillenii obseruationibus et scriptis tandem emicuit.
Diis,ui , Dillenius, gente Hassu S, quem mu Scologiae aedificio exstruendo sata scientiarum destinauerant, cuiusque nomen et laudes perpetuo manebunt, primum in Ge mania circa Giessam, postea autem in Anglia praesertim in Cambriae montibus quos anno II 6 quamuis obeso corpore. grauatus perlustrauit, muSco S omnes inde.
fesso labore in uestigauit atque collegit, hisque non paucas species e Virginia et Pen saluanta imo e Paragonia et noua Hollandia relatas addidit. Bolanicos insuper caeteros ad socias manus sibi iungendas hortatus est ab iisque plurimas cum nouas species tum obseruationes adeptus est, quibus ad opus suum conficiendum egebat. Herbaria etiam Iocupletissima Bobarti, Sherardi, Dubois etc. ad manus habuit, ne de suo ipsius herbario loquar, quingentis speciebus varietatibusque innumeris ditato. Has omnes comparata Sdiuitias iuxta methodum propriam distribuere et ordinare aggressus est. Muscos igitur
129쪽
omnes, quo nomine totam Linnaei eryptogam iam, filicibus fungisque exceptis, comprehendebat . in genera viginti, non sedecim , ut perperam dicit Adaiasonius, dispescuit, species distinctis caracteribus insignivit, Omnium auctorum synonyma inis eradibili labore nec raro mira sagacitate adduXit, Unam quamque tandem speciem nitidissimis figuris illustrauit, quas ipse, ne delineationes a chalcographo corrum in perentur, partim acu et aqua forti, partim gr3phio aeri incidit. Sic opus illud stupendum in hac scientiae naturalis part hucusque primum, nempe Historia muscorum Oxonii anno IT I prodiit, cuius tamen viginti ante annos quasi primitias et adumbrationem in Catal0g0 plantarrim sponte prope Gie Eam nascentium in lucem prodiderat. Viginti autem genera, inter quae muscos omnes distribuit, sunt sequentia; Bi Jur, Conserva, Tre=uella, Onea, Coralloides, Lichenoides, Mnium, Sphagnum, Rutinalis, Hypnum, Bryum, Polytrichum, Selago, Lycopodium. Popella, Selaginoides, LycV0di0ides, Authoceros, Lichena strum, Lichen, e quihus sex tantum inter muscoS frondosos numerantur et ad familiam nostram pertinent. Horum sex generum caracteres proprii sic a Dillenio statuti sunt: Mutum est musci genus capitulis biformibus, aliis pulverulentis, aliis capsuliteris donatum. Sphagnum est m. g. capsulas uniformes calyptra destitutas subsessiles gerens. Fontinalis est in. g. capsulas sessiles calyptra praeditas gerens. mynum est m. g. capsulas gerens uniformes, calypiratas, pedunculis instructas secundum ramos e foliorum axillis egredientibus et inuolucro squamoso, quod perichaetium dicitur, hali cinctis. Bryum est m. g. capsulas proserens uniformes, calypiratas, pedunculis instructas sine pericliaetio ex apice surculorum nouellorum vel annotinorum
Polytrichum est m. g. capsulas calyptra villosa tectas gerens, caeterum Brvo capsulis omnino simile.
130쪽
Sεκ illa genera Ioa species distinctas, nonnullis varietatibus annumeratis, complectitur. Quot vitiis autem laboret ista methodus minime tamen contemneniada cum meliorum sequentium origo fuerit, quamque vel incerti veI falsi sint horum generum caracteres facile videbit, qui recentiorum obseruationum non omnino in. seius erit; nam, neque Sphagna calyptra carent, nec Hyyna sola perichaelio gaudent, nec Fontinales omnes sunt sessiles. Piget insuper tantum virum generibus specie husque suis ordinandis operam praecipuam dantem non accuratiores de musis eorum sexu obseruationes instituisse. Singularis sane fuit et illa ipsa rudi muscologiae aetate vix admittenda eiu S de muScorum capsulae muneribus opinio, dum in appendice ad Florae suae Giessensis catalogum muscos quidem seminibus carere dicit, at eorum capitulo farinam contineri suridam, nempe cuius beneficio extrema folia germinandi et sese propagandi facultatem acquirere videantur, pronunti . At quamuis capitulis mascuIa organa eo modo tribuisset et foemineum muntis Polyti Lehortim stellulis addixisset, in sua muscorum historia haec capitula nomine eapsulae seminis receptaculum cauum apud omnes bolanicos significante, vulgo designat. Hinc colligere fas est, illum certam constantemque de muscorum fructificationis patatibus opinionem non habuisse. Nec illud mirum, si ad huius viri in aliis musis cologiae partibus illustrandis immensos omnemque fidem fere superantes labores
attendimUS. Eodem sere temporρ, quo Dillenii laboribus tot nouae muscorum species innotescebant, nempe anno IT 29, Michelius Florentinus hortulanus paulo altius in nat Tae adyta penetrasse videtur. Equidem muscorum methodus, quam in suo opere Nova plantarum genera dicto tradidit, siue ad ordinem et claritatem, siue ad specierum copiam respiciatur, Dillenianae nullatenus aequiparari potest. OmneS nempe musco Sin duas sectiones diui lit, unam muscos flore campanulato a fructu separato continentem sub qua nouem genera, Marchantia, H atica, Lunularia, Mars lea, Jungermannia, Targiunia, Sphaero carpos, Anthoceros, Blasta, militant; alteram vero muscos flore nudo a petalo a fructu segregato complectentem, cui septem genera Riccia, Salvinia Lichen, Korhir, Vasa et Muscus accensentur. Inter multa alia magnum huius, methodi vitium in summa generum inaequalitate versatur. Sic genus Blasta unam
antum speciem, Muscus vero circiter ducentas comprehendit. Hinc ex illa methodo ad muscorum frondosorum disquisitionem rite instituendam commoda nulla Percipiuntur, cum omnes sub uno genere militent, eoque respectu Dilleniana longe Potior. At muscorum fructificationis partes melius et accuratius Dillenio observavit, et parum abfuit, quin veram viam inueniret et muScorum nuptias in propatulo