Dissertatio physiologica inauguralis de sanguinis circuitu viribusque eundem facientibus ...

발행: 1778년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

CIRCUITU. 43

LXVIII. Multae aliae fuerunt opiniones, quae sensui communi repugnarunt, et argumentum nullo modo illustrarunt. Igitur mihi in animo est eas silentio praeterire, et reliquis virorum, qui artem Hippocraticam hoc seculo ornaverint, propriis, investigatio nem meam circumscribere, BOerhaaviana, nempe, De Gorteriana, et Whyttiana. a. De opinione Lorrhaaviana. LXIX. Vir hicce jure celeberrimu8, --nium medicinae institutorum periti dimus, fluidum nervosum in musculorum fibras i grediens, exque illis egredieras, pro Vera eorum actionis causa habuit ; deque cordis motu agens, sequentia memoriae prodidit: Verum in omnes musculoS totius corporis simul contingens aequabilis ille influxus,' tum temporis in cor contractum influere non potest, sed in nervis ejus aggeritur ;

unde hoc per auriculas, Venam CaVam, et

pulmonalem in cavitatibus; per arterias coronarias in substantia; per nervos in vil-

52쪽

DE SANGUINIS

ε lis musculosis impletum ; Uno momento violencissime contrahitur: Mox vero san- guis venosus interea copiose et Velociter, M advectus in auriculas et in sinus venosog, fortiter horum parietes distendendo, com- primit nervos cardiacos, juxta horum late-

ra distributos, dum et illi nervi cardiaci, qui juxta aortam et pulmonalem arteriam in cor tendunt, simul quoque his expansis

per repletionem, quoque comprimuntur ;μ ergo cor fit paralyticum, et laxatum ite- rum impletiar ; quo ipso cardiaci omnes nervi, liberi iterum, si rimi cor contrahunt, sicque alterne semper id et agit et quiescit 'LXX. Huic ratiocinio, quamvis ingenioso, multa objici possunt; pauca Vero tantum Corum hic referre decreVim US. ImO, Omnes nervos cardiacos prout Bo-erhaavio placuit) auriculas inter et arterias magnas esse sitos, ex obses Vatione anatomicorum minime apparet ; duΟ8 enim esse nervos haud parvae magnitudinis, qui, cum a-

liis

53쪽

CIRCUITU. 43

liis minoribus, cursum alium tenent, manifestum est. Hoc vero nerVorum situ concesso, arteriae atque attriculae adeo magna adipis copia circumdantur, Ut DCrVOS non comprimere Valeant.

ado, Nervos per arteriarum diastolen compressos, si situs eorum, supra possit US, VCrUS foret, paralysin cordi non valituros .esse inferre, eX analogia plane constat; an euris maenim, Prope nerVum ortum, non motum

partibus, quae ramulis hujus sunt instructae, demit. Insuper, nervi intercoitales, licet arteriarum carotidum pressurae objiciantur, visua excitante, di attole harum substante, non Orbantur ; Partes enim quas petunt paralysi non tentari consuerunt. Ad verba Morgagni illustrissimi super hac re decurramus: Qui fit,' inquit ille, ut nervi incostalis munera ab assidua arteriae carotidis pulsatione non

turbentur, praesertim cum is nervuS non

possit cedere, sed communis ipsi et arteriae M osset foraminis parietibus allidatur ξ Qui fieri possit, ut in Veneta muliere, quam cum amicis dissecuimus, cum arteriae subclaviae sinistrae

54쪽

sinistrae superiores posticique parietes in a-- neurisma expansi, duos trei ve nervos ex iis qui ab inferioribus cervicis vertebris ad bra- chium descendunt, nulla prorsus interposita re, contingerent; qui fieri, inquam, posset M ut nulla tamen debilitas, nullus torpor in eo brachio fuit animadversus t alio, Compressio nervi quolibet alio modo facta, non statim paralysin, sed sensum quendam ingratum prius excitat; et pars, pressura amota, gradatim, non subito, statum pristinum sibi recuperat. 4to, Cum auriculae et Ventriculi ab eadem origine nervos deducant, eodem tempore constringi et laxari debent; contra Vero notatum fuit XXXVII.), motum unius

motum alterius praecedere, et hanc actionem alternam theoria Boerhaaviana eXplicare nequit ; auriculae enim agunt, dum liquoris nervosi in eas ingressum dilatione sua impedire debent. st'

55쪽

CIRCUITU. 47

3to, Observationes Harveii huic opinioni adversantur; dicit enim ille, Primus omni- um desinit pulsare sinister ventriculus;

deinde ejus auricula; demum dexter ven-- triculus; ultimo, reliquis omnibus cessanti- bus et mortuis, pulsat usque deaetra auri- cula, uti ultimo in dextra auricula vita re- manere videatur Hinc motus cordis alternos non ab ejus nervorum compressione Pendere, Plane apparet; postquam enim sinister ventriculus movere cessavit, aorta sanguine non impleri potest, auriculaeque sinistrae motu Proxime sublato, nervi ab hac comprimi neqUeunt. Alia quoque argumenta contra hanc doctrinam adferre possumus ; sed temporis satis superque forsitan in ea jam consumpsimus. 3. De opinione De Gorteriana. LXXI. Huic viro erudito theoriae Boer-

haavianae defectus plane apparuit, et alteram stabilire conatus est, cui, me judice, Plura objici possunt. Primum observat, motus omneS vitales

56쪽

48 DE SANGUINI s

vitales ab eadem causa pendere; remque ita sese habere, mihi verisimile videtur. Sed ejus de hac causa opinioni nequaquam assentiri possum : Mia sculis enim, quibu8 motu SVitales perficiuntur, structuram esse singularem existimat, adeo ut fibrae, cum spiritu vitali implentur, fibrillas nervosa8 comprimant, fluidique ex his in illas transitui obstent; quam ob causam laxari incipiunt musculi, et caVi S ner Vorum, pressura amota, sic apertis relictis, fibras iterum ingrediuntur spiritus vitales, easque ad actionem iterum movent LXXIL Non opus est, uti multis hanc hvpothesin refellamus. Perpauca S igitur observationes, quae ei adVersantur, Profe-

rmo, Netiti quam ex anatomicorum obser-Vationibus apparet, musculos motibus Vitalibus inservientes structuram ab aliorum diversam habere; illos autem, contra, ejusdem

esse indolis, omnibus liae iisdem proprietatibus esse praeditos, verisimilius videtur. Si

' De Gorteri de mot. vitat. sedi. 39.

57쪽

CIRCUITU. 49

haec autem musculorum omnium structura foret, totum corpus antinale, spiritu vitali eorum fibras alternatim ingrediente et egre diente, convulsionibus agitaretur. ado. Motus omnes vitales, si vera esset theoria, eodem temporis puncto,ossiciis suis fungerentur ; rem vero sese aliter habere omnibus in medicina versatis notum est. Intervallis enim brevioribus alii, longioribus alii eorum musculi relaxantur et contrahuntur; et Praeterea etiam nonnulli eX his motibus voluntati parent, Velut functio respirationi S, quam. modo omnino supprimere possumus, modo contra, si plenam facere inspirationem opus sit, musculos, qui ad illam faciendam non natura

conferunt, in auTilium nostrum Vocare valem US.

3tio, Experimentum clarissimi Halleri hule

opinioni adversatur. Incidit enim ille venas cavas, et ne laxitati fibrarum tribui posset quie8, partes quoque Versus cor resectas ligavit, Viamque sanguinis ad dextrum cordis latus hoc modo sustulit; quo facto, notavit, dum auricula sinistra ventriculusque ei respondens more usitato agerent, deXtrum cor

58쪽

DE SANGUINIS

5 dis latus quiescere, nisi quod hujus ventriculum, per fibras septi musculareS utrique communes, in aliquam ossicii societatem traheret dexter ventriculus Hoc in eXperimento non ligati fuerunt nervi ; igitur spiritus vitales in utriusque cordis lateris fibras, uti solebant, intrare poterant: Qui sit igitur ut unum latus agere pergeret, alterum cessaret, nisi quod, ut mox dicetur, sanguinis in cordis cava ingredientis stimulus admotum illius eXcitandum pernecessarius esset ξLXXIII. De hac hypothesi satis jam verborum factum est, et de alia opinione a Roberto Whyttio, olim hujus almae Academiae Professore eximio, omniumque ad rem medicam spectantium perito, Pauca dicere aggrediemur. 4. De Ornione mittiana

LXXIV. Ab experimentis discimus cor, stimulis applicatis, eodem modo, quo alios musculos,

59쪽

CIRCUITU.

SI musculos, assici; quinetiam, si ad sanguinis

circuitum considerandum animum appellam a S, actionem illius organi si mplicem esse inVeniemus. Natura enim simplicitate in omnibus suis operibus gaudet. Cum sangui S a corpore Universo revertens in auriculis accumulatur, hae statim contrahuntur, eumque, hoc modo, in ventriculos impellentes, laxari incipiunt, fluidoque a venis magnis ruente impleri iterum paratae sunt. Ventriculi, interea, eodem sanguine quoque distenti, magna vi agunt, eumque e se ipsis expellunt, deinde etiam rela Xantur, donec undae sanguinis novae in eos rursu8 Urgean

tur.

LXXV. Ex his apparet, quod caVa Cordi S, simul ac sanguine implentur, constringuntur ;eodemque expulso, statim relaxantur; unde hoc fluidum cor ad motum excitare cogere positamus, et ab Halleri experimento novissime relato LXXII. 3.) eum non tantum necessariam, sed unicam esse causam, Verisi-

millimum videtur. Namque latus cordis dextrum, simul ac sanguinis ingressu orha

, tum,

60쪽

sa DE SANGUINIS

tum, agere cessavit, dum alterum more solito fuit agitatum. LXXVI. Sanguinis autem in cor ingressu, et ex eodem egressu, pro ejus actionis

causa habitis, quaestiones duae perdissiciles sese nostro examini subjiciunt. Imo, Num sanguis irritatione sibi propria, tantumve cordis fibras distendendo, iis sit stimulo t fari, Num fibrae, vi sola sibi ini sita, animaeve interventu, seipsas hoc stimulo liberare conentur tDe his utrisque certatum est; et igitur de singulis ordine dicemuS.

LXXVII. De prima quaestione LXXVI. I.

acriter inter auctores disceptatum est, qUorum alii fibris a sanguine ipso stimulatis cordis contractionem tribuere volunt; alii vero illum hunc motum facere posse omnino

recusant, et sanguinis momento ex toto referendum esse contendunt. Argumenta ex utraque parte sunt Valida. Hinc enim circuitus, ab exercitatione aliisve causis majorem sanguinis copiam ad cor propellentibu8, accele-iptio, ejusdemque diminutio, ab haemorrha-

gila

SEARCH

MENU NAVIGATION