Dissertatio physiologica inauguralis de sanguinis circuitu viribusque eundem facientibus ...

발행: 1778년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CIRCUITU.

et libero sanguinis per eadem transitui obsistunt. Hinc fit, ut ventriculus dexter non ex toto depleatur, neque quantitatem fluidi solitam ab auricula sua recipere Valeat. Sanguis igitur per VenaS caVas reverten8 retropcllitur, pulsusque earum juXta cor Oritur, quod ex vivorum animalium conspectu evidenter apparet. Praeterea, motum hujusmodi sanguinis enosi retrogradum in cava descendente ad iliacas usque percipi posse, veri est simile ; cavaeque ascendentis ramos ad caput pertinentes ab eo dilatari, sequentia monstrant. LV. Particula cranii sublata, adeo ut in conspectum Veniat cerebrum, hoc alternis vicibus tumescere, extraque illius foramen protrudi, deinde subsid re repertum est ; quod ex diastole arteriarum et earundem systole sibi invicem succedentibus pendere existimatum fuit, antequam Walbo ius, Halleri condiscipulus ingeniosus, Veram Phaenomeni explicationem in vulgus edidit. Hic enim cerebri tumorem et collapsum alterna inter et arteriarum diastolen et systolen non conveni

42쪽

M DE SANGUINIS

re ; sed illa longioribus intervallis quam has

fieri, atque respirationis statui semper pro rata ratione respondere, ita ut, aere in pulmones recepto, cerebrum subsederit, illo expulso, intumuerit, observavit '. Hinc certe inferre licet, hoc phaenomenon, in cerebro n latum, a sanguinis in cava ascendente riuiademque rami8 recursu, propter transitum

ejus per pulmones dissicilem, proficisci.

De Sanguinis in Foetu Cursu.

LVI. Foetus in utero gestati, et ab aere externo eXclusi, Pulmones collabuntur. Sanguini Vero per hos, quantitate parva tantum transeunti, natura, semper provida, aliud iter parandum curavit. Praeterea cum fluidum vitale ipse conficere nequeat, Vias per quas illud a matre sua recipiat, adque eandem restituat, eadem benigna rerum creatrix quO

Cl. cullem Praelect. de medicinae institutis

43쪽

3S CIRCUITU.

que comparaVit. De varietatibus igitur in foetus systemate imprimis agetur; quibus rite expolitis, modus, quo sanguis iri eo circumferatur, facillime intelligetur. LVII. Foramen Ovale in medio auricularum cordis septo, Valvula sinistram versus porrecta, instructum, antea posituria est VII.); sed duo sunt quoque canales, statui foetus proprii, hoc in loco notandi, alter, nem Pe, ab arte

riae pulmonaris XV) initio proficiscens,

qui in aortam sXU desinit, alter Venae portarum truncum inter XLIX) et cavam inferiorem XIl) sese extendens. Ille ductus arteriosus, hic venosus, appellatur. LVIII. Hactenus de foetui propriis; nunc vero de quibusdam, huic crim titero matris gravido communibus, Varietatibus dicendum est. Ad hujus visceris fundum, Postquam mater concepit, substarnia spongiosa et per -

vasculosa firmiter adhaeret, cui nomen est placcnta, cujus vasa cum uterint 8 ubique Communicant; arteriis hujus extremis illius venis respondenti blas, illius vero arteriis in

hujus venas hiantibus. De nexu l thus ce- odi

44쪽

a6 DE SANGUINIS

modi uterum inter et placentam nonnulli dubitarunt; eum vero clare Ostendunt menses praegnantium suppressi; jactura sanguinis magna, placenta immature separata ; aquae, argenti vivi, aliorumve fluidorum eX Utero in Placentam transitus; aliaque compluria'. LIX. Radices venarum Placentae Propriarum collectae in magnum desinunt truncum,' cnam, nempe, umbilicialem, quae fabrica cellulosa, tria in septa divisa, et membrana ab amnio veniente, involuta, foetus umbili

cum intrat, partemque funiculi praeci Puam constituit, et ad venae portarum trian

cum XLIX.) advenit.

LX. arteriae duae, umbilicales dictae, ab iliacis internis originem ducentes, juxta latera vesicae urinariae utrinque ascendunt, et extra peritonaeum sitae ex umbilico exeunt; exinde, Vena umbilicati iis adjuncta, placentam uterinam LVIII ) petunt, ubi multis ra-ὸ mulis

Vid. Hall. Pr. Lin. Physiol. DCCCXCI. Foetus in utero duobus tegitur involucris, quae placentae superficiei adnectuntur; horum amnion interius est.

45쪽

CIRCUITU. 37

mulis perexiguis finiuntur. Varietatibus hoc modo percursis, ad motum sanguinis ipsius in foetu referendum progrediemur.

LXI. Sanguis ad placentam LVIII.) per

systema matris arteriosum adductus a bibulis venarum umbilicatium LIXJ ostiis absorbetur, adque Venae portarum truncum XLJ X.)transmittitur; ibi in duas partes dividitur. Dimidium ejus unum per hepar transit, et inde per venas hepati proprias ad caVam redit ; alterum vero per ductum venosum LVII.) directe ad cavam mittitur, ex qua in auriculam cordis dextram pervenit. In hanc receptus aequalem subit iterum divisionem ;pars, nempe, dimidia aut circiter per foramenovale VII. et LVII.) in auriculam sinistram

Ventriculumque ei respondentem propellitur, et deinde ex hoc in aortam devehitur; pars altera in ventriculum dextrum arteriamque Pulmonarem urgetur. Quantitas ad hanc allata eX aequo quoque dividitur ; portio una in pulmones, e quibus ad auriculam sinistram reducitur, altera per ductum arteriosum

LVII) iu stortam transit. Ab aorta sanguis

cursum

46쪽

38 DE SANGUINIS

cursum ad iliacas internas atque umbilicales

LX.) tenet, haeque ad placentam LVIII in

eum devehunt, cujus ab ventilis absorptus ad matris systema reducitur. LXII. Ex his consideratis aperte patet,ino, Sanguinem matris arteriosum in foetu venosum, hujus autem venosum in illa arteriosum fieri; ado, Partem totius sanguinis quantitatis quae a matre certo tempore ad foetum transia mittitur, dimidiam solam recta ad cor referri, et quartam tantum per Pulmones transire. LXIII. Foetu in lucem edito, spiritu semel tracto, circuitus Variatur, et cursum generalem, quem supra retulimus, sanguis sibi statim asstina it. Ductus arteriosus venosusque LVII)inutiles facti, cavis suis deletis, in ligamenta mutantur; atque copia sanguinis a quarta ad partem dimidiam usque adaucta per pulmones nunc fluit, eodeInque tempore, quo in auriculam dextram cavae sese eXonerant, sinistram auriculam ingreditur. Ambae igitur auriculae in posterum simul agunt, atque

47쪽

CIRCUITU. 39

que sanguis e dextra ad sinistram una cum ea constrictam non potest urgeri. Hanc ob causam fossa ovalis, Vestigio suo tantum remanente, quoque occluditur.

48쪽

4o DE SANGUINIS

CAP. IV.

DE VIRIBUs SANGUINEM MOVENTIBUS. LXIV. Cursu sanguinis per cava ad eum circumferendum destinata generali, et quibusdam, quae in eo incidunt, Varietatibu8, ut potuimus, explicatis ; de viribus hanc summi momenti functionem peragentibus, fluidumque vitale, corpus in universum diffundentibus, proxime disserendum est. De causis igitur cor perpetuo mOVentibu S, et sanguinis per vasa cursum facientibus, deque ejus per pulmones transitu agemu8; postremo Vero, Utrum aliquid auxilii necne a principio ipsius vitali sanguis in circuitu suo accipere possit, quaerem US.

De Cordis A Iione ejusdemque Causis.

LXV. Inter omnes, quae sanguinis motum per corpus faciunt, Potestates, cor Primum

49쪽

CIRCUITU.

mum sibi vindicat locum, et unica riuScausa fuisse a quibusdam fuit existimaturia. Hanc opinionem postea refellere conauimur Quid autem efficiat ut hoc organum, vita substante, haud unquam agere cesset, hoc in loco pro virili comendemus investigare. De hac re igitur Physiologica, quae magni certe momenti est, diversas auctorum opinioneS excutere, eamque, Veritati quae proxima esse videatur, firmare itudebit nus :Quod enim amplius a tyrone ex pectandum tHomines tantum annorum complurium

experientia doctos, judicioque acri praeditos, noVa Proponere decet ; nec ea, nisi rebus certis multisque experimentis suffulta, alii pro veri S recipere debent. I. De opinrone Antiquorum, &c. LXVI. Opinio fuit veterum, vim cordi8 ipsius vitalem motum ejus perpetuum facere ; postqu'm autem ubique fere concesia

' Vide Sect. hujus capitis sequentem.

50쪽

a DE SANGUINIS

sum est, Harveium illustrissimum sanguinis

circuitum ex toto exposuisse, systole cordis aliorum musculorum contractionem referre Putabatur, a quibus hoc tantum differre videbatur, quod motibus alternis semper agitatum fuit. Hujus igitur actionis continuae caulis physiologi complures studuerunt, et in multas super ea sententias omnino diversas conces erunt.

LXVII. Nervos tubos cavos fuisse fluidum spiritum nempe vitalem continentes, quod in cordis fibras alternis vicibus est ingresilium, vel quia valvulae quaedam progressum ejus aequabilem impediebant, quodve tam subtile

erat tubi caVum, Ut tantum guttatim effuere potuerit spiritus, posuerunt nonnulli. Haec autem opinio revera est hypothetica, nec argumentis sustentata, nec experimentis innixa. Nullus enim anatomicus Valvulas nervorum adhuc demonstravit, fluidumve

per illos transire rite probavit. Hanc igitur refellere conari, meo quidem judicio, foret

supervacaneum.

LXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION