De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

UNIVERSARUM rerum Creator optimus hominem rectum condidit Eccl. 7, 393 rectum quidem naturali rectitudine

mentis, cordis atque voluntatis rectum etiam propter dona praeternaturalia atque summaturalia, quibus ipsum tam largiter exornavit. Re quidem vera, in felicissimo justitiae originalis statu, tam naturali quam summaturali scientia praeditus erat homo; cor ejus atque voluntas nullis erant pravis affectionibus

vitiata, neque caro concuPiscebat adversus spiritum, neque spiritus adversus carnem. Primus homo summa mebatur pace,

cum totus esset atque perfecte subditus Deo. Non mediocriter augebat felicitatem illam immunitatis donum, seu carentia totalis aerumnarum, amictionum atque dolorum cui dono sociandum est immortalitatis donum, quo contigisset hominem e terra in caelum transferri, non praegustato mortis calice amaro. Hisce non contentus Dominus, adhuc magis hominem exaltavit, ipsumque filiatione adoptiva adauxit, ut tam in terra quam in ipso caelo non Sicut servus esset quod natura erat), sed tamquam filius in domo Sua. Sed pro dolori Homo noluit agnoscere tot tantaque beneficia divina, sed maluit aures praebere fallacibus diaboli promissionibus, et sic amisit sibi suisque posteris tam superexcelsa dona. Dives tamen in misericordia Deus non reliquit hominem in tanta miseria demersum, eique proprium Filium sibi dilectissimum dedit Salvatorem. Longo labente tempore Christus apparuit in terris, Ostramque salutem operatus est atque ad statum gratiae animas nostraS restituit, per suam passionem atque mortem dolorosissimam. Fundavit etiam Ecclesiam suam, ut esset ejus activa continuatrix in opere salvationis humanae in eaque septem instituit sacramenta, per quae omnis ver justitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur' Con. Trid. sess. 7 in prooemio).Justitia, per peccatum mortale post Baptismum commissum amissa, se sanctum Poenitentiam recuperatum sacramentum,

12쪽

Praefatio. quod 'secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam Sancti Patres apte nuncuparunt Conc Trid. SeSS. 6, cap. 143. De hac secunda tabula disserere intenditur hoc in scripto. Non tamen de tota materia tractaturi sumus, sed tantummodo Studebimus potestati remissivae, seu CLAVIUM POTESTATI Christo Domino nostro sanctis Apostolis collatae eorumque

successoribus.

Hoc in studio perficiendo S. Scripturam, Sacram et Venerandam Traditionem sequemur, non despectis, immo magni habitis, ratione atque auctoritate humanis, si locum habere possint. Omnia subjiciuntur S. R. Ecclesiae infallibili judicio. Gratias quam plurimas refero omnibus ac singulis erSOniS, quae mihi uvamen quomodocumque praestiterunt, praeSertim meo dilecto atque l. rofessori Fr. Josepho ennedy O. P. S. T. Μ.

13쪽

DISSERTATIONIS DIVISIO.

Primo de Poenitentiae variis sensibus disputabimus. Secundo, ponemus statum quaestionis. Tertio, videbimus clavium potestatis promissionem a Christo Domino sanctis Apostolis fuisse factam. Ouarto, considerabimus ejusdem potestatis collationem. Ouinto, praecipuas collatae potestatis notas examinabimuS.

15쪽

De variis poenitentiae sensibus. Patres atque theologi duplicem distinguunt poenitentiam,

nempe, Poenitentiam ut sacramentum et poenitentiam ut virtutem. Nonnulla ergo dicamus de ipsa poenitentia utroque Sensu Sumpta, ut melius, quae sequuntur, intelligantur.

ARTICULUS Q.

Poenitentia ut virtus.

Ρrimum quidem,- ait Calech. RomJ-de ipsa poenitentia), ut virtutis parte, agendum est; non solum quia fidelis populus ad omne virtutis genus a Pastoribus instrui debet, sed etiam quia hujus virtutis actiones materiam praebent, in qua Oenitentiae sacramentum versatur ac nisi prius quae sit Oenitentiae virtus recte intelligatur, Sacramenti etiam vim ignorari

Ouid sit poenitentiae virtus. Ebmolossice.-Penes Latinos, poenitentia quoad nomen juxta quosdam, originem ducit a Verbis poenam tenere. Sic docentantiqui praesertim. V. g. Auctor libri De vera et falsa poenia tentia ait 'Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quo dolet commississeV .-Clarius loquitur ' Isidorus Hispalensis: A punitione Poenitentia nomen accepit; quasi punitentia, aut poenitentia, per quam sci, homo poenitendo punit, quod male admisit peccando '.-Denique Petrus Ombardus, quem sequuntur Scholastici, poenitentiam definit: Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quae commisit M. Juxta alios vero, praesertim modernos, Oenitentiae nomen suam habet radicem in voce pene, quae antiquitus idem erat ac penitus, seu quid intimum cor assiciens. Graeci tribus nominibus poenitentiam exprimunt, quae sunt: Metanota, Exomologesis ac pitimion Metanota denotat resipiscentiam: Exomologesis significat confessionem. multoties

P. II, cap. 5 n. 3. 3 Etymologiar, lib. 8. Cap. 8 n. 22. Sent. IV, dist. 14.

16쪽

2 De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. tamen Exomologesis sumitur pro toto processu justificationis a peccato post baptismum commisso, inclusa etiam sacramenti poenitentiae collatione. Idem dicas de voce Metanota. Epiti-mion mulctam vel poenam indicat. Realiter Quoad rem, poenitentia definiri potest Poenitentia est virtus supernaturalis et moralis peccatorem inclinans ad personalis detestationem peccati, quia et quatenus est Dei ostensa, et ad firmum emendationis et satisfactionis propositum. ExPLICATUR DEFINITIO.1 Poenitentia est virtus. A Status quaestionis. eraphicus D. S. Bonaventura nonnullorum refert sententias antiquorum, simulque eas subjicit crisi' . a In primis refellit eorum sententiam dicentium quod poenitentia non est virtus, sed actus virtutis . . . -Sed ista positio non est conveniens. Si enim iste actus est bonus et dissicilis, et circa quem contingit errare; sicut ira per zelum est habitus, quo homo irascitur, vitiis alienis sic poenitentia est habitus, quo homo irascitur vitiis propriis. Si enim non esset habitus, tunc non diceretur habere poenitentiam nisi actu poenitens'.

b 'Secunda fuit positio, quod poenitentia est habitus,

non Virtutis, Sed gratiae . . . -Sed ista positio non debet stare; quia gratia non dirigit liberum arbitrium ad aliquem motum specialem per se, nisi mediante virtute quod facit poenitentia.' c 'Tertia positio est, quod poenitentia est virtus, sed non est virtus nisi extenso nomine virtutis. Nam Virtus proprie est in dirigendo ad bonum virtus enim est qualitas mentis qua recte vivitur e poenitentia revocat a malo.-Sed haec positio non videtur adhuc sumiens, quia poenitentia non tantum facit dolere de culpa perpetrata, sed etiam facit emendare unde ejus est objectum punire et Deo reconciliare et hoc patet ex ejus definitione, et ita est Virtus proprie . d 'Ultima positio est, poenitentia est habitus virtutis, et virtutis secundum propriam acceptionem, non tantum secundum communem Et haec probabilior est, ut credo . . V. Et non tantima probabilior est, sed certa, ut patebit ex sequentibus.

17쪽

De Gavium Potestatis Existentia Atque Nati m. N. B. Antequam aggrediamur probationem, videndum est quid sibi velit virtus. Ad hoc cognoscendum, nobis multum Inserviet disputatio illa quam cum Evodio sustinuiti Augustinus, qui sic eum alloquitur 'Intueris enim justitiam, qua nemo male

utitur. Haec inter summa bona, quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque Virtutes animi quibus ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis utitur in his enim omnibus, sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti justitia, recta ratio viget, sine qua virtutes esse non possunt Ista ergo magna bona sunt sed memini se te oportet, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo, a quo sunt omnia bona, hoc est a Deo . . . Virtutes igitur, quibus recte vivitur, magna bona sunt species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt potentiae ver animae, Sine quibus vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur ceteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorima, quibus non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare

abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, Sed etiam media et minima bona esse praestitit. agis laudanda est bonitas ejus in magnis, quam in mediis, quam in minimis sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset '. Virtus itaque est bona qualitas qua quis recte vivit et quanem male utitur, seu est habitus agendi juxta rectae rationis dictamen atque fidei illustrationem. Cognita virtutis definitione, nunc probandum est poenitentiam

B Prob.- a Quidquid a Domino praecipitur, nonnisi

Virtus esse potest; sed poenitentia praecipitur a Domino ergo. Major probatione non indiget, cum pateat Deum summam infinitamque restitudinem esse.-Ρrob. min. Ezech . Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus veStri . . . Projicite a vobis omnes praevaricationes in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novumVy. uod Ezech in V. T. praedicavit, hoc et repetit in N. T. S. Joannes,

' De Liber Arbitr. lib. II, cap. 19 n. 50. Cap. 18, 30 3l.

18쪽

4 De Cluvium Potestatis Existentia Atque Natura. Domini praecursor: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite appropinquavit regnum caelorum'' Immo ipse Dominus noster Iesus Christus suam incipit publicam vitam per poenitentiae praedicationem 'Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans evangelium Dei, et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei,

poenitemini, et credite evangelioV'. in Catech. Om. P. II, cap , . : Quod autem . . . menitentia . . . ad Virtutem pertineat, aperte ostendunt multa, quae de poenitentia tradita sunt, praecepta Lex enim de iis tantum actionibus, quae suscipiuntur cum virtute, praecipit.

b Praeterea illa virius dicenda est, quae debite regit animi motus; sed hujusmodi est poenitentia ergo.

Prob. min.: Negare praeterea nemo potest, quin dolere quando, quo modo, et quatenus oportet, Virtutis sit hoc autem ut recte fiat, poenitentiae virtus praestat. Interdum enim evenit ut ex admissis sceleribus minorem, quam par est, dolorem homines capiant quin etiam, ut a Salomone scriptum St, On-

nulli sunt qui, cum male fecerint laetantur rursus vero alii ita se moerore animi et aegritudini dedunt, ut de salute etiam prorsus desperent qualis fortasse Cain videri potest, qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear et qualis certe Judas fuit, qui poenitentia ductus, suspendio vitam et animam amisit. Ut igitur modum in dolore tenere possimus, Oenitentiae virtute adjuvamur' λ'. c Ulterius, virtutis est sibi proponere finem bonum; sed poenitens sibi proponit finem bonum, α, abolitionem peccati, Dei satisfactionem atque divinae gratiae, per peccatum amiSSae, acquisitionem ergo. Μin prob. 'Sed idem i. e. poenitentiam virtutem esse)etiam ex iis rebus colligi potest, quas sibi tamquam finem proponitis, quem Vere peccati poenitet. Primum autem hoc ei propositum est ut peccatum aboleat, omnemque animae culpam et maculam abstergat. Alterum est, ut pro sceleribu . . . Deo

satisfaciat, quod quidem ad justitiam referri perspicuum St. Nam etsi inter Deum et hominem propria justitiae ratio inter-

19쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 5cedere non potest cum tam longo intervallo inter se distent: aliqua tamen esse justitiam constat, cu1usmodi est inter patrem et filios, inter dominum et servum Tertium est, ut homo in Dei gratiam redeat, in cujus offensionem et odium propter peccati foeditatem incurrit. Haec vero omnia satis declarant poenitentiam ad virtutem spectare' . d Insuper virtus est quod Deo placet et angelis, atque tamquam fructum habet consecutionem gratiae ac aetemae beatitudinis atqui talis est poenitentia ergo. Min prob. David rex Dominum alloquitur: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique holocaustis non delectaveris sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies' '. aruch etiam ad Dominum ait 'Aperi oculos tuos et vide quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: Sed anima, quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino' '.-In mentem recolas perpulchram parabolam pharisaei et publicani a Domino nostro propositam, in qua Dominus Oenitentem agendi rationem publicani describit, necnon et justificationem ejus: Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius est mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam' '.-Legas etiam tenerrimam parabolam filii prodigi poenitentis, ubi describitur immensum gaudium quo affectus est pater, quando vidit filium suum in meliorem frugem revertentem Tanta fecerat pater, ut excitaverit filii senioris elotypiam. Sed pater ad hunc filium ait: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit perierat, et inventus est' .-Mediteris etiam parabolas ovis deperditae atque amissa drachmae, ubi ob oculos tuos Dominus ponit et diligentiam quaerentium et laetitiam ineffabilem invenientium Mediteris etiam Domini conclusiones: Dico vobis, ita erit gaudium in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam Super

20쪽

6 De Clavi: m Potestatis Existentia Atqtie Natura. nonaginta justis, qui non indigent poenitentia . . . . Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente' .-Igitur poenitentia non solum virtus dicenda est, sed, cum Catech. Om. 'prorsus disina et caelestis virtus existimanda est, cui M. Regnum caelorum Sacrae Scripturae pollicentur; nam apud S. Mi scriptum est: loenitentiam agite, appropinquavit regnum caelorum; et apud Ezech. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccati suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et iacerit judicium et justitiam, vita vivet; et alio loco: Nolo mortem impii, sed ut covertatur impius a via sua, et vivat. Quod de aeterna et beata vita intelligendum esse plane constat' M. e Angelicus Doctor sic ratione probat poenitentiam esse virtutem ' enitere est de aliquo prius a se facto dolere . . . Dolor autem vel tristitia dupliciter dicitur uno modo secundum quod est passio quaedam appetitus sensitivi, et quantum ad hoc poenitentia non est virtus, sed passio alio modo secundum quod consistit in voluntate, et hoc est cum quadam electione quae quidem si sit recta, necesse est, quod sit actus virtutis. Dicitur enim in Eth. cap. 6), quod virtus est habitus

electivus secundum rationem rectam. Pertinet autem ad rationem rectam, ut aliquis doleat, de quo dolendum est, et eo modo et fine quo dolendum est quod quidem observatur in poenitentia, de qua nunc loquimur; nam poenitens assumit moderatum dolorem de peccatis praeteritis cum intentione removendi ea. Unde manifestum est, quod poenitentia, de qua nunc loquimur, vel est virtus vel actus virtutisV . Etenim cui convenit definitio, ei convenit et definitum Jamvero poenitentiae, prout nunc de ea loquimur, convenit virtutis definit1o ergo et ipsa virtus

sit necesse St.

2. Poenitentia est virtus supernaturalis. Constat ergo poenitentiam virtutem esse. Sed ut salutifera sit, requiritur ut sit virtus supernaturalis. Potest quidem homo de peccato dolere solis naturalibus viribus atque propter motiva mere naturalia; quia v. g. divitias amisit, vel hominum favorem atque existimationem, vel corporalem salutem et cetera hujuS-

SEARCH

MENU NAVIGATION