De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Nati tra. modi Sed haec naturalis poenitentia nullum habet alorem ad Salutem, i. e. Sive ad OnSequendam gratiam sanctificantem hic in terris sive Dei nudam visionem atque beatificum amorem in caelis. Rem sic evolvit Auctor lib. De vera et falsa poenitentia:

Sed quoniam poenitentia non omnis est bona, dicamus aliqua, quae separant veram a falsa, sterilem a fructifera. Sunt enim quo peccasse poenitet propter praesentia supplicia. Displicent enim latroni peccata, quando operantur poenam. Deficit vindicta revertitur ad crimina. Ista poenitentia non ex fide procedens, nec ex caritate vel unitate, sterilis manet et sine misericordia. aec non purgat conscientiam, nec lavat crimina. In hac nulla est spes veniae, nulla expectatio indulgentiae. Huic concordant qui confitentur inviti, non amore boni, sed ut fugiant damnum vel incommodum saeculi. Serviunt mundo, quem amant quaerunt suam gloriam, quam anhelant recipiunt mercedem, quam exspectant. Si quis tali poenitentia securus exstiterit, et ad veram de ista non contenderit, deceptus et miser aeternaliter peribit' i'. Hac naturali et infructuosa poenitentia fuit motus impius et Superbus Antiochus v. g. '. Percussus et vulneratus a Domino, orationes et vota ad Dominum faciebat ut corporalem salutem recuperaret, sed frustra Antiochus ita superbe locutus est: Se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judaeorum eam facturum.-Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel,

percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit ipsum

Sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. Super hoc superbia repletus, ignem spiranSanimo in Judaeos, et praecipiens accelerare negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione vexari. Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, Supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus intuerent odore etiam illius ac foetore eXercitus graveretur Et qui paulo ante sidera caeli contingere

22쪽

8 De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris, portare.' rostratus igitur Antiochus jacebat propter insan bilem et invisibilem plagam, propter intolerabilem foetorem membrorumque collisionem Magnis, immo maximis temporalibus suppliciis assiciebatur Iisque permotus Antiochus orabat ad Dominum, deprecatorias litteras ad Judaeos mittebat, votaque fecit pro Judaeis, pro Ierusalem atque templo. Sed frustra nam illa poenitentia naturalis omnino erat, ideoque miserrimus ille rex miserabili obitu vita functus est'. 'Hinc igitur Antiochus percussus coepit, ex gravi superbia deductus ad agnitionem suam venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. Et cum nec ipse jam foetorem ferre posset, ita ait: ustum est

subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc

optat liberam redderet et Judaeos, quos nec sepultura quidem se dignos hibiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum,

et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur Templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum sum haec, et Judaeum se iacturum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem'. O quam magnificae promissiones Ouam mira se facturum esse dicit Et tamen . . .

nihil ipsi profuerunt 'Supervenerat enim in eum justum Dei

judicium' et hoc, vel quia non erat revera poenitens, vel quia saltem ejus poenitentia pure laturalis erat, ut videtur ex Sacra

pagina deduci, quae interposita epistola Antiochi ad Judaeos)sic finem imponit huic tristi et terribili facto historico 'Igitur

homicida et blasphemus, pessime percussus, et ut ipse alios trac- tmerat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est'. Aliud naturalis et infructuosae poenitentiae exemplum triste habemus in Juida, Domini traditore, qui poenitentia quidem ductus erat Μt. 27, 3), tamen suspendio vitam et animam amisit', ut docet Catech Rom. P. II, cap. 5 n. 6. Non sussicit itaque naturalis poenitentia ad peccatoris justificationem. Requiritur ut poenitentia supernaturalis Sit, i. e.,

23쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natiιra. necesse est ut concipiatur divina adjuvante gratia, propter aliquod motivum nobis per fidem propositum. Quaenam sint motiva, infra dicetur. Haec doctrina plane pleneque probatur in Traci de Gratia, et

constat ex dissertis Ecclesiae declarationibus. Ita, . . COnc. Amusicanum II can. 4 docet hominem a Deo recipere non tantum purgationem peccatorum, sed etiam ipsum volutatis affectum, quo purgari peccator vult: Si quis ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam

purgari velimus, per Spiritus Sancti infusionem et operationem in nobis fieri confitemur, resistit ipsi Spiritu Sancto, per Salomonem dicenti Fraeparatur voluntas a Domino', et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate' V Ex praefatis verbis non tantum habetur ipsa doctrina, sed etiam damnatio sententiae oppositae quam damnationem repetitionc Trid. SeSS. 6, can. 3 'S. q. d. sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adjutorio hominem credere, sperare, diligere aut poenitere POSSe, Sicut Oportet, i. e. supernaturaliter), ut ei justificationis gratia conferatur, A. S.' .-Instantibus haereticis in asserenda sussicientia poenitentiae naturalis Innocentius XI respondit eorum sententiam iterum damnando. En propositio damnata: Probabile est sussicere attritionem naturalem, modo honestam' '. Neque mirum est Ecclesiam tantopere insistere in asserenda poenitentiae supernaturalitate; quia quamvis ordo naturalis et ordo supernaturalis inter sese minime opponantur uterque enim a Deo provenit, et Deus sibi contradicere nequit, cum sit veritas

infinita), tamen plane distinguuntur. Hanc distinctionem clarissime Dominus noster Jesus Christus statuit per verba illa quae ad sanctos Apostolos nobisque pariter dixit 'Sine me nihil potestis facere' ' Nihil naturale sine Dei concursu naturali, nihil supernaturale sine Christi gratia divina, homo facere potest.

Sive ergo parum sive multum concludamus cum . AuguStino sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest' q.

3 Denet.-Ban. Enchiridion Symbolorum n. 177 Semper citatur edit. 11. nisi aliud notetur . a Ibid. n. 13 cfr. n. 797. 23 Ibid. n. 1207. Jo. 15 5. M Rouet, Enchiridion Patristicum n. 1835 Citatur edit. 1).

24쪽

10 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. Sed forte quis dicet sine Christo nihil facere possum etiam in ordine naturali ergo etiam ad opera naturalia peragenda, divina gratia indigeo.

Dist antec. Sine aristo, tamquam auctore naturae, nil facere potes, Onc. indiges enim concursu divino ad operandum. Sine Christo, tamquam auctore gratiae, Seu Ordinis supernaturalis, neg. Gratia enim stricte dicta et concursus naturalis absolute distinguuntur. Nam gratia omnino et quocumque modo consideretur, gratuita est concursus autem naturalis est quodammodo debitus nobis, supposita creatione. Insto, concursus naturalis vocari potest gratia. Dist. Vocari potest gratia, lato sensu, Onc. gratia, Stricto sensu, prout de ea theologi loquuntur, neg. Gratia, lato sensu, vocari potest quodcumque donum divinum seu a Deo procedens; gratia autem stricte dicta est donum supernaturale intellectuali creaturae a Deo concessum in ordine ad vitam aeternam. Et hoc donum non datur ad actus mere naturales ponendos, ut abunde

theologi probant.

3. Motiva supernaturalia poenitentiae. Jam nunc agendum est, licet breviter, de motivis supernaturalibus poenitentiae. a Primum omnium omniumque excellentissimum est amor Dei, Summi Boni ex toto corde et super omnia. b Alterum est periecta contritio, quae ad actum caritatis addit peccati detestationem, quatenus Deo oppositi, et propositum non peccandi de cetero. I duo actus adeo magnam habent emcaciam, ut justificent peccatorem, etiam antequam sacramentum poenitentiae recipiat in re includunt tamen votum sacramentum recipiendi, cum includant voluntatem faciendi quo Deus praecipit aut vult. Asia motiva praebet attritio N. B.), seu contriti imperiecta, α, praebet turpitudinis peccati considerationem, amissionem aeternae beatitudinis gehennae atque poenarum metum et timorem. Notandum tamen est tres species timoris Sse, nempe, timorem Italem seu castum, quo timet homo Deum offendere ex amore et reverentia timorem simpliciter servilem, seu timorem servilem sine ullo addito, quo homo abstinet a peccato propter Poenas quas Dominus minatur, sed simul affectum ad peccatum deponit homo timorem serviliter servilem, quo homo

25쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque atura. 11 abstinet a peccato propter poenas, sed retinet affectum ad ipsum peccatum. Ex hisce timoris speciebus ultima tantum ejicienda, utpote quia mala retinet enim affectum peccandi. Tandem assignari potest tamquam motivum ad poenitendum motivum uniuscujusque virtutis.

N. B. Attritio definitur sic animi dolor ac detestatio peccati

commissi procedens ex motivo supernaturali, a caritate distincto, cum proposito non peccandi de cetero. a Disputatur inter theologos utrum sussiciat attritio concepta ob metum poenarum temporalium, ut a Deo immissarum vel immittendarum.-Si includatur voluntas a peccato abstinendi, et Deus consideretur ut vindex supernaturalis, non video cur admitti non possit mrmativa sententia, cum casus hic reincidat

in timorem simpliciter servilem, qui ab omnibus admittitur tamquam sussiciens motivum attritionis. Si autem excludantur illa duo, tunc mihi videtur admitti non posse hujusmodi motivum tamquam sussiciens, quia in casu nonnisi haberetur timor serviliter servilis, qui ab omnibus ejicitur. Quidquid sit, in praxi confessarius excitare debet poenitentem ad altiorem dolorem, ei proponendo, motiva certe sussicientia ad attritionem, immo, expedit ut ei proponat contritionis motiva, utpote perfectiora ' b Immo etiam disputatur inter theologos, utrum sussiciat

attritio concepta ex solo metu gehennae, absque sci, aliquali amore Dei. Ammantes vocantur attritionistae, negantes Verodicti sunt contritionistae. Exortis inter ipsos gravibus dissentionibus, Alexander VII die 5 Maji 1667, praecepit ut non audeant alicujus theologicae censurae alteriusve injuriae aut contumeliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem neceS-sitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis necessitatem, donec ab hac Sede fuerit aliquid hac in re definitum'. Huc usque nihil definitum est. Sed in praxi statim ac constat quemlibet poenitentem Vere attritum esse, atque peccata super omnia detestari, absolvendus est, quia dispositus 7.*'Cir Ferraris, . . . Prompta Bibliotheca, tom. VI, voce 'Poenitentiae sacramentum' art. II, et Aisendix. 7Τanquerey, De Poenit , cap. II art. II n. 144, edit. 13, quae Semyercitatur, nisi aliud notetur. Dj0jtjgsed by

26쪽

12 De Clamum Potestatis Existentia Atque Natura.

4. Poenitentia est virtus moralis. Assignatis breviter motivis poenitentiae, evolvenda nunc est

illa particula poenitentiae definitionis, ubi dicitur poenitentiam

virtutem esse moralem.

Siquidem poenitentia non est virtus theologica quia hujus generis Virtutes habent tamquam objectum formale Deum in se

et directe consideratum; sed hoc non evenit in poenitentia, cum sit detestatio peccati commissi et emendatio vitae futurae ergo poenitentia non est virtus theologica Ex altera vero parte, praeter virtutem theologicam non datur nisi virtus moralis. Cum autem poenitentia sit virtus, et non sit virtus theologica, restat ut tamquam virtus moralis habeatur.

QUAESTIUNCULA Q.

Hic occurrit quaestio sequens utrum poenitentia sit virtus generalis, seu Virtutes omnes complectatur, an sit Virtus speciadis, seu habens motivum formale proprium distinctum a formali motivo aliarum virtutum ΘNon fuit una sententia inter antiquos theologOS, quorum On- nulli primam tenuerunt sententiam, sci poenitentiam esse Virtutem generalem. Sed eamdem diversimode explicarunt. Alii, cum Guillelmo Altissiodorensi, docuerunt hominem peccata detestari per virtutem cui peccata opponuntur, V. g. ebrietatem per temperantiam. Alii cum Durando dixerunt poenitentiam esse caritatis exercitium, quatenus de peccato dolet homo, prout est Dei offensa. lii cum Metano tenuerunt poenitentiam esse caritatis exercitium, ut supra esse praeterea, religionis exercitium, prout per peccati confessionem agnoscitur Dei dominium, et esse justitiae vindicativae actum, prout satisfactionem praestat '. Non obstantibus hisce opinionibus, communis evasit sententia tenens poenitentiam virtutem esse specialem. Pro hac sententia

sunt magni Magistri Alexander alensis, S. Bonaventura, S. Thomas, en Scotus, qui tamen nonnullas facit distinctiones, de quibus breviter dicetur aliquid, omnes moderni, ni fallor. Alexander Halensis, S. Bonaventurae Magister, Doctor Irrefragabilis et Theologorum atriarcha vocatus, mortuus a. 1245, in sua Summa Theologiae, . IV q. 4 membro I art. 2, sibi

27쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 13

proponit hanc questionem Utrum poenitentia sit virtus specialis eamque modo affirmativo solvit: Quia poenitentia)respicit peccatum), ut malum proprium contra Deum Perpetratum, et actum elicit specialem, convenientius dicenda est virtus specialis' '. Et hanc opinionem amplexi sunt ceteri Doctores praecipui, ut statim videbitur. Seraphico Doctori, quaestionem investiganti, Utrum poenitentia sit virtus generalis, an specialis , non placet positio eorum, qui voluerunt dicere, quod est virtus generalis, et est pars ustitiae generalis, cujus est facere bonum et declinare a mal . . . Quia, etsi poenitentia respicit malum in communi, tamen respicit sub propria ratione et habet actum specialem, qui indiget virtute non tantum praecipiente, sed aliciente ut, sicut ira per zelum, quae detestatur omne peccatum in proximo est specialis virtus, quia respicit illud sub ratione digni poena et obedientia specialis Virtus, quia respicit exequendum sub ratione mandati sic etiam poenitentia specialis virtus, quia respicit sub ratione mali proprii a se contra Deum perpetrati, prout homo ex hoc dignus est puniri . Hac ratione solvit Seraphicus hanc objectionem Poenitentia non restringitur ad speciale peccatum ergo non est Virtus Specialis. Ad illud quod objicitur de objecto,- ait Seraphicus, dicendum, quod etsi non contrahatur ad speciale peccatum, tamen illud considerat sub speciali et propria ratione, hoc est, in quantum a se perpetratum et Dei offensivum, cui vult reconciliari et emendam facere; ideo est virtus specialis, quia Virtus ponitur generalis, non ratione objecti, quo est materiale, sed secundum quod habet rationem motivi δ'. Angelicus Doctor, intimus Seraphici Doctoris amicus, sic communem sententiam explicat et probat: Ubi occurrit specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum virtutis. Manifestum est autem, quo in poenitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, α, operari ad destructionem peccati praeteriti, in quantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesse est ponere, quod Poenitentia est specialis virtus' δ .

idit Nuremberge facta a. 1482, cujus exemplar prostat apud Collegium S. Bonaventurae, Allegany N. . et ex quo notas desumpsi. E. BonaV., p. m. Quarach. tom. IV, Pag. 321. 3 Summ. Theol. 3 q. 85 a. 2.

28쪽

14 Deilavium Potestatis Existentia Atque Natura.

Duabus ergo rationibus probant praefati Doctores poenite tiam virtutem specialem esse. Prima quia poenitentia est actus specialiter bonus, dissicilis et laudabilis. Secunda quia poenitentia motivum habet speciale formale, α, odio habet peccatum, quia et quatenus est Dei offensa. Ceterae virtutes peccatum non considerant, ut Dei offensivum, sed tamquam a ratione fide illustrata deforme. Hic notandum occurrit octori Profundo, Fr Richardo a Media Villa, . . . mortuo c. a. 1300, non placere dicere poenitentiae objectum esse peccatum sub ratione qua est tranS-

gressio divinae legis vindicabilis et expiabilis per actum ipsius poenitentiae' ' Quidquid sit de hoc, in ceteris opinionem Sequitur communem.

Ven Doctor Subtilis et Marianus, . . . loquendo hisce de rebus, consentit praedecessorum Doctorum expositionibus, sed nonnullas facit distinctiones, quas mihi liceat notare. In primis, Doctor quadrupliciter poenitentiam definit; quia, Secundum ipsum, poenitentiae vocabulum quatuor includit: Vindicare commissum Detestari commissum Acceptare Poenam inflictam Patienter ferre poenam inflictam''' . Ex hisce,

quatuor sequentes definitiones vel descriptiones efformat, quarum prima est ista Poenitere est vindicare peccatum a Se commiS- Sum . . . Secunda descriptio est: oenitere est detestari vel odire peccatum a se commissum, vel displiscentiam habere de hoc Peccato a Se commisso . . . Tertia descriptio: oenitere est poenam inflictam pro peccato suo commisso gratanter accipere . . . Ouarta descriptio est: oenitere est poenam sibi pro

peccato suo inflictam patienter sufferre' Ibid.). PRIMA consideratur poenitentiae significatio.- a Poenitentia primo sensu desumpta est virtus 'quia potest esse actus conformis rectae rationi' fide illustratae Oxon. IV, d. 14, q. 2 n. ). b Poenitentia hoc sensu sumpta est virtus specialis 'quia ille actus natus est habere speciale objectum, et speciales circumstantias objectum, peccatum vindicabile circumstantias, quae conveniunt actui, ut recte tendenti in tale objectum, M. finem, modum et hujusmodi' Ibid. n. 3-4).

29쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 15 c Poenitentia primo sensu desumpta non est virtus intellectualis 'quia virtus intellectualis dicit verum esse aut non verum esse sive in speculandis sive in agendis haec autem poenitentia inclinat ad sic agendum non ad dictandum sic esse agendum; ergo' Ibid. n. 53.

N. . uod Ven Scotus probat generaliter, Catech Rom., P. II, cap. 5 n. 6, probat quoad fidem specialiter; et ratio est, quia fides poenitentiam antecedit 'Verum in eo, quem poenitet, fides poenitentiam antecedat necesse est; neque enim Potest quisque se ad Deum convertere, qui fide careat ex quo fit ut nullo modo poenitentiae pars recte dici possit fides'. d Poenitentia primo sensu desumpta est actus virtutis justitiae, et quidem justitiae vindicativae Poenitentia enim non est actus irtutis appetitivae ordinantis ad seipsum, cujusmodi sunt temperantia et fortitudo ergo est actus virtutis ordinantis ad alterum, cujusmodi est justitia. Hoc argumentum tenet, supponendo illam famosam virtutum appetitivarum distinctionem, quod ad duo genera omnino reducantur' Oxon. IV, d. 14, q. 2 n. 5). Sed sub justitia continetur amisitis . . . Numquid igitur actus iste poenitendi est actus amicitiae ZV n. 63. Ad hos solvendum notari necesse est in poenitentia intendi peccati punitionem legisque infractae restaurationem. Non itaque reducitur ad amicitiam, sed ad justitiam, et quidem vinclicativam, poenitentiae virtus. Respondeo it mctor indicare, etiam quando est actus ordinatus, non est actus amicitiae

ad illum in quem vindicatur, quia vindicta proprie respicit correspondentiam Poenae ad culpam secundum legem' Ιb. n. 7). Est ergo iste actus justitiae punitivae, quae distinguitur contra justitiam commutativam, et contra amicitiam' Ib. n. ). Ex hisee tamen verbis concludendum non est, ut nonnulli faciunt, Ven. Subtilem omnino denegare poenitentiam quodammodo reduci posse ad justitiam commutativam. Ait enim Dr.,

Oxon. d. I A. , . . Iustitia commutativa respicit aequalitatem in commutatione, vim rei, sed magis secundum rectam

rationem ergo hoc modo justitia punitiva, quae est quaedam commutativa in punitione, respicit poenam aequalem'

30쪽

16 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. SECUNDA consideratur poenitentiae significatis a Poenitentia secundo sensu desumpta est virtus f quia potest esse actus electivus concors rectae rationi Moxon. IV, d. 14 q. 2 n. 113. b Poenitentia secundo sensu desumpta esse potest actus cujuscumque virtutis appetitisae: quaecumque enim tirtus inclinat ad complacendum de bono honesto, inclinat etiam ad detestandum, et ad displiscendum de malo inhonesto opposito.' Quo autem illa virtus appetitiva necesse sit, ex eo probatur, 'quia nihil est principium odiendi, sicut et amandi, nisi virtus

appetitiva' Ib. . TERTIA consideratur poenitentiae significatio.- a Poenitentia tertio sensu desumpta est inrtus 'quia concors rectae

rationi' 1b. n. 123. b Poenitentia tertio sensu desumpta esse potest actus cujuscumque virtutis appetitisae: quia quidquid potest esse principium acceptandi aliquod objectum, potest esse principium acceptandi aliud in ordine ad ipsum per diversas autem virtutes potest acceptari aliud et aliud objectum in ordine ad hoc quod possit poena inflicta pro peccato acceptari' Ib. . Deinde Doctor adducit exempla desumpta de virtutibus caritatis, spei, timoris, amititiae. OUARTA consideratur poenitentiae significatio. De quarto M. patienter ferre poenam inflictam, patet quod potest esse actus

virtutis, et specialis virtutis, M. patientiae Ib.).

QUAESTIUNCULA II.

Conc0rdant ergo magni D in asserendo poenitentiam, quatenus est odium peccati, quia est Offensa Dei esse virtutem specialem. Sed ad quamnam virtutem cardinalem reduci potest y Ad hanc solvendam quaestionem, prae oculis habendum est, poenitentiam intendere reparationem injuriae Deo illatae per hominem. Jamvero virtus cardinalis quae intendit et exigit injuriarum separationem non nisi justitia est ideoque ad justitiam poenitentia reduci potest. Ideo Angelicus Doctor ait: 'Utrumque recompensatio et retributio ad materiam justitiae pertinet,

quia utrumque est commutatio quaedam; unde manifestum est, quod poenitentia, secundum quod virtus est, est pars ustitiae' '. Attamen bene notandum est justitiam esse inter aequales et

SEARCH

MENU NAVIGATION