De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

De Clarium Poιesιatis Exisιentia Atque Natura. 27 de praeteritis peccatis etiam includit ideoque non nimis silendum est in ipsa verbi translatione. Hanc esse mentem auctorum candide fassi sunt vel ipsi moderni Protestantes in exicis ab ipsis editis. fr. v. g. Schisusner, Obinson, huner.

ARTICULUS IL

De Poenitentia ut cramento.

1. Institutionis saramenti poenitentiae causae praecipuain. Postquam breviter explanata fuit poenitentia, quatenus virtus est, ad complementum praenotionum. aliquantulum consideranda est Poenitentia, prout est sacramentum Novae legis. Et inprimis aliquid de causis dicamus. Divina misericordia nobis contulit hoc sacramentum, a ad nostris medendum infirmitatibus spiritualibus, b ut minus anxii atque peccatiores de peccatorum remissione essemus, et c ut reconciliationis nostrae cum Deo beneficium Christo Iesu, Salvatori et Pontifici nostro referremus. In primis autem it Catech Rom. P. II, cap. 5 n. O xplanandum fidelibus videtur, quare factum sit, ut Christus Dominus poenitentiam in numerum sacramentorum referri voluerit. Hujus autem rei illa omnino causa fuit, ut nobis de remissione peccatorum, quam Deus pollicitus est, quum ait: Si impius egerit poenitentiam . . .' minus debitare liceret. Vehementer enim pendere animo de intima poenitentia opus esset, quum de suo cuique judicio in iis, quae agit, merito timendum sit. Ut igitur Dominus huic sollicitudini subveniret, poenitentiae sacramentum instituit, quo Persacerdotis absolutionem peccata nostra nobis remissa esse confideremus, conscientiaeque nostrae ob fidem, quae sacramentorum virtuti merito habenda est, peccatiores redderentur. Neque enim aliter accipienda est vox sacerdotis, peccata nobis legitime condonantis, quam Christi Domini, qui ait paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua . . . . Deinde Vero, quum nemo salutem, nisi per Christum ejusque passionis beneficio, consequi Possit, consentaneum, nobisque utilissimum fuit, ejusmodi sacramentum institui, cujus vi et ematia Christi sanguis ad nos defluens peccata post baptismum admissa elueret, atque ita reconciliationis beneficium illi uni Salvatori nostro acceptum referre

prefiteremur .

42쪽

28 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 2. Poenuentiae sacramenti definitio.

Institutionis sacramenti Poenitentiae causis inspectis, jam nunc quid Poenitentiae sacramentum sit, nobis videndum est. Poenitentiae sacramentum definiri potest: 'Sacramentum

Novae Legis a Christo Domino institutum, quo per judicialem absolutionem a legitimo ministro impertitam, fideli rite disposito

remittuntur peccaι pos baptismum commissa, resisque sanans infunduti R.

Evomitur definisse.

Poenitentia es sacramentum Novae Legis. - Huic vocabulo sacramentum' variae sunt significationes, quae noscantur oportet, ut sic vitetur confusio, cognito sensu in quo sumitur hic hujusmodi verbum. Antiquitus, praesertim apud profanos auctores, Sacramentum significabat aliquando juramentum, vel etiam depositum sacrum, i. e. pecuniam, quam litigantes de aliqua re deponebant apud pontificem, eo pacto ut victus suam relinqueret partem ad usus sacros. Hic non accipitur praefata vox sensu indicato. Antiquitus etiam, apud ecclesiasticos scriptores Praesertim, Ox sacramentum' sumebatur pro aliquo signo sacro, pro aliqua re sacra, vel etiam pro aliquo ritu sacro et symbolico, aut pro aliqua doctrina religiosa et secreta, quae solis initiatis se jam baptizati a pontifice proponebatur. Hic sumitur vox sacramentum', quatenus significat signum sacrum, rem sacram Vel ritum sacrum. Attamen notandum est quod antiquitus vox sacramentum', etiam quando significat rem sacram, sumebatur aut pro quesibe re, quocumque modo Sacra, aut pro re Sacra sacrante, quae Se , hominem sanctificabat, seu quae secum habebat virtutem gratiam sanctificantem homini conferendi. In praesenti scripto vox sacramentum' sumitur pro re Sacra sacrante seu quatenus sanctificat hominem per gratiam sanctificantem quae res Christum Dominum habet auctorem. Et in hoc sensu theologi communiter sic sacramentum definiunt: Sionum sensibile, gratiae significativum e productisum a Christo permanenter institutum. Sacramentum est signum, quia nobis indicat exterius, quod

43쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 291nterius seu in anima fit 'Illud enim signum esse, sanctus Augustinus testatur, quod praeter rem, quam sensibus objicit, essicit etiam, ut ex se alterius rei cognitionem capiamus, sicut ex vestigio, quod terrae impressum intuemur, transisse aliquem, cujus vestigium apparet, iacile comiscitur' '. Et hac de causa sacramentum est signum; siquidem specie quadam et similitudine id nobis declarat, quod Deus in animis nostris sua virtute, quae sensu percipi non potest, emit. Baptismus enim ut, quod docetur, exemplo notius fiat), cum adhibitis certis et solemnibus Verbis, aqua extrinsecus abluimur, hoc significat Spiritus Sancti virtute omnem peccati maculam et turpitudinem interius elui, et animas nostras praeclaro illo caelestis justitiae dono augeri atque ornari simulque ea corporis ablutio . . . . illud in animo emcit quod significat ' 7. Quod sacramentum sit signum, non tantum constat ex simpliciti ratiocinatione, sed etiam ex sacris Litteris: Ex Scripturis aperte colligitur Sacramentum inter signa numerandum

eSS . . . APOMOlus enim, cum amrmat nos omnes, qui baptigati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizatos esse, licet cognoscere baptismum hujus rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus, nos consepultos esse cum illo per baptismum in mortem' δ'.Sed ad quodnam signi genus adscribendum est Sacramentum, quia plura dantur signa Re quidem vera plura dantur signa: alia Sunt naturalia, quae α, ex sua natura aliquid aliud significant, puta fumus ignem alia sunt arbitraria, quae c., tantum ex pacto aliquid significant, ut oliva pacem alia sunt mixta, quae dicuntur ea, quae partim ex se partim ex pacto aliquid

denotant. Ex communi theologorum consensu, Sacramentum

reducitur ad ultimum signi genus, adeo ut sit, prout Hugo a S. Victore loquitur, ex similitude repraesentans et ex institutione significans et ex sanctificatione continens aliquem invisibilem et spiritualem gratiam'si', et non tantum continens, sed et conferens. Sacramentum est signum sensibile, gratiae significativum et productivum. Adjectivum sensibile' pleonasticum est, ideoquestricte loquendo non requiritur ad definitionem; sed additur con-

'Catech Rom. P. II, cap. 1 n. 5.67 Ibid. n. f.

os Ibid. 7. β' Apud Tanquereri De Sacram in genere, pag. 185, edit. 14.

44쪽

30 De Clarium Potestatis Existentia ιque Naιura. venienter terminus ille, quia ad instruendum populum aptissi

mus est ...

Gratia quam repraesentat et producit sacramentum duplex est: gratia sanctificans et gratia sacramentalis Gratia sanctificans

se habitualis est qualitas supernaturalis A qua justi et filii Dei

effecti, aetemae quoque salutis instituimur' seu laivina qualitas in anima inhaerens ac veluti splendor quidem et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque pulchriores et splendidiores reddit' Sacramentalis gratia est jus ad gratias

actuales suo tempore conferendas a Deo juxta communem ententiam.

Quod autem sacramentum sit significativum, patet; nam secus non esset signum. Sed peculiaritas signi sacramentalis in eo est, quod produca rem signatam, i. e. quod producat gratiam, quam significat. Praeter signa, quae consensu hominum et voluntate sunt, ait Catech. Rom. alia quaedam sunt divinitus data,

quorum tamen non unum genus esse omnes consentiunt. Alia

enim signa ob eam tantum rem a Deo hominibus commendata sunt, ut aliquid significarent vel admonerent, cujusmodi fuerunt legis purificationes, panis azymus, et alia permulta, quae admosaici cultus caeremonias pertinebant alia vero Deus instituit, quae non significandi modo sed efficiendi etiam vim habent: atque hoc posteriori signorum genere Sacramenta Novae L snumeranda esse liquido apparet. Signa enim sunt divinitus tradita, non ab hominibus inventa, quae rei cujuspiam sacrae, quam declarant, efficientiam in se continere certo credimus ' . Sed quomodo sacramenta conferunt gratiam Eam conferunte Opera Perato, i. e. eo ipso quod sacer ritus valide peragitur, ritus ipse gratiam recipienti dat. Efficacia ritus illius seu ejusvis causativa a meritis aut bonis motibus sive ministrantis sive recipientis non pendet, quantumvis tamen nonnullae praerequirantur dispositiones in recipiente Legas in Conc Trid. can. 64, sera. 7. Hoc de fide est, ut constat ex Trid. Dc. u. sed adhuc disputatur inter theologos, utrum illa causalitas sit physica, aut moralis, aut intentionalis. Et in hoc unusquisque in suo sensu abundet, donec Sancta Mater Ecclesia loquatur.

MVan Noori, De Sacram. Amstelodami a. 1910, pag. 6. M Catech Rom. P. II cap. 2. n. 50.

45쪽

De Clarium Psttestatis Existentia Atque Natura. 31

Additur in definitione signum . . . . a Christo institutum. Haec verba addita sunt ad specialius determinandum signum de quo agitur; sed revera non requiruntur ad definitionem, quia haec verba nobis non dicunt quid sit sacramentum, sed nobis dicunt unde procedant sacramenta, sed nobis dicunt causamessicientem sacramentorum.

Additur etiam adverbium permanenter'. Sed neque hoc requiritur ad metaphysicam definitionem, ut videtur; nam verbum hoc proprie nobis non dicit quid sit sacramentum, sed sacramenti

durationem.

rollarium. - Per modum corollarii, mihi liceat tibi proponere, care lector, Sequentem sacramenti descriptionem longior quidem est, sed omnia elementa continet supra elucidata expressius quam antiqua definitio. Si tibi placet eam retinere, retineas; secus antiquam conserves. Definitio est haec: Sacramentum est Signum sensibile, mixtum, gratiae sanctificantis et gratiae sacramentadis repraesentativum et ex opere operato productivum, Christo permanenter institutum. Poenitentia est sacramentum . Novae Legis Viso quid sibi Velit sacramentum, in praesentiarum videndum est utrum definitio revera competat Poenitentiae, ut est sacramentum. HOC facili negotio probatur. Dictum est enim quod ad sacramentum constituendum tria requiruntur: quod sit a signum sensibile, b gratiae repraesentativum et productivum, in a Christo Permanenter institutum. Atqui haec tria competunt Poenitentiae,

quatenus est Sacramentum ergo

Prob. min. a Poenitentia est signum sensibile nam nonnulla extrisecus tum a poenitente tum a sacerdote fiunt, quae clare indicant quod interius in anima fit Poenitens actibus suis externis plane exprimit se animum a peccati turpitudine abduxisse sacerdos suis actibus et verbis declarat remissionem peccatorum, quae in anima poenitentis mcitur. Ergo''. b Poenitentia est gratiae qllativa nam poenitentia, ut POStea Videbitur, est vere remissiva peccati; sed peccato deleto, iniunditur gratia ergo. Quod statim ac deletur peccatum, infundatur gratia, probatur in Traci de Gratia, ubi citatur hic can. O .

Trid. S. q. d. hominem justificari vel sola imputatione justi-

46쪽

32 De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura.

tiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffunditur, atque illis . . . . A. S.' M. In praesenti ergo oeconomia salutis, statim ac remittitur peccatum, infunditur gratia. e Poenitentia est a Christo permanenter instituta. Dominus noster Iesus Christus, ut docet Conc. rid. 'sacramentum P nitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus insumavit in discipulos suos, dicens: Accipite Spiritum Sanctum;

quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt Joan. 20, 22 . Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos Apostolis

et eorum successoribus fuisse commendatam, universorum

Patrum consensus semper intellexit, et Novatianos remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia Catholica tamquam haereticos explosit atque condemnavit. Quare verissimum hunc illorum verborum Domini sensum sancta haec Synodus probans et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem praedicandi verbum Dei, et Christi Evangelium annuntiandi, contra hujusmodi sacramenti institutionem falso detorquent' Sess. 14 Cap. 1 . t in can. 1 ejusdem ess statuit: 'S. q. d. in catholica Ecclesia Poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, A. S. . t in can. 3 ejusdem SeSS. 'S. q. d. verba illa Domini Salvatoris, Accipite Spiritiun Sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur; et retinueritis, retenta sunt, non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium, A. S.V.-Damnatis Novatianis et Protestantibus, Pitis X damnavit hanc,odemistarum doctrinam: Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujusmodi conceptui assuevit. Immo etiam postquam Poenitentia tamquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur

47쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 33

sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacramentum probrosumV. Prop. 46). Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt', minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patribus ridentinis asserere placuit' Prop. 47 . Cfr. Decr. Lamentabili', penes Denz. Ban. n. 20464s. Itaque Poenitentiae Sacramentum non habet Ecclesiam institutricem, sed Christum Dominum agnoscit tamquam auctorem. Quod Poenitentiae sacramentum tuerit permanenter a Christo Domino institutum, ex eo patet quod Christus instituit sacramenta propter homines ergo quandiu homines sunt, tandi permanere debent sacramenta, inter quae Oenitentia numeratur.-Ρraeterea, potestas peccata remittendi non minus necessaria est hodie quam tempore Christi, cum homines facile in peccata labantur, ut tristi experientia comprobatur. Hoc insinuatur a Conc Trid. hisce verbis: Si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Deum esset, ut justitiam in Baptismo, ipsius beneficio et gratia susceptam, constanter tuerentur, non fuisset opus aliud ab ipso Baptismo sacramentum ad peccatorum emissionem esse institutum. Quoniam autem Deus, dives in misericordia, cognovit figmentum nostrum, illis etiam vitae remedium contulit, qui se postea in peccati servitutem et daemonis potestatem tradidissent, sacramentum videlicet Poenitentiae, quo lapsis post Baptismum, beneficium mortis Christi applicatur' Ses 14, cap. 1).Ρoenitentia ergo est sacramentum. Et est Sacramentum, quo peccata remittuntur per judicialem absolutionem a legitimo ianistro impertitam. Verbis sublineatis exprimitur, a forma: 'Forma autem hujus sacramenti ut ait Eugenius IV in Decr. ad Armenos- sunt verba absolutionis, quae sacerdo profert, cum dicit: Ego te absolvo . . V. Urimituris modus, quo ministratur hoc sacramentum, qui alius non est nisi judicialis' .-Et tandem exprimitur c minister, qui est sacerdos habens auctoritatem absolvendi vel ordinariam vel ex commissione superioris' 'η. Dicitur etiam in oenitentiae sacramenti definitione absolutionem concedi fideli rite disposito, qui vocatur hujus sacramenti

48쪽

34 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. subjectum. Sed ad hoc ut sit vere et proprie subjectum requiritur, ut habeat nonnullas dispositiones sse debet enim rite dispositus. Dispositiones illae sunt a cordis contritio, b oris

confessio, c operis satisfactio, seu melius, satisfaciendi votum: nam, ut aliquis absolvatur, non requiritur ut prius poenitentiam injunctam peragat, ut constat ex damnatione hujus propositionis Petri de osma Non sunt absolvendi poenitentes, nisi peracta poenitentia eis iniuncta' '7. Acerrime disputatum est, et proh dolor disputatur adhuc inter theologos, utrum illae dispositiones dicantur et sint vere et proprie materia proxima sacramenti oenitentiae. Circa hanc questionem neganda sunt, saltem duo, quae Uen Scoto et Scotistis qui tenent contritionem, confessionem et satisfactionem dispositiones esse impinguntur. Primum est illud quod asserit Tanquerey, De Oenit. n. 6 , edit, 3 nullo nominato auctore Scotista Juxta Tanquerey, Scotus veteresque discipuli ejus tenuerunt tres illos actus poenitentis non solum dispositiones esse, sed etiam conditiones sine quibus non recetiores autem Scotistae tenent, juxta anquerey, hujusmodi actus esse tantum dispositiones.-Haec distinctio inter Scotistas veteres et cotistas modernos omnino rejicienda est, salva reverentia. Omnes enim Scotistae tenent hujusmodi actus esse dispositiones et conditiones sine quibus non, cum en Scoto aiente sacerdotis sententiam nullo modo' absolvere, vel saltem non emcaciter, nisi reus ille sit in se debito modo dispositus, quia Sacramentum est signum absolutionis interioris, quae interior non concomitatur, nisi sit debita dispositio in mente interius absolvendi , i. e. subjecti. Hae dispositiones requiruntur simpliciter', secus inutilis' est absolutio illa''. Aliis verbis, sunt dispositiones requisitae ad validam sacramenti receptionem. Non cito Scotistas pro hoc, quia omnes citare deberem. Alterum, quod negari debet, est en Scotum negasse hujusmodi actus esse partes sacramenti poenitentiae. Ad quod probandum, citantur illa Doctoris verba: Ista tria contritio, confessio et satisfactio nullo modo sunt partes ejus , α, poenitentiae, L .cit ). Et esch De Poenit. n. 73, postquam citavit Conc Trid., quod docet hos actus esse partes et quasi-materiam hujus Sacra-

49쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 35 menti' oenitentiae, concludit 'Ergo saltem coli loquendi

modus est corrigendus, neque amplius dicendum est actus poenitentis nullo modo esse partes sacramentiV.-Ιn primis dicendum est Conc Trid. non intendisse quaestiones scholasticas solvere,

sed veritatem catholicam defendere ac definire contra Reformatores. Hoc ab omnibus admittitur, sed in praxi aliquando, ne dicam saepissime, oblivioni traditur, et indiscrete citantur Sancti Concilii verba pro hac vel pro illa opinione. Quo minime approbandum est, nec commendandum.-Ρraeterea, quaestio inter

Scholasticos non est, utrum hujusmodi actus sint partes'', sed, utrum illae partes sint partes in recto, an tantum partes in obliquo. Aliis verbis utrum hujusmodi partes pertineant ad essentiam sacramenti Oenitentiae, an tantum sint partes integrales. Audiatur en Scotus loquens de actibus poenitentis tamquam de artibus Poenitentiae, dum agit de satisfactione: Secundo modo sumendo satisfactionem stricte de ea locutus est late et hic est primus sumendi modus satisfactionem), prout m,

distinguitur contra alias PARTES poenitentiae, CONFESSIONEM sc et CONTRITIONEM, quae magis satisfaciunt pro peccato, quam ipsa SATISFACTIO, prout est tertia PARS poenia

tentiae, dico . . . . '7'.

Non ergo adest difficultas ulla quoad verbum pars.' Sed estne pars essentialis, an pars integralis De hac questione non constat. Et Ecclesia nolens quidquam adhuc definire, adhibet phrasim illam quasi-materia'. Remanet ergo libera quaestio illa, ideoque sine ulla theologica censura, Thomistae sustinere possunt actus poenitentis esse partes essentiales, et Scotistae stare POSSunt Pro altera parte, α, sustinere possunt hujusmodi actus esse partes integrales' . Et unusquisque in suo sensu abundare potest, donec Ecclesia definitive loquatur.-Ιnterim animadvertendum est illa verba Ven Scoti, nullo modo partes sunt oe-- Utriusque scholae theologi thomistae et cotistae , it errone, admittunt tres esse hujus sacramenti partes ' De Poeniti, cap. V pag. 372, edit. Migne a. 1864 . 7'Repori. Paris, lib. 4 d. 15 q. 1 n. 11. 7 Cir Gotti, O. ., Card. Theol Schol.-Doom. Venetiis, a. 1763, tom. 3, pag. 167, ubi dicit quod ex 'S. homae doctrina apparet, quod actus

poenitentis, nempe dolor et confessio, sunt, non solum de integritaete, sed de essentia hujus sacramenti Poenitentiae , tamquam ex quibus hoc aer mentum materialiter constituitur, sicut baptismus ex ablutione quamvis oppositum Scotistae sentiant , i. e. sentiunt actus illos esse ad integri

50쪽

36 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. nitentiae contritio confessio et satisfactio' intelligenda esse de partibus essentialibus, quia haec est mens totius quaestionis; non autem intelligenda esse absolute. Unde non Ven Scotus, sed

Pesch, corrigendus est, qui citat quidem Verba materialia, non tamen advertit, ut videtur, ad sensum quaestionis. Per oenitentiae sacramentum dimittuntur peccata post Baptismum comissa Poenitentia igitur non est sacramentum iv rum, id est, non est sacramentum quo acquiritur secunda gratia, seu augmentum gratiae; sed est sacramentum mortuorum, id est, per ipsum obtinetur prima gratia, seu emitur transitus a statu

peccati mortalis et inimicitiae Dei ad statum gratiae sanctificantis et amicitiae divinae. Ideo a Patribus et theologis Poenitentia vocatur sacramentum reconciliationis, baptismus laboriosus, secunda post naufragium tabula. 'Ut enim confracta nave- ait Catech Rom. num vitae servandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere; ita, post amissam Baptismi innocentiam, nisi quis ad Poenitentiae tabulam coniugiat, sine dubio de hujus salute desperandum

Denique in definitione poenitentiae sacramenti adduntur haec verba gratia sanans infunditur. Hac additione indicari intenditur sacramentalis gratia hujus sacramenti. Si enim in definitione aliorum sacramentorum indicatur gratia sacramentalis seu specialis, quare non indicari debet in definitione Poenitentiae pQuod autem gratia sanans sit gratia specialis hujus sacramenti, innuitur in Decr. ad Armenos, quod sic se habet: 'Quod si per

peccatum aegritudinem incurrimus animae, per poenitentiam spiritualiter sanamur 7 .

Sed aliquis dicet quare non additur gratia sanctificans. Resp. 1 Quia haec non indicatur in ceteris sacramentis a theologis.-2 Quia gratia sanctificans non est gratia specialis

Poenitentiae est enim communis omnibus sacramentis, ideoque subauditur. Non tamen res sic se habet relate ad gratiam specialem.

SEARCH

MENU NAVIGATION