De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 17 aequalitatem servare. Ex hoc deducitur differentia justitiam inter et poenitentiam Poenitentia intendit quidem reparationem injuriae, sed non inter aequales nam Deus Dominus est, homo peccator servus Deus est totum, homo nihil.- Altera differentia consistit in eo quod peccator quidquam aequale Deo reddere nequit pro injuria peccati. Si enim per aliquem humanum actum redditur aliqualis reparatio Domino, hoc pendet a divina misericordia quae propter Domini nostri Jesu Christi merita hujusmodi actum acceptat ut sussicientem reparationem. Sciendum eS . . . ait Angelicus secundum Philosophum, in Eth. cap. 6), dupliciter dicitur justum, M., simpliciter et secundum quid simpliciter justum est inter aequales eo quod justitia est aequalitas quaedam, quod ipse Vocat politicum, vel civile, eo quod omne cives aequales sunt, quantum ad hoc quod immediate sunt sub principe, sicut liberi existentes justum autem secundum quid dicitur, quod est inter illos, quorum unus est sub potestate

alterius, sicut servus sub domino, filius sub patre uxor sub viro, et tale justum consideratur in poenitentia unde poenitens recurrit ad Deum cum emendationis proposito, sicut servus ad Dominum, secundum illud Ps. 122 Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; sicut filius ad patrem, secundum illud M. 15 Pater, peccavi in caelum et coram te; et sicut uxor ad virum, secundum illud Hierem. 3 Fomicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me, dicit Dominus δ'

Etiam S. Bonaventura hunc sentiendi modum approbat. Ait enim: quidam voluerunt dicere, quod poenitentia non est aliud quam caritas secundum substantiam, differens secundum statum. Dicitur enim caritas, in quantum amat Deum, sed poenitentia, inquantum resurgens, et ejus est detestari malum in quantum Dei offensivum.-Sed certe si timor, qui facit declinare a malo, differt a caritate; non video, quare poenitentia non disserat. Sed quia habitus cognoscuntur per actus, non quoscumque, Sed formales sive elicitos et primos notandum, poenitentiae actus est detestari culpam sive peccatum, quia Dei offensivum, et hoc in reconciliationem sive emendam. Et quia haec ratio est ipsius justitiae, dico, quod poenitentia est virtus cardinalis, contenta

32쪽

18 De Oamiam Potesιatis Existentia Atque Natura. sub iustitia' ' Paulo infra S. Doctor, quamvis dubitative, en merat poenitentiam inter partes potentiales ipsius justitiae. Sicut enim fortitudo multos habet ramos ab una radice procedentes, ut patientiam, Perseverantiam, fiduciam, quae induunt unam rationem; sic etiam justitia, ut puta largitatem, pietatem, humilitatem, obedientiam, Poenitentiam, quae forte sunt partes potentiales ipsius virtutis justitiae' ' Pars potentialis quae etiam dicitur virtus annexa est virtus cui convenit tantum pars definitionis alterius virtutis, non autem tota ratio seu definitio. Poenitentia igitur reducitur ad justitiae virtutem, cujus est pars potentialis. In hoc conveniunt omnes Scholae Tantummodo remanet aliquod dubiolum circa justitiae speciem, ad quam reducenda sit poenitentia. Alii cum . Thoma poenitentiam collocant in justitia commutativa alii cum Ven Scoto in ju titia vindicatisa, seu punitiva, sicut ipse ait. Sed Ven Scotus, ut supra notavi, admittit poenitentiam aliquo modo reduci posse ad justitiam commutativam. Ex altera vero parte inclyta Scholat mista non tenet poenitentiam esse stricte justitiam commutativam, sed tantum tenet esse partem potentialem illius justitiae. Non ergo fervor scholae nos faciat videre irreconciliabilem

oppositionem. Haec enim revera non adest, cum altera pinio

Ven Scoti consideret peccati punibilitatem, altera thomista

punitionis quantitatem, ut mihi videtur. Peccatum puniendum est, ait Ven Scotus Thomistae cum Angelico dicunt puniendum est ad aequalitatem, in quantum possibile est. Aliis verbis. poenitentia aliquid habet ex justitia non tantum commutativa. sed etiam punitiva. Estne hic contradictio aliqua λ5 Proprii peccati detestatio. In poenitentiae definitione dicitur poenitentiam hominem inclinare ad personesis seu proprii detestationem peccati. Et merito; nam poenitentia est retractatio quaedam; sed id solum proprie retractari potest, quod fuit propria voluntate commissum; ergo poenitentia versatur circa acta propria voluntate commissa, et quidem circa acta mala, cum agatur de retractatione

Atqui acta mala propria voluntate posita non sunt nisi peccata Personalia ergo proprie loquendo poenitentia haberi nequit nisi de peccatis personalibus. Et magni theologi sentiunt Audiatur.

33쪽

De Clamium Potestatis Existentia Atque Natura. 19 V. g. D. Thomas: Proprius actus ejus poenitentiae est in objectum proprium, quod est peccatum commissum et ideo ejus actus principalis, M. contritio, secundum suam speciem, respicit tantum peccatum praeteritum' Sent. IV, d. 17 q. 2 a 2 sol 43. Contritio autem est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiam; et ideo de illis solis peccatis esse potest, quae ex duritia nostrae voliminiis in nos proveniunt ' Ib sol. 3. A menitentia ergo proprie dicta excluduntur tam peccata aliena quam peccatum originale quia facta aliena non

possumus retractare, et pariter nequimus alterius personae mutare voluntatem, eo sensu de quo nunc agimus. Habere tamen

possumus Poenitentiam large sumptam de peccatis alienis, immode peccato originali, i. e. odium et displiscentiam de illis. Ad rem S. homas: Poenitentia est quodammodo de quolibet peccatorum genere non tamen eodem modo.' De peccato mortali habemus poenitentiam proprie dictam; quia proprie dicimur poenitere de his, quae nostra voluntate commisimus . . . De P catis autem venialibus est quidem poenitentia proprie, in quantum sunt nostra voluntate facta.' De peccato vero originali non habemus poenitentiam proprie dictam; quia peccatum originale non est nostra voluntate peractum . . . In quantum tamen large accipitur poenitentia pro quacumque detestatione rei praeteritae, potest dici poenitentia de peccato originali, sicut loquitur August., in lib. de Menit. seu De vera et falsa poenit. cap. 63' '. 6. De emendia ne. enitentiae virtus inclinat etiam ad firmum emendaιionis et satisfactionis propositum Poenitentia quidem intendit primario peccati praeteriti destructionem. Sed ex consequenti poenitens etiam odit peccatum futurum; nam eadem malitia quae inest in Peccato praeterito, M., injuria et offensa Dei, inest etiam in peccato futuro. Ergo omnis contritio virtualiter quoque continet Propositum non peccandi de cetero. Ita docet S. Thomas: Proprius actus ejus poenitentiae est in objectum proprium, quod est peccatum commissum; et ideo ejus actus principalis, M. contritio, secundum suam speciem, respicit tantum peccatum Praeteritum; sed ex consequenti respicit futurum, secundum quod

poenitentia in et aliquid de prudentiae adjunctum, et non

34쪽

20 De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. tantum in illud ratione propriae specie movetur; et propter hoc, ille, qui conteritur, dolet de peccato praeterito et cavet futurum V ' Homo itaque revera poenitens non tantum dolere debet de peccatis commissis, sed etiam debet cavere futura. Unde M. Trid. Sess. I , cap. 4 docet quod contritio . . . animi dolor est ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero' Hanc contritionis descriptionem Catech. m. sic evolvit: Natura . . . et ratio plane ostendunt duo illa ad contritionem in primis esse necessaria, dolorem M. Peccati admissi et propositum cautionemque ne quid hujusmodi in posterum committatur. Nam qui amico reconciliari velit, quem injuria aliqua affecerit, et doleat oportet quod in eum injuriosus et contumeliosus fuerit; et diligenter reliquo tempore provideat,

ne qua In re amicitiam laesisse videatur' '. ure ergo meritoque Tertullianus poenitentiam, quae secum non affert emendationem vitae, vanam appellare non dubitavit: Ubi metus nullus, ait emendatio proinde nulla ubi emendatio nulla, poenitentia necessario Vana, quia caret fructu suo, cui eam Deus sevit, id est, homini salutiVM . Ex hoc tamen nemo deducat non esse Vere poenitentem, qui iterum peccat. Si non excludit peccandi voluntatem, certe non est Vere Poenitens, immo non est poenitens ullo modo. Si vero excludit illam voluntatem, tunc est vere poenitens; quia ponit elementum necessario requisitim, quamvis postea fragilitate humana iterum in peccatum labatur. Sed vere poenitens non tantum cavere debet peccatum, sed etiam occasiones peccati, maxime proximas debet etiam affectus moderari atque conari positivam acquirere sanctitatem per Virtutum praxim propriarumque obligationum adimpletionem. Sic expresse statuitur apud prophetam Ezech. 'Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae Operatu eSt, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, ita vivet et non morietur' 18, 21). dem repetit v. 7: Et cum averterit se impius ab impietate sua quam Peratus St, et iecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit . Iterum v. 31: Projicite a vobis omnes praevaricationes VeStraSin quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiri-

35쪽

Deilatavin Potestatis Existentia Atque Natura. 21 tum novum.' Facere judisium et Ustitiam, facere cor novum et spiritum novum indicant, ut videtur, peccatorem conamina facere debere positivam sanctitatem acquirendi. Sic tantum vita vivet et non morietur'. Satisfactio pro peccato. Praeter emendationem vitae, menitentia exigit etiam satisfactionem pro peccatis. Satisfacere est facere satis, i. e. facere quantum requiritur ad reparandum rem debitam aut injuriam illatam, seu ut sapienter docet Catech Rom. satisfactio est, 'mdebuae integra solutio nam quod satis est, ei videtur nihil deesse. Quare cum de gratiae reconciliatione loquimur, idem satisfactio significat, quod alteri tantum praestare, quantum irato animo ad ulciscendam injuriam satis esse possit atque ita satisfactio nihil aliud est quam injuriae alteri illatae compensatio. Quod autem ad hunc locum pertinet, satisfactionis nomen divinarum rerum Doctores ad declarandam eam compensationem Surparunt, cum homo peccatis commissis Deo aliquid persolvit'M . taque satisfactio est injuriae Deo illatae competisatio voluntaria. Haec compensatio facienda est. Nam omnis irtus duo includit momenta aversionem a malo sibi opposito et prosecutionem boni sibi convenientis Poenitentia igitur, cum sit et ipsa virtus, hoc facere debet debet repellere malum bonumque prO-

sequi. 'Malum autem peccati est injuria Deo illata, bonum

oppositum est compensatio injuriae. Unde poenitentia amplectitur quidquid per modum compensationis Deo offerri potestVM . Etenim peccator transgressus est justitiam ergo non tantum debet a peccato cessare, sed etiam compensationem facere. P nitentia ait Angelicus, on habet quod sit specialis virtus, ex eo quod dolet de malo patrato ad quod sumceret caritas h sed ex eo quod poenitens dolet de peccat commisso, in quantum est offensa Dei, cum emendationis proposito emendatio autem offensae contra aliquem commissae non fit per solam cessationem offensae, sed exigitur ulterius quaedam recompensatio, quae habet locum in offensis in alterum commissis, sicut et retributio nisi quod recompensatio est ex parte ejus cui offendit, utpote cum

36쪽

22 De Clamium Potenatis Existentia Aique Natura. satisfacit retributio ex arte ejus, in quem est offensa commissa M.

Hic quaerere liceat quaenam sunt opera quibus Deo satisfacere possit peccator Illa opera reducere possumus ad tria capita cim Cone Trid. a primum genus constituunt poenae a nobis sponte susceptae pro vindicando peccato b poenae nobis impositae a sacerdote, quando sanctum Poenitentiae sacramentum recipimus, secundum constituunt genus; c tertium genus sunt temporalia flagella a Deo infiteta, et a nobis patienter tolerata. Docet enim rid. sera. Ι , cap. 9, 'tantum esse divinae munificentiae largitatem, ut non solum poenis sponte a nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura

delicti impositis, sed etiam, quod maximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis a Deo inflictis, et a nobis patienter toleratis, apud Deum atrem per Christum Iesum satisfacere

valeamus am doctrinam anathemate munivit can. 3, ejusdem sera. S. q. d. pro peccatis, quoad Poenam temporalem,

minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis,

et patienter toleratis, vel a sacerdote injunctis, sed neque sponte suscepitis ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis ribus, atque ideo optimam Poenitentiam esse novam vitam, A. S.'. Sed forsitam alicui occurret antiqua rotestantium objectio, quae sic se habet: Satisfactione nostra obscuratur vel imminuitur, saltem ex parte, vis meriti et satisfactionis Domini nostri Iesu Christi ergo de satisfactione neque verbum fieri potest apud veros christianos. Sed nullus est timor illius obscurationis. vel imminutionis; nam tota vis nostrae satisfactionis a Domino nostro Iesu Christo pendet, qui est Pontifex animarum nostrarum, quique ita viride a Conc Trid describitur: Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro Peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum: nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, eo confortante qui nos confortat, omnia possumus ita non habet homo unde glorietur, sed omnis Horiatio nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus dignos poenitentiae, qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur ritri, et per illum acceptantur a mire.' Omnia ergo

M Summ. Theol. a. q. m. a. 3.

37쪽

De Oamiam Poιestatis Existentis Atque Natura. 23 per Christum Dominum fiunt. Et ideo 'nemo unquam catholicus sensit, ex hujusmodi nostris satisfactionibus vim meriti et satisfactionis Domini nostri Jesu Christi vel obscurari vel aliqua ex

parte imminui quod dum novatores intelligere volunt, ita optimam poeniteritiam novam vitam esse docent, ut omnis satisfactionis vim et usum tollant M. Nulla ergo obscuratio vel imminutio, nulla quoque gloriatio.

De rutherana poenuentiae desinuione. Ex doctrina superius exposita, jam videri potest quantum a

veritate aberret tiιherus cum suis generaliter, quando asserit poenitentiam consistere antummodo in resipiscenιia, seu in sola vitae mutatione, quin teneatur peccator anteacta peccata detestari. Cath. Rom. inter varias significationes poenitentiae nomini am-πas, commemorat sequentem Alii a catholica fidei doctrina longissime remoti, cum arbitrentur oenitentiam nullam praeteriti temporis rationem habere, nihil aliud quam novam vitam esse definiunt'' . Cum haec doctrina lutherana longissime distet a catholico dogmate, ideo jure meritoque a Leone X damnata fuit. En doctrina a Luthero proposita et a apa damnata:

Verissimum est proverbium et omnium doctrina de contriti nibus huc usque data praestantius de cetero non facere summa poenitentia optima poenitentia, nova vita μ' Itaque proverbium illud non verissimum est, sed falsissimum. Non negatur quidem poenitentiam includere resipiscentiam negatur poenitentiam esse resipiscentiam unice. Sed liceat nonnulla alia addere verba circa rem tanti momenti. therus in suo sermone de poenitentia, a. 1518 habito, dicit sacram Scripturam poenitentiam non vocare dolorem, sed mentis mutationem atque consilii: ' In usu Scripturae sacrae poenitentia non dicitur dolor, sed mutatio mentis et consilii'. Ex hoc Lutherus deducit poenitentiam esse novam vitam tantummodo. Sed contra, Ι. Seripi. t. est Contra hoc commentum luther num notandum est quod sacra Scriptura conjungit utrumque elementum, α, detestationem peccati commissi et vitae emenda-

38쪽

21 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. tionem; et nullibi dicit poenitentiam importare antummodo

novae vitae institutionem. Audiatur, v. g. David rex, poenitentium exemplar perfectissimum: Sacrificium Deo spiritus conιribulaιus cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies' ' Si cor illud erat contritum, i. e. minutatim divisum, per similitudinem a rebus corporeis deductam si cor illud erat humiliatum et spiritus ille contribulatus, proculdubio erat etiam dolore plenus poenitens ille qui voce magna exclamavit: Peccavi Domino' cum a Natham propheta, parabolam de ove parvula et unica proponente, audivit terribile illud: es ille vir' l . Mech propheta exhortans domum Israel ad poenitentiam non exigit tantummodo renovationem spiritus atque cordis, sed exigit etiam odium praeteritarum culparum immo hoc exigit primum, cum de eo primum mentionem faciat, cum dicit: Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit in ruinam Projicite a vobis omnes praevaricationes Vestras in quibus praevaricati estis'. Et tantummodo, postquam docuit Israel agendi modum relate ad praeterita projectionem iniquitatum- transit ad docendum vitae renovationem: Facite vobis nquit O novum et spiritum novumV '. andem idipsum maxime confirmant illi Sanctorum Patrum clamores quos in sacris Litteris frequenter profusos esse legimus' δ.b Nov. est.-Cum Veteri concordat Novum estamentum. S. Paulus, . . ad Cor scribens haec habet: Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet etsi poeniteret, videns quod epistola illa, etsi ad horam, vos contristavit nunc gaudeo; non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati estis secundum Deum, ut nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur' Apostolus fatetur epistolam illam Corinthiis dolori atque tristitiae fuisse de quo non poenitet, immo gaudet non quia contristati sunt, sed quia contristati sunt ad poenitentiam. Ideoque Apostolus non habet de quo poenitere, immo habet de quo gaudere cum tristitia illa adeo fructifera sit, ut salutem aeternam producat S. Paulus igitur dolorem con-

39쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atqιι Natura. 25siderat tamquam elementum salutaris poenitentiae, vel saltem non excludit ex poenitentiae notione sicut facit Lumerus , adeo ut ad poenitentiam exigat tantummodo mentis mutationem atque cordis in meliorem frugem. ΙΙ. Auct Human. mesit ergo Lutherus a notione poenitentiae in sacris Litteris insinuata. Et non tantum recesit ab auctoritate divina, verum etiam ab ipsa auctoritate humana, quae

pariter dolorem de prave commissis enumerat tamquam Poenitentiae elementum Citemus nonnullos saltem auctores ad nostram sanctam eligionem non pertinentes, ut eorum auctoritas

suspecta non sit Lutheranis. De auctoribus nostris dicere possunt Cicero pro domo sua. a Gallus Asinius et Largus Licinius, pagani, docent nos Poenitere, ' cum ea quae ipsi fecimus . . . nobis os incipiunt dis- placere, sententiamque in iis nostram mutamus 'μ'. Docent ergo mutationem utique, sed pariter clare indicant displiscentiam.

b Ipse Ovidius, poetica servata sublimitate, rigidam etiam

Servat conceptuum accuratamque expressionem, dum canit: Saepe levant Di D poenas, ereptaque lumina reddunt, Ouum bene peccati poenituisse vident. Poenitet o si quid miserorum creditur ulli: Poenitet, et facto torqueor ipse meo lQuumque sit exilium magis est mihi culpa dolori:

Estque pati poenas, quas meruiSSe, minus.

Ut mihi Di faveant, quibus est manifestior ipse,

Poena potest demi, culpa perennis erit. Mors faciet certe, ne sim, quum venerit, exul Ne peccarim, mors quoque non faciet.

Nihil igitur mirum, si mens mihi tabida facta

De nive manantis more liquescit aquae. Estur ut occulta vitiata terenide navis; Aequorei scopulos ut cavat unda salis: Roditur ut scabra positum rubigenes ferrum; Conditus ut tineae carpitur ore liber;

Sic mea perpetuos curarum Pector morSUS,

Fine quibus nullo conficiantur, habent. Nec prius hi mentem stimuli, quam vita relinquent; Ouique dolet, citius, quam dolor, ipse cadet. Hoc mihi si Superi, quorum sumus omnia, Credent, Forsitam exigua dignus habebor ope; Inque locum Scythico vacum mutabor ab arcu: Plus isto, duri, si precer, oris ero'ιλε.

40쪽

26 De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. In primis vidius docet deos hominem punire propter Peccatum, sed punitionem cessare statim ac vident ipsum revera poenituisse. Evidens autem poenitentiae signum est dolor facto torqueor ipse meo'', ut de se fatetur Ovidius. Hunc dolorem postea perpulchris describit figuris: Mens dolore consumitur sicut nix ad ardorem solis; sicut navis terenide tinea maritima, sicut scopuli sale aequoreo seu marino sicut ferrimi rubigine; sicut liber consumitur tinea. Dolor ille est sicut perpetuus morsus, sicut Perpetuus stimulus. olor ille est vehemens: Torqueor'' dicit Ovidius; qui enim torquetur, non parum immo multum patiatur oportet. Est spiritualis non corporeus: Niligitur mirum it Meta-si ENS mihi tabida facta . . . . liquescit ' Producitur magis ex horrore culpae, quam ex Poenis inflictis nam ex ipsis inflictis poenis, ex ipsissimo exilio prinveniens dolor minor est pro Nasone quam dolor ex culpa r veniens magis crimine dolet quam poenis: Quumque sit exilium, magis est mihi CULPA dolori: Estque pati poenas, quam meruisse, minus.' Luce clarius itaque docet Ovidius ad poenitentiam dolorem

pertinere.

ΙΙΙ. Ratio Ratio dictat idem quod ab auctoritate audivimus. Si quis enim ab alio veniam obtinere velit, naturale prorsus est detestationem, adeoque dolorem, illatae injuriae ostendere quoquo modo, ut persona offensa injuriam condonare velit, ostenso dolore mota. Neque auctoritas ergo neque ratio lutheranis favet, ideoque nullimodo admitti potest poenitentiae notio, quam docent, reti- nehdaque est antiqua definitio, quae praeter emendationem, exigit quoque peccatorum detestationem. Unum subteriugium lutheranis restat verbi poenitentiae translatio Poenitentia icunt si translatio graeci verbi metanota', quod idem est ac mentis mutatio. Hic autem nulla fit mentio de dolore. Ergo. Resp. transeat Theologi enim non de verbis, sed de conceptibus disputant. Jamvero ex usu loquendi auctorum tam Sacroriun quam profanorum poenitentia dolorem tristitiamque

SEARCH

MENU NAVIGATION